Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

o incredibilem vanitatem! ad patrem

domo sibi carendum propter matrem,
ad matrem plenam pietatis. hic autem iam languescit et ait sibi illum iure iratum.

sed utar tuo consilio;

σκολιὰ
enim tibi video placere. Romam, ut censes, veniam sed invitus; valde enim in scribendo haereo.
Brutum
inquis
eadem.
scilicet; sed nisi hoc esset, res me ista non cogeret. nec enim inde venit unde mallem neque diu afuit neque ullam litteram ad me. sed tamen scire aveo qualis ei totius itineris summa fuerit.
libros mihi de quibus ad te antea scripsi velim mittas et maxime Φαίδρου περὶ Θεῶν et .

Scr. in Tusculano vii aut vi Id. Sext. a. 709 (45).CICERO ATTICO salutem

itane? nuntiat Brutus illum ad bonos viros? εὐαγγέλια. sed ubi eos? nisi forte se suspendit. †hic autem ut fultum est.† ubi igitur φιλοτέχνημα illud tuum quod vidi in Parthenone, Ahalam et Brutum? sed quid faciat? illud optime,

sed ne is quidem qui omnium flagitiorum auctor bene de nostro.
at ego verebar ne etiam Brutus eum diligeret; ita enim significarat iis litteris quas ad me,
at vellem aliquid degustasses de fabulis.
sed coram, ut scribis.