Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

tamen a malitia non discedis ; tenuiculo apparatu significas Balbum fuisse contentum. hoc videris dicere, cum reges tam sint continentes, multo magis consularis esse oportere. nescis me ab illo omnia expiscatum ; recta enim a porta domum meam venisse neque hoc admiror, quod non suam potius, sed illud, quod non ad suam. ego autem tribus primis verbis : ' quid noster Paetus?' at ille adiurans nusquam se umquam libentius.

hoc si verbis adsecutus es, auris ad te adferam non minus elegantis ; sin autem obsonio, peto a te ne pluris esse balbos quam disertos putes. me cotidie aliud ex alio impedit ; sed si me expediero ut in ista loca venire possim, non committam ut te sero a me certiorem factum putes.