Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
illud
admirari satis non potui quod scripsisti his verbis,bene igitur tu qui εὐθανασίαν, bene! relinque patriam.an ego relinquebam aut tibi tum relinquere videbar? tu id non modo non prohibebas verum etiam adprobabas. graviora quae restant:
velimσχόλιον aliquod elimes ad me oportuisse te istuc facere.itane, mi Attice? defensione eget meum factum, praesertim apud te qui id mirabiliter adprobasti? ego vero istum ἀπολογισμὸν συντάξομαι, sed ad eorum aliquem quibus invitis et dissuadentibus profectus sum. etsi quid iam opus est σχολίῳ? si perseverassem, opus fuisset.
at hoc ipsum non constanter.nemo doctus umquam (multa autem de hoc genere scripta sunt) mutationem consili inconstantiam dixit esse.
deinceps igitur haec,
nam si a Phaedro nostro esses, expedita excusatio esset; nunc quid respondemus?ergo id erat meum factum quod Catoni probare non possim? flagiti scilicet plenum et dedecoris. utinam a primo ita tibi esset visum! tu mihi, sicut esse soles, fuisses Cato.