Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

etsi quid mi auctor es? advolone an maneo? equidem et in libris haereo et illum hic excipere nolo; ad quem, ut audio, pater hodie ad Saxa †acrimonia.† mirum quam inimicus ibat ut ego obiurgarem. sed ego ipse κεκέπφωμαι. itaque posthac. tu tamen vide quid de adventu meo censeas et τὰ ὅλα, cras si perspici potuerint, mane statim ut sciam.

Scr. in Tusculano vi aut v Id. Sext. a. 709 (45).CICERO ATTICO salutem

ego vero Quinto epistulam ad sororem misi. cum ille quereretur filio cum matre bellum et se ob eam causam

domo cessurum filio diceret, dixi illum commodas ad matrem litteras, ad te nullas. ille alterum mirabatur, de te autem suam culpam quod saepe graviter ad filium scripsisset de tua in illum iniuria. quod autem relanguisse se dicit, ego ei tuis litteris lectis σκολιαῖσ ἀπάταισ significavi me non fore --- tum enim mentio Canae.

omnino si id consilium placeret, esset necesse; sed, ut scribis, ratio est habenda gravitatis, et utriusque nostrum idem consilium esse debet, etsi in me graviores iniuriae et certe notiores. si vero etiam Brutus aliquid adferet, nulla dubitatio est. sed coram. magna enim res et multae cautionis. cras igitur, nisi quid a te commeatus.