Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

Etsi Nonis Martiis die tuo, ut opinor, exspectabam epistulam a te longiorem, tamen ad eam ipsam brevem quam IIII Nonas ὑπὸ τὴν διαλῆψιν dedisti rescribendum putavi. gaudere ais te mansisse me et scribis in sententia te manere. mihi autem superioribus litteris videbare non dubitare quin cederem ita si et Gnaeus bene comitatus conscendisset et consules transissent. utrum hoc tu parum commeministi, an ego non satis intellexi, an mutasti sententiam? sed aut

ex epistula quam exspecto perspiciam quid sentias aut alias abs te litteras eliciam. Brundisio nihildum erat adlatum

Scr. in Formiano viii Id. Mart. a. 705 (49).CICERO ATTICO salutem

o rem difficilem planeque perditam! quam nihil praetermittis in consilio dando; quam nihil tamen quod tibi ipsi placeat explicas! non esse me una cum Pompeio gaudes ac proponis quam sit turpe me adesse cum quid de illo detrahatur; nefas esse approbare. certe; contra igitur?

di
inquis
averruncent!
quid ergo fiet si in altero scelus est, in altero supplicium?
impetrabis
inquis
a Caesare ut tibi abesse liceat et esse otioso.
supplicandum igitur? miserum. quid si non impetraro?
et de triumpho erit
inquis
integrum.
quid si hoc ipso premar? accipiam? quid foedius? negem? repudiari se totum, magis etiam quam olim in xxviratu, putabit. ac solet, cum se purgat, in me conferre omnem illorum temporum culpam. ita me sibi fuisse inimicum ut ne honorem quidem a se accipere vellem. quanto nunc hoc idem accipiet asperius! tanto scilicet quanto et honos hic illo est amplior et ipse robustior.