De Amicitia
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Cicero, Marcus Tullius. De senectute; De amicitia; De divinatione. Falconer, W. A., editor. Cambridge, MA. Harvard University Press. London. William Heinemann Ltd. 1923.
Tib. Gracchus regnum occupare conatus est, vel regnavit is quidem paucos menses. num quid simile populus Romanus audierat aut viderat? hunc etiam post mortem secuti amici et propinqui quid in P. Scipione effecerint, sine lacrimis non queo dicere. nam Carbonem, quocumque modo potuimus, propter recentem poenam Tib. Gracchi sustinuimus. De C. Gracchi autem tribunatu quid exspectem non libet augurari; serpit deinde res,[*](serpit deinde res MSS.; serpit clam ea res Deiter, Bennett. The passage is probably corrupt, as Müller thinks. ) quae proclivis ad perniciem, cum semel coepit, labitur. videtis in tabella iam ante quanta sit facta labes, primo Gabinia lege, biennio autem post Cassia. videre iam videor populum a senatu disiunctum, multitudinis arbitrio res maximas agi. plures enim discent quem ad modum haec fiant, quam quem ad modum his resistatur.
quorsum haec? quia sine sociis nemo quicquam
tale conatur. praecipiendum est igitur bonis, ut; si in eius modi amicitias ignari casu aliquo inciderint, ne existiment ita se alligatos, ut ab amicis in magna aliqua re publica peccantibus non discedant; improbis autem poena statuenda est, nec vero minor eis qui secuti erunt alterum, quam eis qui ipsi fuerint impietatis duces. quis clarior in Graecia Themistocle, quis potentior? qui cum imperator bello Persico servitute Graeciam liberavisset propterque invidiam in exsilium expulsus esset, ingratae patriae iniuriam non tulit, quam ferre debuit: fecit idem quod viginti annis ante apud nos fecerat Coriolanus. His adiutor contra patriam inventus est nemo; itaque mortem sibi uterque conscivit.qua re talis improborum consensio non modo excusatione amicitiae tegenda non est, sed potius supplicio omni vindicanda est, ut ne quis concessum putet amicum vel bellum patriae inferentem sequi. quod quidem, ut res ire coepit, haud scio an aliquando futurum sit; mihi autem non minori curae est, qualis res publica post mortem meam futura sit, quam qualis hodie sit.
haec igitur prima lex amicitiae sanciatur, ut ab amicis honesta petamus, amicorum causa honesta faciamus, ne exspectemus quidem dum
rogemur, studium semper adsit, cunctatio absit, consilium verum dare audeamus libere, plurimum in amicitia amicorum bene suadentium valeat auctoritas, eaque et adhibeatur ad monendum non modo aperte, sed etiam acriter, si res postulabit, et adhibitae pareatur.nam quibusdam, quos audio sapientes habitos in Graecia, placuisse opinor mirabilia quaedam—sed nihil est, quod illi non persequantur argutiis—partim fugiendas esse nimias amicitias, ne necesse sit unum sollicitum esse pro pluribus; satis superque esse sibi suarum cuique rerum; alienis nimis implicari molestum esse; commodissimum esse quam laxissimas habenas habere amicitiae, quas vel adducas cum velis vel remittas; caput enim esse ad beate vivendum securitatem, qua frui non possit animus, si tamquam parturiat unus pro pluribus.
alios autem dicere aiunt multo etiam inhumanius, quem locum breviter paulo ante perstrinxi, praesidi adiumentique causa, non benevolentiae neque caritatis amicitias esse expetendas; itaque ut quisque minimum firmitatis haberet minimumque virium, ita amicitias appetere maxime: ex eo fieri ut mulierculae magis amicitiarum praesidia quaerant quam viri, et inopes quam opulenti, et calamitosi quam ei
qui putentur beati.O praeclaram sapientiam! solem enim e mundo tollere videntur ei, qui amicitiam e vita tollunt, qua nihil a dis immortalibus melius habemus, nihil iucundius. quae est enim ista securitas? specie quidem blanda, sed reapse multis locis repudianda. neque enim est consentaneum ullam honestam rem actionemve, ne sollicitus sis, aut non suscipere aut susceptam deponere. quod si curam fugimus, virtus fugienda est, quae necesse est cum aliqua cura res sibi contrarias aspernetur atque oderit, ut bonitas malitiam, temperantia libidinem, ignaviam fortitudo. itaque videas rebus iniustis iustos maxime dolere, imbellibus fortis, flagitiosis modestos. ergo hoc proprium est animi bene constituti, et laetari bonis rebus et dolere contrariis.
quam ob rem si cadit in sapientem animi dolor, qui profecto cadit, nisi ex eius animo exstirpatam humanitatem arbitramur, quae causa est cur amicitiam funditus tollamus e vita, ne aliquas propter eam suscipiamus molestias? quid enim interest motu animi sublato, non dico inter pecudem et hominem, sed inter hominem et truncum aut saxum aut quidvis generis eiusdem? neque enim sunt isti audiendi, qui virtutem duram et quasi ferream esse quandam volunt; quae quidem est cum multis in rebus tum in amicitia tenera atque tractabilis, ut et bonis amici quasi diffundatur et incommodis
contrahatur. quam ob rem angor iste, qui pro amico saepe capiendus est, non tantum valet, ut tollat e vita amicitiam, non plus quam ut virtutes, quia non nullas curas et molestias afferunt, repudientur.cum autem contrahat amicitiam, ut supra dixi, si qua[*](si qua M; si quasi Reid; sic quasi GBS; si qua quasi D.) significatio virtutis eluceat, ad quam se similis animus applicet et adiungat, id cum contigit, amor exoriatur necesse est.
quid enim tam absurdum quam delectari multis inanibus rebus, ut honore, ut gloria, ut aedificio, ut vestitu cultuque corporis, animante virtute praedito, eo qui vel amare vel, ut ita dicam, redamare possit, non admodum delectari? nihil est enim remuneratione benevolentiae, nihil vicissitudine studiorum officiorumque iucundius.
quid? si illud etiam addimus, quod recte addi potest, nihil esse quod ad se rem ullam tam illiciat et tam trahat quam ad amicitiam similitudo, concedetur profecto verum esse, ut bonos boni diligant asciscantque sibi quasi propinquitate coniunctos atque natura. nihil est enim appetentius similium sui nec rapacius quam natura. quam ob rem hoc quidem, Fanni et Scaevola, constet, ut opinor, bonis inter bonos quasi necessariam benevolentiam, qui est amicitiae fons a natura constitutus. sed eadem bonitas etiam ad multitudinem pertinet. non enim est inhumana virtus neque immunis neque superba, quae etiam populos universos tueri eisque optime
consulere soleat, quod non faceret profecto, si a caritate volgi abhorreret.atque etiam mihi quidem videntur, qui utilitatis causa fingunt amicitias, amabilissimum nodum amicitiae tollere. non enim tam utilitas parta per amicum quam amici amor ipse delectat, tumque illud fit, quod ab amico est profectum, iucundum, si cum studio est profectum. tantumque abest ut amicitiae propter indigentiam colantur, ut ei, qui opibus et copiis maximeque virtute, in qua plurimum est praesidi, minime alterius indigeant, liberalis simi sint et beneficentissimi. atque haud sciam an ne opus sit quidem nihil umquam omnino deesse amicis. ubi enim studia nostra viguissent, si numquam consilio, numquam opera nostra nec domi nec militiae Scipio eguisset? non igitur utilitatem amicitia, sed utilitas amicitiam secuta est.
non ergo erunt homines deliciis diffluentes audiendi, si quando de amicitia, quam nec usu nec ratione habent cognitam, disputabunt. nam quis est, pro deorum fidem atque hominum! qui velit, ut neque diligat quemquam nec ipse ab ullo diligatur, circumfluere omnibus copiis atque in omnium rerum abundantia vivere? haec enim est tyrannorum vita, nimirum in qua nulla fides, nulla caritas, nulla
stabilis benevolentiae potest esse fiducia, omnia semper suspecta atque sollicita, nullus locus amicitiae.quis enim aut eum diligat, quem metuat, aut eum, a quo se metui putet? coluntur tamen simulatione dumtaxat ad tempus. quod si forte, ut fit plerumque, ceciderint, tum intellegitur quam fuerint inopes amicorum. quod Tarquinium dixisse ferunt exulantem, tum se intellexisse, quos fidos amicos habuisset, quos infidos, cum iam neutris gratiam referre posset.
quamquam miror, illa superbia et importunitate, si quemquam amicum habere potuit. atque ut huius, quem dixi, mores veros amicos parare non potuerunt, sic multorum opes praepotentium excludunt amicitias fidelis. non enim solum ipsa fortuna caeca est, sed eos etiam plerumque efficit caecos, quos complexa est; itaque efferuntur fere fastidio et contumacia, nec quicquam insipiente fortunato intolerabilius fieri potest. atque hoc quidem videre licet, eos, qui antea commodis fuerint moribus, imperio potestate prosperis rebus immutari, sperni ab eis veteres amicitias, indulgeri novis.
quid autem stultius quam, cum plurimum copiis facultatibus opibus possint, cetera parare, quae parantur pecunia, equos famulos vestem egregiam vasa pretiosa, amicos non parare, optimam et pulcherrimam vitae, ut ita dicam, supellectilem? etenim cetera cum parant, cui parent
nesciunt nec cuius causa laborent; eius enim est istorum quidque qui vicit viribus; amicitiarum sua cuique permanet stabilis et certa possessio, ut etiam si illa maneant, quae sunt quasi dona fortunae, tamen vita inculta et deserta ab amicis non possit esse iucunda. sed haec hactenus.constituendi autem sunt, qui sint in amicitia fines et quasi termini diligendi. De quibus tris video sententias ferri, quarum nullam probo: unam, ut eodem modo erga amicum affecti simus quo erga nosmet ipsos; alteram, ut nostra in amicos benevolentia illorum erga nos benevolentiae pariter aequaliterque respondeat; tertiam, ut, quanti quisque se ipse facit, tanti fiat ab amicis.
harum trium sententiarum nulli prorsus assentior. nec enim illa prima vera est, ut, quem ad modum in se quisque, sic in amicum sit animatus. quam multa enim, quae nostra causa numquam faceremus, facimus causa amicorum! precari ab indigno, supplicare, tum acerbius in aliquem invehi insectarique vehementius, quae in nostris rebus non satis honeste, in amicorum fiunt honestissime; multaeque res sunt, in quibus de suis commodis viri boni multa detrahunt detrahique patiuntur, ut eis amici potius quam ipsi fruantur.
altera sententia est quae definit amicitiam paribus
officiis ac voluntatibus. hoc quidem est nimis exigue et exiliter ad calculos vocare amicitiam, ut par sit ratio acceptorum et datorum. divitior mihi et affluentior videtur esse vera amicitia nec observare restricte ne plus reddat quam acceperit: neque enim verendum est ne quid excidat aut ne quid in terram defluat aut ne plus aequo quid in amicitiam congeratur.tertius vero ille finis deterrimus, ut, quanti quisque se ipse faciat, tanti fiat ab amicis. saepe enim in quibusdam aut animus abiectior est aut spes amplificandae fortunae fractior. non est igitur amici talem esse in eum, qualis ille in se est, sed potius eniti et efficere ut amici iacentem animum excitet inducatque spem cogitationemque meliorem. alius igitur finis verae amicitiae constituendus est, si prius, quid maxime reprehendere Scipio solitus sit, dixero. negabat ullam vocem inimiciorem amicitiae potuisse reperiri quam eius qui dixisset ita amare oportere ut si aliquando esset osurus; nec vero se adduci posse ut hoc, quem ad modum putaretur, a Biante esse dictum crederet, qui sapiens habitus esset unus e septem; impuri cuiusdam aut ambitiosi aut omnia ad suam potentiam revocantis
esse sententiam. quonam enim modo quisquam amicus esse poterit ei, cui se putabit inimicum esse posse? quin etiam necesse erit cupere et optare ut quam saepissime peccet amicus, quo pluris det sibi tamquam ansas ad reprehendendum: rursum autem recte factis commodisque amicorum necesse erit angi dolere invidere.qua re hoc quidem praeceptum, cuiuscumque est, ad tollendam amicitiam valet: illud potius praecipiendum fuit, ut eam diligentiam adhiberemus in amicitiis comparandis, ut ne quando amare inciperemus eum, quem aliquando odisse possemus. quin etiam si minus felices in deligendo fuissemus, ferendum id Scipio potius quam inimicitiarum tempus cogitandum putabat.