Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
ἐποχὴν vestram de re Cani deliberationis probo. nihil eram suspicatus de tabulis, ἀκεραίωσ restitutam arbitrabar. quae differs ut mecum coram exspectabo. tabellarios quoad voles tenebis; es enim occupatus. quod ad Xenonem, probe. quod scribo, cum absolvero. Quinto scripsisti te ad eum litteras. nemo attulerat. Tiro negat iam tibi placere Brundisium et quidem dicere aliquid de militibus.
at ego iam destinaram Hydruntem quidem. movebant me tuae quinque horae. hic autem quantus πλοῦσ! sed videbimus. nullas a te xi Kal. quippe`, quid enim iam novi? cum primum igitur poteris, venies. ego propero ne ante Sextus, quem adventare aiunt.gratulor nobis Quintum filium exisse. molestus non erit. Pansam bene loqui credo. semper enim coniunctum esse cum Hirtio scio; amicissimum Bruto et Cassio puto, si expediet (sed quando illos videbit?), inimicum Antonio, quando aut cur? quousque ludemur? ego autem scripsi Sextum adventare, non quo iam adesset sed quia certe id ageret ab armisque nullus discederet. certe si pergit, bellum paratum est. hic autem noster Cytherius nisi victorem neminem victurum. quid ad haec Pansa? utrobi erit, si bellum erit? quod videtur fore. sed et haec et alia coram hodie quidem, ut scribis, aut cras.