Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

nunc, mi Attice, me fac ut expedias. cupio, quom Bruto nostro adfatim satis fecerim, excurrere in Graeciam. Magni interest Ciceronis vel mea potius vel me hercule utriusque me intervenire discenti. nam epistula Leonidae quam ad me misisti quid habet, quaeso, in quo magno opere laetemur? numquam ille mihi satis laudari videbitur cum ita laudabitur,

quo modo nunc est.
non est fidentis hoc testimonium sed potius timentis. Herodi autem mandaram ut mihi κατὰ μίτον scriberet. a quo adhuc nulla littera est. vereor ne nihil habuerit quod mihi, cum cognossem, iucundum putaret fore.

quod ad Xenonem scripsisti, valde mihi gratum est; nihil enim deesse Ciceroni cum ad officium tum ad existimationem meam pertinet. Flammam Flaminium audio Romae esse. ad eum scripsi me tibi mandasse per litteras ut de Montani negotio cum eo loquerere, et velim cures epistulam quam ad eum misi reddendam et ipse, quod commodo tuo fiat, cum eo conloquare. puto, si quid in homine pudoris est, praestaturum eum ne sero cum damno dependatur. de Attica pergratum mihi fecisti quod curasti ante scirem recte esse quam non belle fuisse.

Scr. in Pompeiano iv Non. Mai. a. 710 (44).CICERO ATTICO salutem

in Pompeianum veni v Nonas Maias, cum pridie, ut antea ad te scripsi, Piliam in Cumano conlocavissem. ibi

mihi cenanti litterae tuae sunt redditae quas dederas Demetrio liberto pr. Kal.; in quibus multa sapienter, sed tamen talia, quem ad modum tute scribebas, ut omne consilium in fortuna positum videretur. itaque his de rebus ex tempore et coram.

de Buthrotio negotio utinam quidem Antonium conveniam! multum profecto proficiam. sed non arbitrantur eum a Capua declinaturum; quo quidem metuo ne magno rei publicae malo venerit. quod idem L. Caesari videbatur quem pridie Neapoli adfectum graviter videram. quam ob rem ista nobis ad Kal. Iunias tractanda et perficienda sunt. sed hactenus.