Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

ego etsi hoc loco facillime sustentor tamen te videre cupio. itaque ut constitui adero. fratrem credo a te esse conventum. scire igitur studeo quid egeris.

de fama nihil sane laboro; etsi scripseram ad te tunc stulte

nihil melius
; curandum enim non est. atque hoc
in omni vita sua quemque a recta conscientia traversum unguem non oportet discedere
viden quam φιλοσόφωσ? an tu nos frustra existimas haec in manibus habere?
δεδῆχθαι te eo nollem, quod nihil erat. redeo enim rursus eodem. quicquamne me putas curare †in toto,† nisi ut ei ne desim? id ago scilicet ut iudicia videar tenere.
μὴ γὰρ αὐτοῖσ
vellem tam domestica ferre possem quam ista contemnere. putas autem me voluisse aliquid quod perfectum non sit? non licet scilicet sententiam suam. sed tamen quae tum acta sunt non possum non probare et tamen non curare pulchre possum, sicuti facio. sed nimium multa de nugis.

Scr. Asturae iv K. Sext. a. 709 (45).CICERO ATTICO salutem

ad Hirtium dederam epistulam sane grandem quam scripseram proxime in Tusculano. huic quam tu mihi misisti rescribam alias.

nunc alia malo. quid possum de Torquato, nisi aliquid a Dolabella? quod simul ac, continuo scietis. exspectabam hodie aut summum cras ab eo tabellarios; qui simul ac venerint, mittentur ad te. a Quinto exspecto. proficiscens enim e Tusculano viii Kal., ut scis, misi ad eum tabellarios.