Tusculanae Disputationes

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.

videamus nunc de bonorum, id est de laetitia et de cupiditate. mihi quidem in tota ratione ea, quae[*](eaque KR) pertinet[*](pertinet s pertinent X) ad animi perturbationem, una res videtur causam continere, omnis eas esse in nostra potestate, omnis iudicio susceptas, omnis voluntarias. hic igitur error est eripiendus, haec detrahenda opinio[*](haec detrahenda opinio ne consererent Gr) atque ut in malis opinatis tolerabilia,[*](tollerabilia X (corr. Rc?)) sic in bonis sedatiora sunt efficienda ea quae magna

p.395
et laetabilia ducuntur.[*](dicuntur W corr. Wo. ) atque hoc quidem commune malorum et bonorum,[*](bonorum et malorum G1 ) ut, si iam difficile sit persuadere nihil earum rerum, quae perturbent[*](perturbant K1 ) animum, aut in bonis aut in malis esse habendum, tamen alia ad alium motum curatio sit adhibenda aliaque ratione malevolus, alia amator, alia rursus anxius, alia timidus corrigendus.

atque erat facile sequentem eam rationem, quae maxume[*](maxime VK1 (-mae)) probatur[*](probatur -obatur in r. Vc ) de bonis et malis, negare umquam laetitia adfici posse insipientem, quod nihil umquam haberet boni; sed loquimur nunc more communi. sint[*](sunt V) sane ista bona, quae putantur, honores[*](honore K1 ) divitiae voluptates cetera, tamen in eis ipsis potiundis[*](potiundus G1 ) exultans gestiensque laetitia turpis est, ut, si ridere concessum sit, vituperetur tamen cachinnatio. eodem enim vitio est ecfusio animi in laetitia quo in dolore contractio, eademque levitate cupiditas est in appetendo qua laetitia in fruendo, et ut nimis adflicti[*](adflicti s adflictio X) molestia, sic nimis[*](nimis s animis X (animi V3) dicantur V) elati laetitia iure iudicantur leves; et, cum invidere aegritudinis sit, malis autem alienis voluptatem capere laetitiae, utrumque immanitate et feritate quadam proponenda castigari solet; atque ut cavere[*](cavere Dav. e p. 367, 26 confidere s Non. (interpolatum ex p. 324, 1 sqq.) providere Tr. ) decet, timere non decet,[*](atque ... 22 timere non decet Non. 444, 7 ) sic gaudere decet, laetari non decet, quoniam docendi causa a gaudio laetitiam distinguimus;

illud iam supra[*](supra cf. p. 368, 2 ) diximus, contractionem[*](contractione X corr. V3 s ) animi recte fieri numquam posse, elationem posse. aliter enim Naevianus ille gaudet Hector:[*](Hect. profic. 15) [*](haector GK hoctor V(e2))

  1. Lae/tus sum lauda/ri me abs te, pa/ter, a laudato/ viro,
aliter ille apud Trabeam:[*](Trab. fr. 1)
p.396
  1. Le/na deleni/ta argento[*](argento ex -tum V) nu/tum observabi/t meum,
  2. Qui/d velim, quid stu/deam. adveniens di/gito impellam ia/nuam,[*](genuam K)
  3. Fo/res patebunt. de i/nproviso Chry/sis ubi me aspe/xerit,
  4. A/lacris ob via/m mihi veniet co/mplexum exopta/ns meum,
  5. Mi/hi se dedet.[*](se dedit K sedet V)
quam haec pulchra putet, ipse iam dicet:
  1. Fo/rtunam ipsam antei/bo fortuni/s meis.

haec laetitia quam turpis sit, satis est diligenter attendentem penitus videre.

Et ut turpes sunt, qui ecferunt[*](haec 13 effe om. V 1, add. Vrec in mg., runt se eadem m. in r. ) se laetitia tum cum[*](hecferunt K haec ferunt G quiefferunt R (i et ef m. rec.)) fruuntur Veneriis voluptatibus, sic flagitiosi,[*](quiaesinflammato K1 inflamato GRV) qui eas inflammato animo concupiscunt. totus vero iste, qui volgo appellatur[*](appellantur V1 ) amor—nec[*](nec ex ne Vc ) hercule invenio, quo nomine alio possit appellari—, tantae levitatis est, ut nihil videam quod putem conferendum. quem Caecilius[*](fr. 259)

deum qui non summum putet, aut stultum aut rerum esse imperitum
existumat,[*](existumat s existumet X)
  1. Cui[*](cui Ciceroni trib. Mue. cuii Ribb. ) i/n manu sit, quem e/sse demente/m[*](demente GRV1 ) velit,
  2. Quem sa/pere, quem sana/ri,[*](sanari Man. insanare K1 insanire GRVKc ) quem in morbum i/nici,
  3. ---
  4. Quem co/ntra amari, quem e/xpeti, quem arce/ssier.[*](hunc fere versum excidisse statuit Bentl.: quem odio esse, quem contemni, quem excludi foras arces sier Bentl. arcessiri (arcesciri V1)X)
o praeclaram emendatricem vitae poëticam, quae amo-