De Amicitia
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Cicero, Marcus Tullius. De senectute; De amicitia; De divinatione. Falconer, W. A., editor. Cambridge, MA. Harvard University Press. London. William Heinemann Ltd. 1923.
iam virtutem ex consuetudine vitae nostrae sermonisque nostri interpretemur nec eam, ut quidam docti, verborum magnificentia metiamur, virosque bonos eos qui habentur numeremus—Paulos Catones Gallos Scipiones Philos—his communis vita contenta est; eos autem omittamus, qui omnino nusquam reperiuntur.
talis igitur inter viros amicitia tantas opportunitates habet, quantas vix queo dicere. principio qui potest esse vita vitalis, ut ait Ennius, quae non in amici mutua benevolentia conquiescit? quid dulcius quam habere quicum omnia audeas sic loqui ut tecum? qui esset tantus fructus in prosperis rebus, nisi haberes qui illis aeque ac tu ipse gauderet?
Adversas vero ferre difficile esset sine eo, qui illas gravius etiam quam tu ferret. denique ceterae res, quae expetuntur, opportunae sunt singulae rebus fere singulis—divitiae, ut utare; opes, ut colare; honores, ut laudere; voluptates, ut gaudeas; valetudo, ut dolore careas et muneribus fungare corporis; amicitia res plurimas continet: quoquo te verteris praesto est, nullo loco excluditur, numquam intempestiva, numquam molesta est. itaque non aqua, non igni, ut aiunt, pluribus locis utimur quam amicitia. neque ego nunc de volgari aut de mediocri, quae tamen ipsa et delectat et prodest, sed de vera et perfecta loquor, qualis eorum, qui pauci nominantur, fuit. nam et secundas res splendidiores facit amicitia, et adversas, partiens communicansque, leviores.cumque plurimas et maximas commoditates amicitia contineat, tum illa nimirum praestat omnibus, quod bonam spem praelucet in posterum, nec debilitari animos aut cadere patitur. verum etiam amicum qui intuetur, tamquam exemplar aliquod intuetur sui. quocirca et absentes adsunt et egentes abundant et imbecilli valent et, quod difficilius dictu est, mortui vivunt; tantus eos honos memoria desiderium prosequitur amicorum, ex quo illorum beata mors videtur, horum vita laudabilis. quod si exemeris
ex rerum natura benevolentiae coniunctionem, nec domus ulla nec urbs stare poterit, ne agri quidem cultus permanebit. id si minus intellegitur, quanta vis amicitiae concordiaeque sit, ex dissensionibus atque discordiis percipi potest. quae enim domus tam stabilis, quae tam firma civitas est, quae non odiis et discidiis funditus possit everti?ex quo, quantum boni sit in amicitia, iudicari potest.
agrigentinum quidem doctum quendam virum carminibus Graecis vaticinatum ferunt, quae in rerum natura totoque mundo constarent quaeque moverentur, ea contrahere amicitiam, dissipare discordiam. atque hoc quidem omnes mortales et intellegunt et re probant. itaque, si quando aliquod officium exstitit amici in periculis aut adeundis aut communicandis, quis est qui id non maximis efferat laudibus? qui clamores tota cavea nuper in hospitis et amici mei M. Pacuvi nova fabula, cum ignorante rege uter Orestes esset, Pylades Orestem se esse diceret, ut pro illo necaretur, Orestes autem, ita ut erat, Orestem se esse perseveraret! stantes plaudebant in re ficta; quid arbitramur in vera facturos fuisse? facile indicabat ipsa natura vim suam, cum homines, quod facere ipsi non possent, id recte fieri in altero iudicarent.
hactenus mihi videor de amicitia quid sentirem potuisse dicere; si quae praeterea sunt—credo autem esse multa—ab eis, si videbitur, qui ista disputant, quaeritote.
FANNIUS. Nos autem a te potius. quamquam etiam ab istis saepe quaesivi et audivi non invitus equidem, sed aliud quoddam filum orationis tuae.
SCAEVOLA. Tum magis id diceres, Fanni, si nuper in hortis Scipionis, cum est de re publica disputatum, affuisses. qualis tum patronus iustitiae fuit contra accuratam orationem Phili!
FANNIUS. Facile id quidem fuit iustitiam iustissimo viro defendere.
SCAEVOLA. Quid? amicitiam nonne facile ei, qui ob eam summa fide, constantia iustitiaque servatam maximam gloriam ceperit?
LAELIUS. Vim hoc quidem est afferre; quid enim refert qua me ratione cogatis? cogitis certe. studiis enim generorum, praesertim in re bona, cum difficile est tum ne aequum quidem obsistere.
saepissime igitur mihi de amicitia cogitanti maxime illud considerandum videri solet, utrum propter imbecillitatem atque inopiam desiderata sit amicitia, ut dandis recipiendisque meritis, quod quisque minus per se ipse posset, id acciperet ab alio vicissimque redderet, an esset hoc quidem
proprium amicitiae, sed antiquior et pulchrior et magis a natura ipsa profecta alia causa. amor enim, ex quo amicitia nominata est, princeps est ad benevolentiam coniungendam. nam utilitates quidem etiam ab eis percipiuntur saepe, qui simulatione amicitiae coluntur et observantur temporis causa; in amicitia autem nihil fictum, nihil simulatum est et, quidquid est, id est verum et voluntarium.quapropter a natura mihi videtur potius quam indigentia orta amicitia, applicatione magis animi cum quodam sensu amandi, quam cogitatione quantum illa res utilitatis esset habitura. quod quidem quale sit, etiam in bestiis quibusdam animadverti potest, quae ex se natos ita amant ad quoddam tempus et ab eis ita amantur, ut facile earum sensus appareat. quod in homine multo est evidentius, primum ex ea caritate quae est inter natos et parentis, quae dirimi nisi detestabili scelere non potest, deinde cum similis sensus exstitit amoris, si aliquem nacti sumus, cuius cum moribus et natura congruamus, quod in eo quasi lumen aliquod probitatis et virtutis perspicere videamur.
nihil est enim virtute amabilius, nihil quod magis alliciat ad diligendum, quippe cum propter virtutem et probitatem etiam eos, quos numquam vidimus, quodam modo diligamus. quis est qui C. Fabrici, M’. Curi non cum caritate aliqua
benevola memoriam usurpet, quos numquam viderit? quis autem est qui Tarquinium Superbum, qui Sp. Cassium, Sp. Maelium non oderit? cum duobus ducibus de imperio in Italia est decertatum, Pyrrho et Hannibale; ab altero propter probitatem eius non nimis alienos animos habemus; alterum propter crudelitatem semper haec civitas oderit.quod si tanta vis probitatis est, ut eam vel in eis, quos numquam vidimus, et, quod maius est, in hoste etiam diligamus, quid mirum est, si animi hominum moveantur, cum eorum, quibuscum usu coniuncti esse possunt, virtutem et bonitatem perspicere videantur? quamquam confirmatur amor et beneficio accepto et studio perspecto et consuetudine adiuncta, quibus rebus ad illum primum motum animi et amoris adhibitis admirabilis quaedam exardescit benevolentiae magnitudo.
quam si qui putant ab imbecillitate proficisci, ut sit per quem adsequatur quod quisque desideret, humilem sane relinquunt et minime generosum, ut ita dicam, ortum amicitiae, quam ex inopia atque indigentia natam volunt. quod si ita esset, ut quisque minimum esse in se arbitraretur, ita ad amicitiam esset aptissimus; quod longe secus est.
ut enim quisque sibi plurimum confidit et ut quisque maxime virtute et sapientia sic munitus est, ut nullo egeat suaque omnia in se ipso posita iudicet, ita
in amicitiis expetendis colendisque maxime excellit. quid enim? Africanus indigens mei? minime hercule! ac ne ego quidem illius, sed ego admiratione quadam virtutis eius, ille vicissim opinione fortasse non nulla quam de meis moribus habebat, me dilexit; auxit benevolentiam consuetudo. sed quamquam utilitates multae et magnae consecutae sunt, non sunt tamen ab earum spe causae diligendi profectae.ut enim benefici liberalesque sumus, non ut exigamus gratiam—neque enim beneficium faeneramur, sed natura propensi ad liberalitatem sumus—sic amicitiam non spe mercedis adducti, sed quod omnis eius fructus in ipso amore inest, expetendam putamus.
ab his, qui pecudum ritu ad voluptatem omnia referunt, longe dissentiunt; nec mirum; nihil enim altum, nihil magnificum ac divinum suspicere possunt, qui suas omnis cogitationes abiecerunt in rem tam humilem tamque contemptam. quam ob rem hos quidem ab hoc sermone removeamus, ipsi autem intellegamus natura gigni sensum diligendi et benevolentiae caritatem facta significatione probitatis, quam qui appetiverunt, applicant sese et propius admovent, ut et usu eius, quem diligere coeperunt, fruantur et moribus, sintque pares in amore et aequales propensioresque ad bene merendum quam ad reposcendum, atque haec inter eos sit honesta
certatio. Sic et utilitates ex amicitia maximae capientur, et erit eius ortus a natura quam ab imbecillitate gravior et verior. nam si utilitas conglutinaret amicitias, eadem commutata dissolveret; sed quia natura mutari non potest, idcirco verae amicitiae sempiternae sunt.ortum quidem amicitiae videtis, nisi quid ad haec forte vultis.
FANNIUS. Tu vero perge, Laeli! pro hoc enim, qui minor est natu, meo iure respondeo.
SCAEVOLA. Recte tu quidem: quam ob rem audiamus.
LAELIUS. Audite vero, optimi viri, ea quae saepissime inter me et Scipionem de amicitia disserebantur. quamquam ille quidem nihil difficilius esse dicebat quam amicitiam usque ad extremum vitae diem permanere: nam vel ut non idem expediret incidere saepe, vel ut de re publica non idem sentiretur; mutari etiam mores hominum saepe dicebat, alias adversis rebus, alias aetate ingravescente. atque earum rerum exemplum ex similitudine capiebat ineuntis aetatis, quod summi puerorum amores saepe una cum praetexta toga deponerentur;
sin autem ad adulescentiam perduxissent, dirimi tamen interdum contentione vel uxoriae condicionis vel commodi alicuius, quod idem adipisci uterque
non posset. quod si qui longius in amicitia provecti essent, tamen saepe labefactari, si in honoris contentionem incidissent; pestem enim nullam maiorem esse amicitiis quam in plerisque pecuniae cupiditatem, in optimis quibusque honoris certamen et gloriae, ex quo inimicitias maximas saepe inter amicissimos exstitisse.magna etiam discidia et plerumque iusta nasci, cum aliquid ab amicis quod rectum non esset postularetur, ut aut libidinis ministri aut adiutores essent ad iniuriam, quod qui recusarent, quamvis honeste id facerent, ius tamen amicitiae deserere arguerentur ab eis, quibus obsequi nollent; illos autem, qui quidvis ab amico auderent postulare, postulatione ipsa profiteri omnia se amici causa esse facturos. eorum querella inveterata non modo familiaritates exstingui solere, sed odia etiam gigni sempiterna. haec ita multa quasi fata impendere amicitiis, ut omnia subterfugere non modo sapientiae, sed etiam felicitatis diceret sibi videri.
quam ob rem id primum videamus, si placet, quatenus amor in amicitia progredi debeat. numne, si Coriolanus habuit amicos, ferre contra patriam arma illi cum Coriolano debuerunt? num Vecellinum amici regnum appetentem, num Maelium debuerunt iuvare?
tiberium quidem Gracchum
rem publicam vexantem a Q. Tuberone aequalibusque amicis derelictum videbamus. At C. Blossius Cumanus, hospes familiae vestrae, Scaevola, cum ad me, quod aderam Laenati et Rupilio consulibus in consilio, deprecatum venisset, hanc ut sibi ignoscerem causam afferebat, quod tanti Tib. Gracchum fecisset, ut quidquid ille vellet sibi faciendum putaret. tum ego, etiamne, inquam, si te in Capitolium faces ferre vellet? numquam voluisset id quidem, sed, si voluisset, paruissem. videtis, quam nefaria vox. et hercule ita fecit, vel plus etiam quam dixit; non enim paruit ille Tib. Gracchi temeritati, sed praefuit, nec se comitem illius furoris, sed ducem praebuit. itaque hac amentia, quaestione nova perterritus, in Asiam profugit, ad hostis se contulit, poenas rei publicae gravis iustasque persolvit.nulla est igitur excusatio peccati, si amici causa peccaveris; nam, cum conciliatrix amicitiae virtutis opinio fuerit, difficile est amicitiam manere, si a virtute defeceris.
quod si rectum statuerimus vel concedere amicis quidquid velint vel impetrare ab eis quidquid velimus, perfecta quidem sapientia si simus, nihil habeat res viti; sed loquimur de eis amicis qui ante oculos sunt, quos videmus[*](videmus P Reid; vidimus ER Müller. ) aut de quibus memoriam accepimus, quos novit vita communis.
ex hoc numero nobis exempla sumenda sunt, et eorum quidem maxime, qui ad sapientiam proxime accedunt.videmus Papum Aemilium C. Luscino familiarem fuisse (sic a patribus accepimus) bis una consules, collegas in censura; tum et cum eis et inter se coniunctissimos fuisse M’. Curium, Tib. Coruncanium memoriae proditum est. igitur ne suspicari quidem possumus quemquam horum ab amico quidpiam contendisse, quod contra fidem. contra ius iurandum, contra rem publicam esset. nam hoc quidem in talibus viris quid attinet dicere, si contendisset impetraturum non fuisse, cum illi sanctissimi viri fuerint, aeque autem nefas sit tale aliquid et facere rogatum et rogare? At vero Tib. Gracchum sequebantur C. Carbo, C. Cato, et minime tum quidem Gaius frater, nunc idem acerrimus.
haec igitur lex in amicitia sanciatur, ut neque rogemus res turpis nec faciamus rogati. turpis enim excusatio est et minime accipienda cum in ceteris peccatis, tum si quis contra rem publicam se amici causa fecisse fateatur. etenim eo loco, Fanni et Scaevola, locati sumus, ut nos longe prospicere oporteat futuros casus rei publicae. deflexit iam aliquantulum de spatio curriculoque consuetudo
maiorum.