Tusculanae Disputationes

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.

Sic prorsus intellego.

Utrum igitur mavis? statimne nos vela[*](vela add. G2 ) facere an quasi e portu egredientis[*](aegridientis V1 ) paululum remigare?

Quidnam est istuc? non enim intellego.

Quia Chrysippus et Stoici cum de animi perturbationibus[*](St. fr. 3, 483) disputant, magnam partem in his[*](his is?) partiendis et definiendis occupati sunt, illa eorum perexigua oratio est, qua medeantur animis nec eos turbulentos esse patiantur, Peripatetici autem ad placandos animos multa adferunt, spinas partiendi et definiendi praetermittunt. quaerebam igitur, utrum panderem vela orationis[*](vela orationis Vc (vela or in r.) s velorationis GKR (o R2)) statim an eam ante paululum dialecticorum remis propellerem.[*](propellerem propalarem K2 )

p.366

Isto modo vero; erit enim hoc totum, quod quaero, ex utroque perfectius.

Est id quidem rectius;

sed post requires, si quid fuerit obscurius.

Faciam equidem; tu tamen, ut soles, dices ista ipsa obscura planius quam dicuntur a Graecis.

Enitar equidem, sed intento opus est animo, ne[*](ne nemo K1 ) omnia dilabantur, si unum aliquid effugerit. Quoniam, quae Graeci pa/qh vocant, nobis perturbationes[*](pathe X perturbationes cf. Aug. civ. 14, 5 ) appellari magis placet quam morbos, in his explicandis veterem illam equidem Pythagorae primum, dein Platonis discriptionem sequar, qui animum in duas partes dividunt: alteram rationis participem faciunt,[*](fiunt K1 ) alteram expertem; in participe rationis ponunt[*](ponunt Vrec s ponant X) tranquillitatem, id est placidam quietamque constantiam, in illa altera motus turbidos cum[*](cum We. tum) irae tum cupiditatis, contrarios inimicosque rationi.

sit igitur hic[*](hic K1 ) fons; utamur tamen in his perturbationibus describendis[*](discrib. Mue. sed cf. Th. l. l. 5, 663 ) Stoicorum definitionibus et partitionibus,[*](participationibus R1 particionibus GVH) qui mihi videntur in hac quaestione versari acutissime.

Est igitur Zenonis haec definitio, ut perturbatio[*](Zeno fr. 205) sit, quod pa/qos [*](patOC K patos R (pex) PLTwC H) ille dicit, aversa a[*](a om. V1 (add. c)) recta ratione contra naturam animi commotio. quidam brevius perturbationem esse adpetitum vehementiorem, sed vehementiorem eum volunt esse, qui longius discesserit a naturae constantia. partes autem perturbationum volunt ex duobus opinatis bonis nasci et ex duobus opinatis malis; ita esse quattuor, ex bonis libidinem et laetitiam,

p.367
ut sit laetitia praesentium bonorum, libido futurorum, ex malis metum et aegritudinem nasci censent, metum futuris, aegritudinem praesentibus; quae enim venientia metuuntur, eadem adficiunt aegritudine[*](aegritudinem K (corr. 2) RH) instantia.

laetitia autem et libido in bonorum opinione versantur, cum libido ad id, quod videtur bonum, inlecta[*](inlecta s iniecta X) et[*](sqq. cf. Barlaami eth. sec. Stoicos 2, 11 qui hinc haud pauca adsumpsit. ) inflammata rapiatur, laetitia ut adepta iam aliquid concupitum ecferatur et gestiat. natura[*](natura s Vrec naturae X (-re K)) enim omnes ea,[*](Stoic. fr. 3, 438) quae bona videntur, secuntur fugiuntque contraria; quam ob rem simul obiecta species est[*](speciei est H speci est KR ( add. c) speciest GV) cuiuspiam, quod bonum videatur, ad id adipiscendum impellit ipsa natura. id cum constanter prudenterque fit, eius modi adpetitionem Stoici bou/lhsin [*](BOgLAHClN KR bogLHCin G bogaHCin V) appellant, nos appellemus[*](appellemus We. appellamus X (apell G) cf. v. 26, fin. 3, 20 ) voluntatem, eam[*](eam iam V) illi putant in solo esse sapiente; quam sic definiunt: voluntas est, quae quid cum ratione desiderat. quae autem ratione adversante[*](adversante Po. (cf. p.368, 6; 326, 3; St. fr. 3, 462 a)peiqw=s tw=| lo/gw| w)qou/menon e)pi\ plei=on adversa X (d del. H1) a ratione aversa Or. ) incitata est vehementius, ea libido est vel cupiditas effrenata, quae in omnibus stultis invenitur.