Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

Domiti filius transiit Formias viii Idus currens ad matrem Neapolim mihique nuntiari iussit patrem ad urbem esse cum de eo curiose quaesisset servus noster Dionysius. nos autem audieramus eum profectum sive ad Pompeium sive in Hispaniam. id cuius modi sit scire sane velim.

nam ad id quod delibero pertinet, si ille certe nusquam discessit, intellegere Gnaeum non esse facilis nobis ex Italia exitus, cum ea tota armis praesidiisque teneatur, hieme praesertim. nam si commodius anni tempus esset, vel infero mari liceret uti. nunc nihil potest nisi supero tramitti quo iter interclusum est. quaeres igitur et de Domitio et de Lentulo.

a Brundisio nulla adhuc fama venerat, et erat hic dies vii Idus quo die suspicabamur aut pridie ad Brundisium venisse Caesarem. nam Kal. Arpis manserat. sed si Postumum audire velles, persecuturus erat Gnaeum; transisse enim iam putabat coniectura tempestatum ac dierum. ego nautas eum non putabam habiturum, ille confidebat et eo magis quod audita naviculariis hominis liberalitas esset. sed tota res Brundisina quo modo habeat se diutius nescire non possum.