Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
egi gratias Vettieno; nihil enim potuit humanius. Dolabellae mandata sint quaelibet, mihi aliquid, vel quod Niciae nuntiem. quis enim haec, ut scribis, †anteno†? nunc dubitare quemquam prudentem quin meus discessus desperationis sit, non legationis? quod ais extrema quaedam
iam homines de re publica loqui et eos quidem viros bonos, ego quo die audivi illum tyrannum in contioneclarissimum virumappellari subdiffidere coepi. postea vero quam tecum Lanuvi vidi nostros tantum spei habere ad vivendum quantum accepissent ab Antonio, desperavi. itaque, mi Attice, (fortiter hoc velim accipias, ut ego scribo), genus illud interitus †quo causurus† est foedum ducens et quasi denuntiatum nobis ab Antonio ex hac nassa exire constitui non ad fugam sed ad spem mortis melioris. haec omnis culpa Bruti.
Pompeium Carteia receptum scribis; iam igitur contra hunc exercitum. utra ergo castra? media enim tollit Antonius. illa infirma, haec nefaria. properemus igitur. sed iuva me consilio, Brundisione an Puteolis. Brutus quidem subito sed sapienter. πάσχω τι. quando enim illum? sed humana ferenda. tu ipse eum videre non potes. di illi mortuo qui umquam Buthrotum! sed acta missa; videamus quae agenda sint.