Tusculanae Disputationes

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.

Sed ut ad propositum[*](positum G1 ) redeat oratio, quam brevi tempore quot et quanti poëtae, qui autem oratores extiterunt! facile ut appareat nostros omnia consequi potuisse, simul ut[*](ut et V2 ) velle coepissent.

Sed de ceteris studiis alio loco et dicemus, si usus fuerit, et saepe diximus. sapientiae studium vetus id quidem in nostris, sed tamen ante Laelii aetatem et Scipionis non reperio quos appellare possim nominatim. quibus adulescentibus Stoicum Diogenen et Academicum Carneadem video ad senatum ab Atheniensibus missos esse legatos, qui cum rei publicae nullam umquam partem attigissent essetque[*](esseque V1 ) eorum alter Cyrenaeus[*](cyreneus GKR (cyręn.)) alter Babylonius, numquam profecto scholis essent excitati neque ad illud munus[*](munus legationis ss. Vrec ) electi, nisi in quibusdam principibus temporibus illis fuissent studia doctrinae. qui cum cetera litteris mandarent, alii ius civile, alii orationes suas, alii monumenta[*](monomenta GR1 (corr. 1) V) maiorum, hanc amplissimam omnium artium, bene vivendi disciplinam,

p.364
vita magis quam litteris persecuti sunt.

itaque illius verae elegantisque philosophiae, quae ducta a Socrate in Peripateticis adhuc permansit et idem alio modo dicentibus Stoicis, cum Academici eorum controversias disceptarent,[*](disceptare R1 ) nulla fere sunt aut[*](aut s ac X) pauca admodum Latina monumenta sive propter magnitudinem rerum occupationemque hominum,[*](hominum s omnium X) sive etiam quod imperitis ea probari posse non arbitrabantur,[*](arbitrantur G1 ) cum interim illis silentibus C. Amafinius[*](amifinius X (corr. R1?)) extitit dicens, cuius libris editis commota multitudo contulit se ad eam[*](eam ex eandem K2 eadem R1 ( add. 2)) potissimum disciplinam, sive quod erat cognitu perfacilis, sive quod invitabantur[*](invitabantur s invitabatur X cf. fin. 1, 25 ) inlecebris blandis voluptatis, sive etiam, quia nihil erat prolatum melius, illud quod erat[*](erat R1 ) tenebant.[*](tenebant V1 )

post Amafinium[*](ammafinius K1 (alt. m eras.)) autem multi eiusdem aemuli rationis multa cum scripsissent, Italiam totam occupaverunt, quodque maxumum argumentum est non dici illa subtiliter,[*](sumtiliter GV1 ) quod et tam[*](et tam Dav. etiam X) facile ediscantur et ab indoctis probentur, id illi firmamentum esse disciplinae putant.

Sed defendat, quod[*](quod s Vrec ) [*](quo X) quisque sentit; sunt enim iudicia libera: nos institutum tenebimus nullisque[*](nulliusque Bentl. sed cf. 441, 25 ) unius disciplinae legibus adstricti, quibus in philosophia necessario pareamus, quid sit in quaque re maxime probabile, semper requiremus.[*](requiremus cf. nat. deor. 2, 96 ) quod cum saepe alias, tum nuper in Tusculano studiose egimus. itaque expositis tridui disputationibus[*](discipulationibus G1 ) quartus dies hoc libro concluditur. ut enim in inferiorem ambulationem descendimus, quod feceramus idem superioribus diebus, acta res est sic:

p.365

Dicat, si quis volt, qua de re disputari velit.

Non mihi videtur omni[*](omnia X corr. K2R1V()) animi perturbatione posse sapiens vacare.

Aegritudine[*](aegritudine V) quidem hesterna disputatione videbatur, nisi forte temporis causa nobis[*](nobis s novis Gr. novi X (nōvi Vrec)) adsentiebare.[*](absentiabare G ( et 2) asentiabare R1 (ass. 2?) asentiabaere V1 assentiebare KVrec )

Minime vero; nam mihi egregie[*](aegregiae X (agr- V1 -ie G)) probata est oratio tua.

Non igitur existumas cadere in sapientem aegritudinem?

Prorsus non arbitror.

Atqui, si ista perturbare animum sapientis non potest, nulla poterit. quid enim? metusne conturbet? at[*](at s et X) earum rerum est absentium metus, quarum praesentium est aegritudo; sublata[*](et sublatus KR) igitur aegritudine sublatus est metus. restant duae perturbationes, laetitia gestiens et libido; quae si non cadent in sapientem, semper[*](semper Kc ex sip) mens erit tranquilla sapientis.