Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

nos autem in Formiano morabamur, quo citius audiremus; deinde Arpinum volebamus; inde iter qua maxime ἀπάντητον esset ad mare superum remotis sive omnino missis lictoribus. audio enim bonis viris qui et nunc et saepe antea magno praesidio rei publicae fuerunt hanc cunctationem nostram non probari multaque in me et severe in conviviis tempestivis quidem disputari.

cedamus igitur et, ut boni cives simus, bellum Italiae terra marique inferamus et odia improborum rursus in nos quae iam exstincta erant incendamus et Luccei consilia ac Theophani persequamur.

nam Scinio vel in Syriam proficiscitur sorte vel cum genero honeste vel Caesarem fugit iratum. Marcelli quidem, nisi gladium Caesaris timuissent, manerent. Appius est eodem in timore et inimicitiarum recentium etiam. praeter hunc et C. Cassium reliqui legati, Faustus pro quaestore; ego unus cui utrumvis licet. frater accedit quem socium huius fortunae esse non erat aequum. cui magis etiam Caesar irascetur, sed impetrare non possum ut maneat. dabimus hoc Pompeio quoi debemus. nam me quidem alius nemo movet, non sermo bonorum qui nulli sunt, non causa quae acta timide est, agetur improbe. uni, uni hoc damus ne id quidem roganti nec suam causam, ut ait, agenti sed publicam. tu quid cogites de transeundo in Epirum scire sane velim.