Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
nunc neglegentiam meam cognosce.
de glorialibrum ad te misi. at in eo prohoemium idem est quod in Academico tertio. id evenit ob eam rem quod habeo volumen prohoemiorum. ex eo eligere soleo cum aliquod σύγγραμα institui. itaque iam in Tusculano, qui non meminissem me abusum isto prohoemio, conieci id in eum librum quem tibi misi. cum autem in navi legerem Academicos, adgnovi erratum meum. itaque statim novum prohoemium exaravi et tibi misi. tu illud desecabis, hoc adglutinabis. Piliae salutem dices et Atticae, deliciis atque amoribus meis.
viii Idus Sextil. cum a Leucopetra profectus (inde enim tramittebam) stadia circiter ccc processissem, reiectus sum austro vehementi ad eandem Leucopetram. ibi cum ventum exspectarem (erat enim villa Valeri nostri, ut familiariter essem et libenter), Regini quidam illustres homines eo venerunt Roma sane recentes, in iis Bruti nostri hospes qui Brutum Neapoli reliquisset. haec adferebant, edictum Bruti et Cassi, et fore frequentem senatum Kalendis, a Bruto et Cassio litteras missas ad consularis et praetorios ut adessent rogare. summam spem nuntiabant fore ut Antonius cederet, res conveniret, nostri Romam redirent. addebant etiam me desiderari, subaccusari. quae cum audissem, sine ulla dubitatione abieci consilium profectionis quo me hercule ne antea quidem delectabar. lectis vero tuis litteris admiratus equidem sum te tam vehementer sententiam commutasse, sed non sine causa arbitrabar. etsi, quamvis non fueris suasor et impulsor profectionis meae, adprobator certe fuisti, dum modo Kal. Ian. Romae essem. ita fiebat ut, dum minus periculi videretur, abessem, in flammam ipsam venirem. sed haec, etiam si non prudenter, tamen ἀνεμέσητα sunt, primum quod de mea sententia acta sunt, deinde etiam si te auctore, quid debet qui consilium dat praestare praeter fidem?