Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

nunc ad rem ut redeam,

inhibere
illud tuum, quod valde mihi adriserat, vehementer displicet. est enim verbum totum nauticum. quamquam id quidem sciebam sed arbitrabar sustineri remos cum inhibere essent remiges iussi. id non esse eius modi didici heri cum ad villam nostram navis appelleretur. non enim sustinent sed alio modo
remigant. id ab ἐποχῇ remotissimum est. qua re facies ut ita sit in libro quem ad modum fuit. dices hoc idem Varroni, si forte mutavit. nec est melius quicquam quam ut Lucilius,
sustineas currum ut bonus saepe agitator equosque.
semperque Carneades προβολὴν pugilis et retentionem aurigae similem facit ἐποχῇ. inhibitio autem remigum motum habet et vehementiorem quidem remigationis navem convertentis ad puppim. vides quanto haec diligentius curem quam aut de rumore aut de Pollione.

de Pansa etiam si quid certius (credo enim palam factum esse), de Critonio, si quid †esset certe ne† de Metello et Balbino.

Scr. in Arpinati prid. K. aut K. Quint. a. 709 (45).CICERO ATTICO salutem

dic mihi, placetne tibi primum edere iniussu meo? hoc ne Hermodorus quidem faciebat, is qui Platonis libros solitus est divulgare, ex quo

λόγοισιν.
quid? illud rectumne existimas quoiquam ante quam Bruto, cui te auctore προσφωνῶ? scripsit enim Balbus ad me se a te quintum
de finibus
librum descripsisse; in quo non sane multa mutavi sed tamen quaedam. tu autem commode feceris si reliquos continueris, ne et ἀδιόρθωτα habeat Balbus et ἕωλα Brutus. sed haec hactenus, ne videar περὶ. etsi nunc quidem maxima mihi sunt haec; quid est enim aliud? Varroni quidem quae scripsi te auctore ita propero mittere ut iam Romam miserim describenda. ea si voles, statim habebis. scripsi enim ad librarios ut fieret tuis, si tu velles, describendi potestas. ea vero continebis quoad ipse te videam; quod diligentissime facere soles cum a me
tibi dictum est.

quo modo autem fugit me tibi dicere? mirifice Caerellia studio videlicet philosophiae flagrans describit a tuis istos ipsos

de finibus
habet. ego autem tibi confirmo (possum falli ut homo) a meis eam non habere; numquam enim ab oculis meis afuerunt. tantum porro aberat ut binos scriberent; vix singulos confecerunt. tuorum tamen ego nullum delictum arbitror itemque te volo existimare; a me enim praetermissum est ut dicerem me eos exire nondum velle. hui, quam diu de nugis! de re enim nihil habeo quod loquar.