Tusculanae Disputationes

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.

itemque cum ita[*](ita om. H) movemur, ut in bono simus aliquo, dupliciter id contingit. nam cum ratione[*](curatione K1 (ũ2)) animus movetur placide atque constanter, tum illud gaudium dicitur; cum autem inaniter et effuse animus exultat, tum illa laetitia gestiens vel nimia dici potest, quam ita definiunt: sine ratione animi elationem. quoniamque,[*](quoniam quae X praeter K1 (quae del. Vrec)) ut bona natura adpetimus,[*](app. KR2? (H 367, 24)) sic a malis natura declinamus, quae declinatio si cum[*](del. Bentl.) ratione fiet, cautio appelletur,[*](appellatur K1Vrec s ) eaque intellegatur in solo esse sapiente; quae autem sine ratione et cum exanimatione humili atque fracta, nominetur metus;

p.368
est igitur metus a [*](a Gr.(?) s om. X) ratione aversa cautio.[*](cautioCic. dicere debebat: declinatio)

praesentis autem mali sapientis adfectio nulla est, stultorum[*](stultorum Dav. stulta autem) aegritudo est, eaque[*](eaque Ba. ea qua X (ea que M1)) adficiuntur in malis opinatis animosque demittunt et contrahunt rationi non obtemperantes. itaque haec prima definitio[*](difin. V) est, ut aegritudo sit animi adversante ratione contractio.[*](itaque ... 6 contractio Non. 93, 1 ) sic quattuor perturbationes sunt, tres constantiae, quoniam[*](cf. Aug. civ. 14, 8) aegritudini nulla constantia opponitur.

Sed omnes perturbationes iudicio censent fieri et[*](St. fr. 3, 380 et 393) opinione. itaque eas definiunt pressius, ut intellegatur, non modo quam vitiosae,[*](vitiose GKR) sed etiam quam in nostra sint potestate. est ergo[*](ergo igitur Hs ) aegritudo[*](aegritudo om. G1 add. 1 et 2 ) opinio recens mali praesentis, in quo demitti contrahique animo rectum esse videatur, laetitia opinio recens boni praesentis, in quo ecferri[*](ecferri haec ferri VKc (eff. K2)) rectum esse videatur,[*](laetitia...15 videatur om. G1, add. G2 in mg. inf. (lemmata laetitia metus adscr. 1 cf. praef.)) metus opinio impendentis mali, quod intolerabile[*](intollerabile V) esse videatur, libido[*](lubido K, in lib. corr. G1 (libido etiam in mg.) R1 ) opinio venturi boni, quod sit ex usu iam praesens esse atque adesse.

sed quae iudicia quasque opiniones perturbationum esse dixi, non in eis perturbationes solum positas esse dicunt, verum illa etiam[*](etiam ilia H) quae efficiuntur perturbationibus, ut aegritudo quasi morsum aliquem doloris efficiat, metus recessum quendam animi et fugam, laetitia profusam hilaritatem, libido[*](lubido Kx libido R) effrenatam[*](effrenata X corr. K2Rc ) adpetentiam. opinationem autem, quam in omnis definitiones superiores inclusimus, volunt esse inbecillam adsensionem.

Sed singulis[*](in singulis G (exp. 2)) perturbationibus partes eiusdem generis plures subiciuntur, ut aegritudini invidentia—

p.369
utendum est enim docendi[*](dicendi V1 ) causa verbo minus usitato, quoniam invidia non in eo qui invidet solum dicitur, sed etiam in eo cui invidetur[*](ut... 369, 3 invidetur Non. 443, 19 )—, aemulatio, obtrectatio, misericordia, angor, luctus, maeror, aerumna, dolor, lamentatio, sollicitudo, molestia, adflictatio,[*](adflectatio K1R1 ) desperatio, et si quae sunt de genere eodem. sub metum autem subiecta sunt pigritia, pudor, terror, timor, pavor, exanimatio,[*](examinatio GK1 ) conturbatio, formido, voluptati[*](voluptatis X -ti s voluptatis V (ss. rec) malivolentia... 9 similia Non. 16, 24 s. l. lactare (sed in textu laetans) malev. hic 370, 21 et 395, 6 X maliv. hic Non. (370, 21 R2)) malivolentia laetans[*](laetari H) malo alieno,[*](laet. m. al. addit C., ut appareat cur mal. voluptati subiciatur ) delectatio, iactatio et similia, lubidini[*](libidinis Vrec inimicitiae Non. ) ira, excandescentia, odium, inimicitia, discordia,[*](ludisne ira... inimicitiae discordia Non. 103, 12 ) indigentia, desiderium et cetera eius modi. Haec[*](St. fr. 3, 415. 410. 403. 398 cf. om- nino fr. 391–416, quae graecas harum definitionum formas exhibent.) autem definiunt hoc modo: invidentiam esse dicunt aegritudinem susceptam propter alterius res secundas, quae nihil noceant invidenti.