Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

nunc prorsus adsentior tuis litteris speroque meliora. quamquam istos ferre non possum qui, dum se pacem velle simulant, acta nefaria defendunt. sed non possunt omnia simul. incipit res melius ire quam putaram. nec vero discedam nisi cum tu me id honeste putabis facere posse. Bruto certe meo nullo loco deero idque, etiam si mihi cum illo nihil fuisset, facerem propter eius singularem incredibilemque virtutem.

Piliae nostrae villam totam quaeque in villa sunt trado in Pompeianum ipse proficiscens K. Mai. quam velim Bruto persuadeas ut Asturae sit!

Scr. in Puteolano sive hortis Cluvianis v Non. Mai. a. 710 (44).CICERO ATTICO salutem

v Nonas conscendens ab hortis Cluvianis in phaselum epicopum has dedi litteras, cum Piliae nostrae villam ad Lucrinum, vilicos, procuratores tradidissem. ipse autem eo die in Paeti nostri tyrotarichum imminebam; perpaucis diebus in Pompeianum, post in haec Puteolana et Cumana regna renavigare. o loca ceteroqui valde expetenda, interpellantium autem multitudine paene fugienda!

sed ad rem ut veniam, o Dolabellae nostri magnam ἀριστείαν! quanta est ἀναθεώρησισ! equidem laudare eum et hortari non desisto. recte tu omnibus epistulis significas quid de re, quid de viro sentias. mihi quidem videtur Brutus noster iam vel coronam auream per forum

ferre posse. quis enim audeat laedere proposita cruce aut saxo, praesertim tantis plausibus, tanta approbatione infimorum?