Tusculanae Disputationes

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.

equidem eos existimo, qui[*](eos We.hos quid G1 ) sint in bonis nullo adiuncto malo; neque ulla alia huic verbo, cum beatum dicimus, subiecta notio est nisi secretis malis omnibus cumulata bonorum complexio. hanc assequi virtus, si[*](si sic V) quicquam praeter ipsam[*](ipsa GRV1 (˜ add. rec)) boni est,[*](est esse K1 ) non potest. aderit enim malorum, si mala illa ducimus,[*](dicimus K1 ) turba quaedam: paupertas, ignobilitas, humilitas, solitudo, amissio suorum, graves dolores corporis, perdita valetudo,[*](valitudo X) debilitas, caecitas, interitus[*](interius G1 ) patriae, exilium, servitus denique.

p.418
in his tot et tantis—atque etiam plura possunt accidere—potest esse sapiens; nam haec casus importat, qui in sapientem potest incurrere. at si ea mala sunt, quis potest praestare semper sapientem beatum fore, cum vel in omnibus is[*](his X sed cf.ea 3) uno tempore esse possit?

non igitur facile concedo neque Bruto meo neque communibus[*](commonibus GV) magistris nec veteribus illis, Aristoteli Speusippo Xenocrati Polemoni, ut, cum ea quae supra enumeravi in malis numerent, idem dicant semper beatum esse sapientem. quos[*](quos s quod X cf. 417,16 ) si titulus hic delectat[*](dilectat X) insignis et pulcher, Pythagora Socrate Platone dignissimus, inducant animum[*](inducantanimum G (eras. ĩ vel i) supra animum add. Vc ) illa, quorum splendore capiuntur, vires valetudinem pulchritudinem divitias honores opes contemnere eaque, quae is contraria[*](contria G1R1 V sint X sed cf. capiuntur) sunt, pro nihilo ducere: tum poterunt clarissima voce profiteri se neque fortunae impetu nec multitudinis opinione nec dolore nec paupertate terreri, omniaque sibi in sese esse posita, nec esse quicquam extra suam potestatem, quod ducant in bonis.

nunc[*](nunc We. nec hunc) et haec loqui, quae sunt magni cuiusdam et alti viri, et eadem, quae vulgus, in malis et bonis numerare concedi nullo modo potest. qua gloria commotus Epicurus exoritur; cui etiam, si dis[*](diis V2 ) placet, videtur semper[*](semper add. G2 ) sapiens beatus. hic dignitate huius sententiae capitur, sed numquam id diceret, si ipse se[*](se om. G se audiret scr. Vc in r. et in mg. ) audiret. quid est enim quod minus conveniat, quam ut is, qui vel summum vel solum malum dolorem esse dicat, idem[*](idem Vc (m in r.)s id est GKR) censeat

quam hoc suave est!
tum, cum dolore crucietur, dicturum esse sapientem? non
p.419
igitur ex singulis vocibus philosophi spectandi[*](expectandi G1 Non.L ) sunt,[*](non...419, 1 spectandi sunt Non. 402, 22 ) sed ex perpetuitate atque constantia.[*](non...419, 2 constantia H)

Adducis[*](aducis R) me, ut tibi adsentiar. sed tua quoque vide ne desideretur constantia.[*](adducis...4 constantia add. G2 in mg. )

Quonam modo?

Quia legi tuum nuper quartum[*](quarum V1 ) de finibus; in eo mihi videbare contra Catonem disserens hoc velle ostendere—quod mihi quidem probatur[*](probare KR)—inter Zenonem et Peripateticos nihil praeter verborum novitatem interesse. quod si ita est, quid[*](qui G1 ) est causae quin, si Zenonis rationi consentaneum sit satis magnam vim in virtute esse ad beate vivendum, liceat idem Peripateticis[*](peripatercis K1 ) dicere? rem enim opinor[*](opinior K) spectari oportere, non verba.