Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

de Dolabella tibi adsentior. coheredes, ut scribis, in Tusculano. de Caesaris adventu scripsit ad me Balbus non ante Kal. Sextilis. de Attica optime, quod levius ac lenius et quod fert εὐκόλωσ.

quod autem de illa nostra cogitatione scribis in qua nihil tibi cedo, ea quae novi valde probo, hominem, domum, facultates. quod caput est, ipsum non novi sed audio laudabilia, de Scrofa etiam proxime. accedit, si quid hoc ad rem, εὐγενέστεροσ est etiam quam pater. coram igitur et quidem propenso animo ad probandum. accedit enim quod patrem, ut scire te puto plus etiam quam non modo tu sed quam ipse scit, amo idque et merito et iam diu.

Scr. in Arpinati iv Non. Quint. a. 709 (45).CICERO ATTICO salutem

de Varrone non sine causa quid tibi placeat tam diligenter exquiro. occurrunt mihi quaedam. sed ea coram. te autem ἀσμεναίτατα intexui faciamque id crebrius. proximis

enim tuis litteris primum te id non nolle cognovi.

de Marcello scripserat ad me Cassius antea, τὰ κατὰ μέροσ Servius. o rem acerbam!