Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
Quintus filius ad patrem acerbissimas litteras misit quae sunt ei redditae cum venissemus in Pompeianum. quarum tamen erat caput Aquiliam novercam non esse laturum. sed hoc tolerabile fortasse, illud vero, se a Caesare habuisse omnia, nihil a patre, reliqua sperare ab Antonio—o perditum hominem! sed μελήσει.
ad Brutum nostrum, ad Cassium, ad Dolabellam epistulas scripsi. earum exempla tibi misi, non ut deliberarem reddendaene essent. plane enim iudico esse reddendas, quod non dubito quin tu idem existimaturus sis.
Ciceroni meo, mi Attice, suppeditabis quantum videbitur meque hoc tibi onus imponere patiere. quae adhuc fecisti mihi sunt gratissima.
librum meum illum ἀνέκδοτον nondum, ut volui, perpolivi; ista vero quae tu contexi vis aliud quoddam separatum volumen exspectant. ego autem, credas mihi velim, minore periculo existimo contra illas nefarias partis vivo tyranno dici potuisse quam mortuo. ille enim nescio quo pacto ferebat me quidem mirabiliter; nunc quacumque nos commovimus, ad Caesaris non modo acta verum etiam cogitata revocamur. de Montano, quoniam Flamma venit, videbis. puto rem meliore loco esse debere.