Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

Cum essem otiosus in Tusculano, propterea quod discipulos obviam miseram ut eadem me quam maxime conciliarent familiari suo, accepi tuas litteras plenissimas suavitatis ; ex quibus intellexi probari tibi meum consilium, quod, ut Dionysius tyrannus, cum Syracusis pulsus esset, Corinthi dicitur ludum aperuisse, sic ego sublatis iudiciis, amisso regno forensi ludum quasi habere coeperim.

quid quaeris? me quoque delectat consilium ; multa enim consequor. primum, id quod maxime nunc opus est, munio me ad haec tempora. id cuius modi sit nescio ; tantum video, nullius adhuc consilium me huic anteponere ; nisi forte mori melius fuit. in lectulo, fateor, sed non accidit ; in acie non fui ; ceteri quidem, Pompeius, Lentulus tuus, Scipio, Afranius foede perierunt. at Cato praeclare. iam istuc quidem, cum volemus, licebit ; demus modo operam ne tam necesse nobis sit, quam illi fuit, id quod agimus. ergo hoc primum.