Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

sequitur illud: ipse melior fio primum valetudine, quam intermissis exercitationibus amiseram ; deinde ipsa illa, si qua fuit in me, facultas orationis, nisi me ad has exercitationes rettulissem, exaruisset. extremum illud est, quod tu nescio an primum putes: pluris iam pavones confeci quam tu pullos columbinos. tu istic te Hateriano iure delectas, ego me hic Hirtiano. veni igitur, si vir es, et disce a me prolegome/nas, quas quaeris ; etsi sus Minervam, †sed quo modo video.

si aestimationes tuas vendere non potes neque ollam denariorum implere, Romam tibi remigrandum est ; satius est hic cruditate quam istic fame. video te bona perdidisse ; spero idem istuc familiaris tuos. actum igitur de te est, nisi provides. potes mulo isto, quem tibi reliquum dicis esse, quoniam cantherium comedisti, Romam pervehi. sella tibi erit in ludo tamquam hypodidascalo proxima ; eam pulvinus sequetur.