Tusculanae Disputationes

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.

possum igitur,

p.416
cui concesserim[*](cui non cesserim K1 ) in malis esse dolores corporis, in malis naufragia fortunae, huic suscensere[*](succensere G) dicenti non omnis bonos esse beatos, cum in omnis bonos ea, quae ille in malis numerat, cadere possint? vexatur idem Theophrastus[*](theofr. V thephr. G1 teophar. K) et libris et scholis omnium philosophorum, quod in Callisthene[*](calisthene R1 ) suo laudarit illam sententiam:
  1. Vita/m regit[*](tu/xh ta\ qnhtw=n pra/gmat', ou)k eu)bouli/aChaeremon Tr. gr. p. 782 gerit K) fortu/na, non sapie/ntia.
negant ab ullo philosopho quicquam dictum esse languidius. recte id quidem, sed nihil intellego dici potuisse constantius. si enim tot sunt in corpore bona, tot extra corpus in casu atque fortuna, nonne consentaneum est plus fortunam, quae domina rerum sit et externarum et ad corpus pertinentium, quam consilium valere?

An malumus Epicurum imitari? qui multa praeclare[*](Epic. p. 89, 7) saepe dicit; quam enim sibi constanter convenienterque dicat, non laborat.[*](laborant G1 ) laudat tenuem[*](lauda tenuem GRV (corr. Vc) laudetenuae K Ep. fr. 459 ) victum. philosophi id quidem, sed si Socrates aut[*](aut ex ant R ant tisthenes K1 (corr. c)) Antisthenes diceret, non is[*](is his K) qui finem bonorum voluptatem esse[*](esse add. G2 ) dixerit. negat quemquam iucunde[*](iocunde V1 ) posse vivere, nisi idem honeste[*](Epic. s. s. V) sapienter iusteque[*](que om. K) vivat. nihil gravius, nihil philosophia[*](philosophiae K) dignius, nisi idem hoc ipsum

honeste sapienter iuste
ad voluptatem referret. Quid[*](quid V2 qui X) melius quam: fortunam exiguam[*](exiguam -guā in r. Kc ) intervenire sapienti? sed hoc isne[*](Epic. s. s.XVI) [*](isne V2 hisne X) dicit, qui, cum dolorem non modo[*](modum V1 ) maxumum malum, sed solum malum etiam dixerit, toto[*](ut ante toto add. V2 ) corpore opprimi possit doloribus[*](doloribus bus in r. V2 Epic. fr. 122 ) acerrumis tum, cum maxime contra
p.417
fortunam glorietur? quod idem melioribus etiam verbis Metrodorus:

occupavi[*](quod... 2 occupavit (sic) Non. 355, 5 ) te[*](occupa vite K1 )
inquit,
Fortuna,[*](Metr. fr. 49) atque cepi[*](coepi GRV cé Kc (cepi1)) omnisque[*](que add. G2 asp.G) aditus tuos interclusi, ut ad me adspirare non posses.
praeclare, si Aristo Chius[*](aristocchius KR aristhochius G) aut si Stoicus[*](sthoicus G stholchus K1 ) Zenon[*](zeno V2 sed cf. nat. deor. 1, 70 ) diceret, qui, nisi quod turpe esset, nihil malum duceret; tu vero, Metrodore, qui omne bonum in visceribus medullisque condideris et definieris summum bonum firma corporis[*](corpori X corr. V2 add. Lb. (cf. off. 3,117)) adfectione explorataque eius [*](exspoliari potes V2 expoliare potest X) spe contineri, Fortunae aditus interclusisti? quo modo? isto enim bono iam exspoliari potes.

Atqui his capiuntur imperiti, et propter huius[*](huius eius Vc? ) modi sententias istorum hominum est multitudo;

acute autem[*](autem add. G2 ) disputantis illud est, non quid quisque dicat, sed quid cuique dicendum sit, videre. velut in ea ipsa sententia, quam in hac disputatione suscepimus, omnis bonos semper beatos volumus esse. quos[*](quos V2 quod X) dicam bonos, perspicuum est; omnibus enim virtutibus instructos et ornatos tum sapientis, tum viros bonos dicimus. videamus, qui[*](qui ex quid Vc ) dicendi sint beati.