De Amicitia
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Cicero, Marcus Tullius. De senectute; De amicitia; De divinatione. Falconer, W. A., editor. Cambridge, MA. Harvard University Press. London. William Heinemann Ltd. 1923.
Q. Mucius augur multa narrare de C. Laelio socero suo memoriter et iucunde solebat nec dubitare illum in omni sermone appellare sapientem. ego autem a patre ita eram deductus ad Scaevolam sumpta virili toga, ut, quoad possem et liceret, a senis latere numquam discederem. itaque multa ab eo prudenter disputata, multa etiam breviter et commode dicta memoriae mandabam, fierique studebam eius prudentia doctior. quo mortuo me ad pontificem Scaevolam contuli, quem unum nostrae civitatis et ingenio et iustitia praestantissimum audeo dicere. sed de hoc alias, nunc redeo ad augurem.
cum saepe multa, tum memini domi in hemicyclio sedentem, ut solebat, cum et ego essem una et pauci admodum familiares, in eum sermonem illum incidere, qui tum fere multis[*](tum fere multis MSS.; tum forte Müller; Nauck om. multis) erat in ore. meministi
enim profecto, Attice, et eo magis, quod P. Sulpicio utebare multum, cum is tribunus plebis capitali odio a Q. Pompeio, qui tum erat consul, dissideret, quocum coniunctissime et amantissime vixerat, quanta esset hominum vel admiratio vel querella.itaque tum Scaevola, cum in eam ipsam mentionem incidisset, exposuit nobis sermonem Laeli de amicitia habitum ab illo secum et cum altero genero C. Fannio, Marci filio, paucis diebus post mortem Africani. eius disputationis sententias memoriae mandavi, quas hoc libro exposui arbitratu meo; quasi enim ipsos induxi loquentis, ne inquam et inquit saepius interponeretur atque ut tamquam a praesentibus coram haberi sermo videretur.
cum enim saepe mecum ageres, ut de amicitia scriberem aliquid, digna mihi res cum omnium cognitione tum nostra familiaritate visa est; itaque feci non invitus ut prodessem multis rogatu tuo. sed ut in Catone maiore, qui est scriptus ad te de senectute, Catonem induxi senem disputantem, quia nulla videbatur aptior persona quae de illa aetate loqueretur, quam eius, qui et diutissime senex fuisset et in ipsa senectute praeter ceteros floruisset; sic, cum accepissemus a patribus maxime memorabilem C. Laeli et P. Scipionis familiaritatem fuisse, idonea mihi Laeli
persona visa est quae de amicitia ea ipsa dissereret, quae disputata ab eo meminisset Scaevola. genus autem hoc sermonum positum in hominum veterum auctoritate et eorum illustrium plus nescio quo pacto videtur habere gravitatis: itaque ipse mea legens sic afficior interdum, ut Catonem, non me, loqui existimem.sed ut tum ad senem senex de senectute, sic hoc libro ad amicum amicissimus scripsi de amicitia. tum est Cato locutus, quo erat nemo fere senior temporibus illis, nemo prudentior; nunc Laelius et sapiens, sic enim est habitus, et amicitiae gloria excellens de amicitia loquetur. tu velim a me animum parumper avertas, Laelium loqui ipsum putes. C. Fannius et Q. Mucius ad socerum veniunt post mortem Africani; ab his sermo oritur, respondet Laelius, cuius tota disputatio est de amicitia, quam legens te ipse[*](te ipse PDE Lahmr., Nauck; te ipsum GBS V Hlalm. ) cognosces
FANNIUS. Sunt ista, Laeli; nec enim melior vir fuit Africano quisquam nec clarior. sed existimare debes omnium oculos in te esse coniectos unum; te sapientem et appellant et existimant Tribuebatur hoc modo M. Catoni, scimus L. Acilium apud patres nostros appellatum esse sapientem, sed
uterque alio quodam modo: Acilius quia prudens esse in iure civili putabatur, Cato quia multarum rerum usum habebat et multa eius et in senatu et in foro vel provisa prudenter vel acta constanter vel responsa acute ferebantur; propterea quasi cognomen iam habebat in senectute sapientis.Te autem alio quodam modo non solum natura et moribus, verum etiam studio et doctrina esse sapientem, nec sicut volgus, sed ut eruditi solent appellare sapientem, qualem in Graecia reliqua neminem—nam qui septem appellantur, eos qui ista subtilius quaerunt in numero sapientium non habent—Athenis unum accepimus et eum quidem etiam Apollinis oraculo sapientissimum iudicatum. hanc esse in te sapientiam existimant, ut omnia tua in te posita esse ducas humanosque casus virtute inferiores putes. itaque ex me quaerunt, credo ex hoc item Scaevola, quonam pacto mortem Africani feras, eoque magis quod proximis Nonis, cum in hortos D. Bruti auguris commentandi causa, ut assolet, venissemus, tu non affuisti, qui diligentissime semper ilium diem et illud munus solitus esses obire.
SCAEVOLA. Quaerunt quidem, C. Laeli, multum,
ut est a Fannio dictum, sed ego id respondeo, quod animum adverti, te dolorem quem acceperis cum summi viri tum amicissimi morte ferre moderate; nec potuisse non commoveri, nec fuisse id humanitatis tuae: quod autem Nonis in collegio nostro non affuisses, valetudinem respondeo causam, non maestitiam fuisse.LAELIUS. Recte tu quidem, Scaevola, et vere; nec enim ab isto officio, quod semper usurpavi cum valerem, abduci incommodo meo debui, nec ullo casu arbitror hoc constanti homini posse contingere, ut ulla intermissio fiat offici.
tu autem, Fanni, quod mihi tantum tribui dicis, quantum ego nec agnosco nec postulo, facis amice, sed, ut mihi videris, non recte iudicas de Catone. aut enim nemo, quod quidem magis credo, aut, si quisquam, ille sapiens fuit. quo modo, ut alia omittam, mortem fili tulit! memineram Paulum, videram Gallum; sed hi in pueris, Cato in perfecto et spectato viro.
quam ob rem cave Catoni anteponas ne istum quidem ipsum, quem Apollo, ut ais, sapientissimum iudicavit; huius enim facta, illius dicta laudantur.
De me autem, ut iam cum utroque vestrum loquar,
sic habetote: ego si Scipionis desiderio me moveri negem, quam id recte faciam viderint sapientes, sed certe mentiar. moveor enim tali amico orbatus, qualis, ut arbitror, nemo umquam erit, ut confirmare possum, nemo certe fuit. sed non egeo medicina: me ipse consolor et maxime illo solacio, quod eo errore careo, quo amicorum decessu plerique angi solent. nihil mali accidisse Scipioni puto; mihi accidit, si quid accidit; suis autem incommodis graviter angi non amicum, sed se ipsum amantis est.cum illo vero quis neget actum esse praeclare? nisi enim, quod ille minime putabat, immortalitatem optare vellet, quid non adeptus est, quod homini fas esset optare, qui summam spem civium, quam de eo iam puero habuerant, continuo adulescens incredibili virtute superavit; qui consulatum petivit numquam, factus consul est bis, primum ante tempus, iterum sibi suo tempore, rei publicae paene sero; qui duabus urbibus eversis inimicissimis huic imperio non modo praesentia, verum etiam futura bella delevit? quid dicam de moribus facillimis, de pietate in matrem, liberalitate in sorores, bonitate
in suos, iustitia in omnis? nota sunt vobis. quam autem civitati carus fuerit, maerore funeris indicatum est. quid igitur hunc paucorum annorum accessio iuvare potuisset? senectus enim quamvis non sit gravis, ut memini Catonem anno ante quam est mortuus, mecum et cum Scipione disserere, tamen aufert eam viriditatem, in qua etiam nunc erat Scipio.quam ob rem vita quidem talis fuit vel fortuna vel gloria, ut nihil posset accedere; moriendi autem sensum celeritas abstulit. quo de genere mortis difficile dictu est; quid homines suspicentur videtis: hoc vere tamen licet dicere, P. Scipioni ex multis diebus, quos in vita celeberrimos laetissimosque viderit, illum diem clarissimum fuisse, cum senatu dimisso domum reductus ad vesperum est a patribus conscriptis, populo Romano, sociis et Latinis, pridie quam excessit e vita, ut ex tam alto dignitatis gradu ad superos videatur deos potius quam ad inferos pervenisse.
neque enim adsentior eis, qui nuper haec disserere coeperunt, cum corporibus simul animos interire atque omnia morte deleri. plus apud me antiquorum auctoritas valet, vel nostrorum maiorum, qui mortuis tam religiosa iura tribuerunt, quod non fecissent, profecto, si nihil ad eos pertinere arbitrarentur,
vel eorum qui in hac terra fuerunt magnamque Graeciam, quae nunc quidem deleta est, tum florebat, institutis et praeceptis suis erudierunt, vel eius, qui Apollinis oraculo sapientissimus est iudicatus, qui[*](qui MSS.; †qui Müller; cui Halm., Bait., Lahm. ) non tum hoc tum illud, ut in plerisque, sed idem semper, animos hominum esse divinos eisque, cum ex corpore excessissent, reditum in caelum patere optimoque et iustissimo cuique expeditissimum.quod idem Scipioni videbatur, qui quidem, quasi praesagiret, perpaucis ante mortem diebus, cum et Philus et Manilius adesset et alii plures, tuque etiam Scaevola, mecum venisses, triduum disseruit de re publica, cuius disputationis fuit extremum fere de immortalitate animorum, quae se in quiete per visum ex Africano audisse dicebat. id si ita est, ut optimi cuiusque animus in morte facillime evolet tanquam e custodia vinclisque corporis, cui censemus cursum ad deos faciliorem fuisse quam Scipioni? quocirca maerere hoc eius eventu vereor ne invidi magis quam amici sit. sin autem illa veriora, ut idem interitus sit animorum et corporum nec ullus sensus maneat, ut nihil boni est in morte, sic certe nihil mali. sensu enim amisso fit idem, quasi natus
non esset omnino, quem tamen osse natum et nos gaudemus et haec civitas, dum erit, laetabitur.quam ob rem cum illo quidem, ut supra dixi, actum optime est, mecum incommodius, quem fuerat aequius, ut prius introieram, sic prius exire de vita. sed tamen recordatione nostrae amicitiae sic fruor, ut beate vixisse videar, quia cum Scipione vixerim, quocum mihi coniuncta cura de publica re et de privata fuit, quocum et domus fuit et militia communis et, id in quo omnis vis est amicitiae, voluntatum studiorum sententiarum summa consensio. itaque non tam ista me sapientiae, quam modo Fannius commemoravit, fama delectat, falsa praesertim, quam quod amicitiae nostrae memoriam spero sempiternam fore, idque eo mihi magis est cordi, quod ex omnibus saeculis vix tria aut quattuor nominantur paria amicorum, quo in genere sperare videor Scipionis et Laeli amicitiam notam posteritati fore.
FANNIUS. Istuc quidem, Laeli, ita necesse est. sed quoniam amicitiae mentionem fecisti et sumus otiosi, pergratum mihi feceris—spero item Scaevolae —si, quem ad modum soles de ceteris rebus, cum ex te quaeruntur, sic de amicitia disputaris quid sentias, qualem existimes, quae praecepta des.
SCAEVOLA. Mihi vero erit gratum, atque id ipsum
cum tecum agere conarer, Fannius antevertit. quam ob rem utrique nostrum gratum admodum feceris.LAELIUS. Ego vero non gravarer, si mihi ipse confiderem, nam et praeclara res est et sumus, ut dixit Fannius, otiosi. sed quis ego sum aut quae est in me facultas? doctorum est ista consuetudo eaque. Graecorum, ut eis ponatur de quo disputent quamvis subito. magnum opus est egetque exercitatione non parva. quam ob rem quae disputari de amicitia possunt, ab eis censeo petatis, qui ista profitentur; ego vos hortari tantum possum, ut amicitiam omnibus rebus humanis anteponatis; nihil est enim tam naturae aptum, tam conveniens ad res vel secundas vel adversas.
sed hoc primum sentio, nisi in bonis amicitiam esse non posse; neque id ad vivum reseco, ut illi, qui haec subtilius disserunt, fortasse vere, sed ad communem utilitatem parum; negant enim quemquam esse virum bonum nisi sapientem. sit ita sane: sed eam sapientiam interpretantur, quam adhuc mortalis nemo est consecutus. nos autem ea quae sunt in usu vitaque communi, non ea quae finguntur aut optantur, spectare debemus. numquam ego dicam C. Fabricium, M’. Curium, Ti. Coruncanium, quos sapientis nostri maiores iudicabant, ad istorum normam fuisse sapientis. qua re
sibi habeant sapientiae nomen et invidiosum et obscurum, concedant ut viri boni fuerint. ne id quidem facient; negabunt id nisi sapienti posse concedi.agamus igitur pingui, ut aiunt, Minerva. qui ita se gerunt, ita vivunt, ut eorum probetur fides integritas aequitas[*](aequitas edd.; aequalitas MSS. ) liberalitas, nec sit in eis ulla cupiditas libido audacia, sintque magna constantia, ut ei fuerunt, modo quos nominavi, hos viros bonos, ut habiti sunt, sic etiam appellandos putemus, quia sequantur, quantum homines possunt, naturam optimam bene vivendi ducem.
Sic enim mihi perspicere videor, ita natos esse nos, ut inter omnis esset societas quaedam, maior autem, ut quisque proxime accederet. itaque cives potiores quam peregrini, propinqui quam alieni; cum his enim amicitiam natura ipsa peperit, sed ea non satis habet firmitatis. namque hoc praestat amicitia propinquitati, quod ex propinquitate benevolentia tolli potest, ex amicitia non potest; sublata enim benevolentia amicitiae nomen tollitur, propinquitatis manet.
quanta autem vis amicitiae sit ex hoc intellegi maxime potest, quod ex infinita societate generis humani, quam conciliavit ipsa natura, ita contracta res est et adducta in angustum, ut omnis caritas aut inter duos aut inter paucos iungeretur.
est enim amicitia nihil aliud[*](nihil aliud Müller; nil unquam Reid; quicquam Halm’s MSS. ) nisi omnium divinarum humanarumque rerum cum benevolentia et caritate consensio, qua quidem haud scio an excepta sapientia nil quicquam melius homini sit a dis immortalibus datum. divitias alii praeponunt, bonam alii valetudinem, alii potentiam, alii honores, multi etiam voluptates. beluarum hoc quidem extremum, illa autem superiora caduca et incerta, posita non tam in consiliis nostris quam in fortunae temeritate. qui autem in virtute summum bonum ponunt, praeclare illi quidem, sed haec ipsa virtus amicitiam et gignit et continet, nec sine virtute amicitia esse ullo pacto potest.