Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
extremum illud vel molestissimum,
nam Brutus noster silet,hoc est, non audet hominem id aetatis monere. aliud nihil habeo quod ex iis a te verbis significari putem, et hercule ita est. nam xvi Kal. Sept. cum venissem Veliam, Brutus audivit; erat enim cum suis navibus apud Haletem fluvium citra Veliam milia passus III. pedibus ad me statim. di immortales, quam valde ille reditu vel potius reversione mea laetatus effudit illa omnia quae tacuerat! ut recordarer illud tuum.
nam Brutus noster silet.maxime autem dolebat me Kal. Sext. in senatu non fuisse. Pisonem ferebat in caelum; se autem laetari quod effugissem duas maximas vituperationes, unam, quam itinere faciendo me intellegebam suscipere, desperationis ac reictionis rei publicae (flentes mecum vulgo querebantur quibus de meo celeri reditu non probabam), alteram, de qua Brutus et qui una erant (multi autem erant) laetabantur, quod eam vituperationem effugissem me existimari ad Olympia. hoc vero nihil turpius quovis rei publicae tempore sed hoc ἀναπολόγητον. ego vero austro gratias miras qui me a tanta infamia averterit.
reversionis has speciosas causas habes iustas illas qui dem et magnas; sed nulla iustior quam quod tu idem aliis litteris,
provide, si cui quid debetur, ut sit unde par pari respondeatur. mirifica enim δυσχρηστία est propter metum armorum.in freto medio hanc epistulam legi, ut quid possem providere in mentem mihi non veniret nisi ut praesens me ipse defenderem. sed haec hactenus; reliqua coram.