Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
rationes Erotis, etsi ipsum nondum vidi, tamen et ex litteris eius et ex eo quod Tiro cognovit prope modum cognitas habeo. versuram scribis esse faciendam mensum quinque, id est ad Kal. Nov., HS C_C_; in eam diem cadere nummos qui a Quinto debentur. velim igitur, quoniam Tiro negat tibi placere me eius rei causa Romam venire, si ea te res nihil offendet, videas unde nummi sint, mihi feras expensum. hoc video in praesentia opus esse. reliqua diligentius ex hoc ipso exquiram, in his de mercedibus dotalium praediorum. quae si fideliter Ciceroni curabuntur, quamquam volo laxius, tamen ei prope modum nihil deerit. equidem video mihi quoque opus esse viaticum;
sed ei ex praediis ut cadet ita solvetur, mihi autem opus est universo. equidem etsi mihi videtur iste qui umbras timet ad caedem spectare, tamen nisi explicata solutione non sum discessurus. sitne autem explicata necne tecum cognoscam. hanc putavi mea manu scribendam, itaque feci. de Fadio, ut scribis, utique alii nemini. rescribas velim hodie.narro tibi, Quintus pater exsultat laetitia. scripsit enim filius se idcirco profugere ad Brutum voluisse quod, cum sibi negotium daret Antonius ut eum dictatorem efficeret, praesidium occuparet, id recusasset; recusasse autem se ne patris animum offenderet; ex eo sibi illum hostem.
tum meinquit
conlegi verens ne quid mihi ille iratus tibi noceret. itaque eum placavi. et quidem c_c_c_c_ certa, reliqua in spe.scribit autem Statius illum cum patre habitare velle (hoc vero mirum) et id gaudet. ecquem tu illo certiorem nebulonem?