De Senectute

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Cicero, Marcus Tullius. De senectute; De amicitia; De divinatione. Falconer, W. A., editor. Cambridge, MA. Harvard University Press. London. William Heinemann Ltd. 1923.

Potest enim quicquam esse absurdius quam, quo viae minus restet, eo plus viatici quaerere?

quarta restat causa, quae maxime angere atque sollicitam habere nostram aetatem videtur, appropinquatio mortis, quae certe a senectute non potest esse longe. O miserum senem, qui mortem contemnendam esse in tam longa aetate non viderit! quae aut plane neglegenda est, si omnino exstinguit animum, aut etiam optanda, si aliquo eum deducit ubi sit futurus aeternus. atqui tertium certe nihil inveniri potest.

quid igitur timeam, si aut non miser post mortem, aut beatus etiam futurus sum? quamquam quis est tam stultus, quamvis sit adulescens, cui sit exploratum se ad vesperum esse victurum? quin etiam aetas illa multo pluris quam nostra casus mortis habet: facilius in morbos incidunt adulescentes, gravius aegrotant, tristius curantur. itaque pauci veniunt ad senectutem; quod ni ita accideret, melius et prudentius viveretur. mens enim et ratio et consilium in senibus est, qui si nulli fuissent, nullae omnino civitates fuissent.

sed redeo ad mortem impendentem. quod est istud crimen senectutis, cum id ei videatis cum adulescentia esse commune?

sensi ego in optimo

p.80
filio, tu in exspectatis ad amplissimam dignitatem fratribus, Scipio, mortem omni aetati esse communem. At sperat adulescens diu se victurum, quod sperare idem senex non potest. insipienter sperat; quid enim stultius quam incerta pro certis habere, falsa pro veris? At senex ne quod speret quidem habet. At est eo meliore condicione quam adulescens, quioniam[*](quoniam Reid; cum Mss.; quod Lambinus, Müller. ) id quod ille sperat hic consecutus est: ille volt diu vivere, hic diu vixit.

quamquam, o di boni, quid est in hominis natura diu? da enim supremum tempus; exspectemus Tartessiorum regis aetatem—fuit enim, ut scriptum video, Arganthonius quidam Gadibus, qui octoginta regnaverat annos, centum viginti vixerat—sed mihi ne diuturnum quidem quicquam videtur, in quo est aliquid extremum; cum enim id advenit, tum illud, quod praeteriit, effluxit; tantum remanet, quod virtute et recte factis consecutus sis. horae quidem cedunt et dies et menses et anni, nec praeteritum tempus umquam revertitur nec quid sequatur sciri potest. quod cuique temporis ad vivendum datur, eo debet esse contentus.

neque enim histrioni, ut placeat, peragenda fabula est, modo in quocunque fuerit actu probetur; neque sapientibus usque ad

plaudite
veniendum est, breve enim tempus aetatis satis longum est ad
p.82
bene honesteque vivendum; sin processerit longius, non magis dolendum est, quam agricolae dolent praeterita verni temporis suavitate aestatem autumnumque venisse. ver enim tamquam adulescentia significat ostenditque fructus futuros; reliqua autem tempora demetendis fructibus et percipiendis accommodata sunt.