De Senectute
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Cicero, Marcus Tullius. De senectute; De amicitia; De divinatione. Falconer, W. A., editor. Cambridge, MA. Harvard University Press. London. William Heinemann Ltd. 1923.
omnino, ut mihi quidem videtur studiorum[*](studiorum LPIS Müller; rerum ER. ) omnium satietas vitae facit satietatem. sunt pueritiae studia certa: num igitur ea desiderant adulescentes? sunt ineuntis adulescentiae: num ea constans iam requirit aetas, quae media dicitur? sunt etiam eius aetatis: ne ea quidem quaeruntur in senectute. sunt extrema quaedam studia senectutis: ergo, ut superiorum aetatum studia occidunt,
non enim video, cur, quid ipse sentiam de morte, non audeam vobis dicere, quod eo cernere mihi melius videor, quo ab ea propius absum. ego vestros patres, P. Scipio tuque, C. Laeli, viros clarissimos mihique amicissimos, vivere arbitror et eam quidem vitam, quae est sola vita nominanda. nam dum sumus inclusi in his compagibus corporis, munere quodam necessitatis et gravi opere perfungimur; est enim animus caelestis ex altissimo domicilio depressus et quasi demersus in terram, locum divinae naturae aeternitatique contrarium. sed credo deos immortalis sparsisse animos in corpora humana, ut essent qui terras tuerentur quique caelestium ordinem contemplantes imitarentur eum vitae modo atque constantia. nec me solum ratio ac disputatio impulit ut ita crederem, sed nobilitas etiam summorum philosophorum et auctoritas.
audiebam Pythagoram Pythagoriosque, incolas paene nostros, qui essent Italici philosophi quondam nominati, numquam dubitasse quin ex universa mente divina delibatos animos haberemus. demonstrabantur mihi praeterea quae Socrates supremo vitae die de immortalitate animorum disseruisset, is qui esset omnium sapientissimus oraculo Apollinis iudicatus. quid multa? Sic mihi persuasi, sic sentio, cum tanta celeritas animorum sit, tanta memoria
apud Xenophontem autem moriens Cyrus maior haec dicit: “nolite arbitrari, o mihi carissimi filii, me, cum a vobis discessero, nusquam aut nullum fore. nec enim, dum eram vobiscum, animum meum videbatis, sed eum esse in hoc corpore ex eis rebus quas gerebam intellegebatis. eundem igitur esse creditote, etiam si nullum videbitis.
nec vero clarorum virorum post mortem honores permanerent, si nihil eorum ipsorum animi efficerent, quo diutius memoriam sui teneremus. mihi quidem numquam persuaderi potuit animos dum in corporibus essent mortalibus vivere, cum excessissent ex eis emori; nec vero tum animum esse insipientem cum ex insipienti corpore evasisset, sed cum omni