Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

venit ille ad me καὶ. et ego,

σὺ δὲ δὴ τί σύννους;
rogas?
inquit,
quoi iter instet et iter ad bellum idque cum periculosum tum etiam turpe!
quae vis igitur?
inquam.
aes
inquit
alienum et tamen ne viaticum quidem.
hoc loco ego sumpsi quiddam de tua eloquentia; nam tacui. at ille,
sed me maxime angit avunculus.
quidnam?
inquam.
quod mihi
inquit
iratus est.
cur pateris?
inquam,
malo enim ita dicere quam cur committis?
non patiar
inquit,
causam enim tollam.
et ego,
rectissime quidem; sed si grave non est, velim scire quid sit causae.
quia, dum dubitabam quam ducerem, non satis faciebam matri; ita ne illi quidem. nunc nihil mihi tanti est. faciam quod volunt.
feliciter velim
inquam
teque laudo. sed quando?
nihil ad
me
inquit
de tempore, quoniam rem probo.
at ego
inquam
censeo prius quam proficiscaris. ita patri quoque morem gesseris.

faciam
inquit
ut censes.
hic dialogus sic conclusus est.

sed heus tu, diem meum scis esse iii Nonas Ianuarias; aderis igitur. scripseram iam: ecce tibi orat Lepidus ut veniam. opinor augures velle habere ad templum effandum. Eatur; μὴ σκόρδου. videbimus te igitur.