Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

nam quod negas te dubitare quin magna in offensa sim apud Pompeium hoc tempore, non video causam cur ita sit hoc quidem tempore. qui enim amisso Corfinio denique certiorem me sui consili fecit, is queretur Brundisium me non venisse cum inter me et Brundisium Caesar esset? deinde etiam scit ἀπαρρησίαστον esse in ea causa querelam suam. me putat de municipiorum imbecillitate, de dilectibus, de pace, de urbe, de pecunia, de Piceno occupando plus vidisse quam se. sin cum potuero non venero tum erit inimicus, quod ego non eo vereor ne mihi noceat (quid enim faciet?

τίσ δ' ἐστὶ δοῦλοσ τοῦ θανεῖν ἄφροντισ ὤν;
sed quia ingrati animi crimen horreo. confido igitur adventum nostrum illi, quoquo tempore fuerit, ut scribis, ἀσμενιστὸν fore. nam quod ais, si hic temperatius egerit, consideratius consilium te daturum, qui hic potest se gerere non perdite? vetant vita, mores, ante facta, ratio suscepti negoti, socii, vires bonorum aut etiam constantia.

vixdum epistulam tuam legeram cum ad me currens ad illum Postumus Curtius venit nihil nisi classis loquens et exercitus. eripiebat Hispanias, tenebat Asiam, Siciliam, Africam, Sardiniam, confestim in Graeciam persequebatur. eundum igitur est, nec tam ut belli quam ut fugae socii simus. nec enim ferre potero sermones istorum quicumque sunt; non sunt enim certe, ut appellantur, boni. sed tamen id ipsum scire cupio quid loquantur idque ut exquiras meque certiorem facias te vehementer rogo. nos adhuc quid Brundisi actum esset plane nesciebamus. cum sciemus, tum ex re et ex tempore consilium capiemus sed utemur tuo.