Tusculanae Disputationes

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.

Tu quidem tabellis obsignatis agis mecum et testificaris, quid dixerim aliquando aut scripserim. cum aliis isto modo, qui legibus impositis disputant: nos in diem vivimus; quodcumque nostros animos probabilitate percussit, id dicimus, itaque soli sumus liberi. verum tamen, quoniam de constantia paulo ante diximus, non ego hoc loco id quaerendum puto, verumne sit,[*](verumne scit K1 verume sit G1 ) quod Zenoni placuerit quodque eius auditori[*](audituri G) Aristoni, bonum esse solum, quod honestum esset, sed si ita esset, tum[*](tum exp. Vrec (C?) ) fueritne consentaneum, ut totum[*](add. Po. sed, ni ita esset, num consentaneum esset, tum ut Se. (sed agitur de Zenonis doctrina cf .v. 29 sqq.), alia alii (ad tum cf. parad. 29 fin. 4,33 al.)) hoc beate vivere in una virtute poneret.

quare demus hoc sane Bruto, ut sit beatus semper sapiens—quam sibi conveniat, ipse[*](ipsa X corr. V2 ) viderit; gloria quidem huius sententiae quis est illo viro dignior?—, nos tamen teneamus, ut sit idem beatissimus.

p.420

Et si Zeno Citieus,[*](ticieus R cici eus K1 ) advena quidam et ignobilis verborum opifex, insinuasse se[*](se om. Non. ) in antiquam philosophiam videtur,[*](advena... 3 videtur Non. 457, 25 ) huius sententiae gravitas a Platonis auctoritate repetatur, apud quem saepe haec oratio usurpata est, ut nihil praeter virtutem diceretur bonum. velut[*](velud KR) in Gorgia[*](Gorg. 470 d ) Socrates, cum esset ex eo quaesitum, Archelaum[*](arcelaum hic X (arcael.G)) Perdiccae filium, qui tum fortunatissimus haberetur, nonne beatum putaret,

haud scio
inquit;

'numquam enim cum eo conlocutus sum.—ain tu? an aliter[*](an tu an aliter X sed prius an in ain corr. V2 an tu aliter s (ti/ de/; suggeno/menos a)\n gnoi/hs, a)/llws de\ an)to/qen on) gignw/sxeis xtl.;) cf. Att. 4,5,1. ain tu? aliter Or. ) id[*](id om. G) scire non potes?—nullo modo.—tu igitur ne de Persarum quidem rege[*](rege nego V1 ) magno potes dicere, beatusne sit?[*](beatus nescit K1 )—an ego possim, cum ignorem, quam sit doctus, quam vir bonus?—quid? tu in eo sitam vitam beatam putas?—ita prorsus existimo, bonos beatos, improbos miseros.—miser ergo Archelaus?—certe, si iniustus.'

videturne omnem hic beatam vitam in una virtute ponere? Quid vero? in Epitaphio[*](Menex. 247 e) quo modo idem?

nam cui viro
inquit
ex se[*](ex se s esse X (ese V)) ipso apta sunt omnia, quae ad beate vivendum ferunt, nec suspensa aliorum aut bono casu aut contrario pendere ex alterius eventis et errare coguntur, huic optume vivendi ratio comparata est. hic est ille moderatus, hic fortis, hic sapiens, hic et nascentibus et cadentibus[*](candentibus GR) cum reliquis commodis,[*](commodis cum modis K1 ) tum maxime[*](tumaxime GR) liberis parebit et oboediet praecepto illi veteri: neque enim laetabitur umquam nec maerebit[*](manebit GRV1 ) nimis, quod[*](quod qui Vrec ) semper in se ipso[*](ipso Vc s (dia\ to\ au(tw= pepoiqe/nai) cf. Lael. 30 ipse X) omnem spem reponet sui.
ex hoc igitur Platonis quasi quodam sancto augustoque fonte nostra omnis manabit oratio.
p.421

Unde igitur ordiri[*](ordiri s Vrec oriri X) rectius possumus quam a communi parente natura?