De Senectute

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Cicero, Marcus Tullius. De senectute; De amicitia; De divinatione. Falconer, W. A., editor. Cambridge, MA. Harvard University Press. London. William Heinemann Ltd. 1923.

fructus autem senectutis est, ut saepe dixi, ante partorum bonorum memoria et copia. omnia autem, quae secundum naturam fiunt, sunt habenda in bonis; quid est autem tam secundum naturam quam senibus emori? quod idem contingit adulescentibus adversante et repugnante natura. itaque adulescentes mihi mori sic videntur, ut cum aquae multitudine flammae vis opprimitur, senes autem sic, ut cum sua sponte, nulla adhibita vi, consumptus ignis exstinguitur, et quasi poma ex arboribus, cruda si sunt, vix[*](vix edd.; vi most Mss. ) evelluntur, si matura et cocta, decidunt, sic vitam adulescentibus vis aufert, senibus maturitas; quae quidem mihi tam iucunda est, ut, quo propius ad mortem accedam, quasi terram videre videar aliquandoque in portum ex longa navigatione esse venturus.

senectutis autem nullus est certus terminus, recteque in ea vivitur, quoad munus offici exsequi et tueri possit mortemque contemnere, ex quo fit ut animosior etiam senectus sit quam adulescentia et fortior. hoc illud est, quod Pisistrato tyranno a

p.84
Solone responsum est, cum illi quaerenti qua tandem re fretus sibi tam audaciter obsisteret respondisse dicitur
senectute.
sed vivendi est finis optimus, cum integra mente certisque sensibus opus ipsa suum eadem quae coagmentavit natura dissolvit. ut navem, ut aedificium idem destruit facillime qui construxit, sic hominem eadem optime quae conglutinavit natura dissolvit. iam omnis conglutinatio recens aegre, inveterata facile divellitur.

ita fit ut illud breve vitae reliquum nec avide appetendum senibus nec sine causa deserendum sit;

vetatque Pythagoras iniussu imperatoris, id est dei, de praesidio et statione vitae decedere. Solonis quidem sapientis est elogium, quo se negat velle suam mortem dolore amicorum et lamentis vacare. volt, credo, se esse carum suis. sed haud scio an melius Ennius:

  1. nemo me lacrumis decoret, neque funera fletu faxit.
non censet lugendam esse mortem, quam immortalitas consequatur.

iam sensus moriendi aliquis esse potest, isque ad exiguum tempus, praesertim seni: post mortem quidem sensus aut optandus aut nullus est. sed hoc meditatum ab adulescentia debet esse, mortem

p.86
ut neglegamus; sine qua meditatione tranquillo animo esse nemo potest. moriendum enim certe est, et incertum an hoc ipso die. mortem igitur omnibus horis impendentem timens qui poterit animo consistere?

De qua non ita longa disputatione opus esse videtur, cum recordor[*](recordor Reid; recorder Mss. ) non L. Brutum, qui in liberanda patria est interfectus, non duos Decios, qui ad voluntariam mortem cursum equorum incitaverunt, non M. Atilium, qui ad supplicium est profectus ut fidem hosti datam conservaret, non duos Scipiones, qui iter Poenis vel corporibus suis obstruere voluerunt, non avum tuum L. Paulum, qui morte luit collegae in Cannensi ignominia temeritatem, non M. Marcellum, cuius interitum ne crudelissimus quidem hostis honore sepulturae carere passus est, sed legiones nostras, quod scripsi in Originibus, in eum locum saepe profectas alacri animo et erecto, unde se redituras numquam arbitrarentur. quod igitur adulescentes, et ei quidem non solum indocti sed etiam rustici contemnunt, id docti senes extimescent?