Tusculanae Disputationes

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.

rem[*](amore X (in K s in fine eras.)) flagitii et levitatis auctorem in concilio deorum

p.397
conlocandum[*](conlocari dum G1 ) putet! de comoedia loquor, quae, si haec flagitia non[*](non s nos X (cf.p.381, 26) nos non Ro b b. p. 103 ) probaremus, nulla esset omnino; quid ait ex tragoedia princeps ille Argonautarum?[*](argonautarū V (rū in r. Vc))
  1. Tu/ me amoris[*](tumamoris K tum ea moris R) ma/gis quam honoris se/rvavisti[*](servavisti Crat. servasti) gra/tia.[*](Ennius Med. exul 278)
quid ergo? hic amor Medeae quanta miseriarum excitavit incendia! atque ea tamen apud alium poëtam patri dicere audet se[*](se s V3 sed X Trag. inc. 174 )
coniugem
habuisse
illum, Amor quem dederat, qui plus pollet potiorque est[*](est G (exp. 1 est ss. 2)) patre.

Sed poëtas ludere sinamus, quorum fabulis in hoc flagitio versari ipsum videmus Iovem: ad[*](at G1 ) magistros virtutis philosophos veniamus, qui amorem[*](quimorem quā orem K1 -i amorem in r. G2 ) negant stupri esse[*](St. fr. 3, 653 Epic. 483) et in eo litigant cum Epicuro non multum, ut opinio mea fert, mentiente. quis est enim iste[*](ista K1 ) amor amicitiae? cur neque deformem adulescentem quisquam amat neque formosum senem? mihi quidem haec in Graecorum gymnasiis nata consuetudo videtur, in quibus isti liberi et concessi sunt amores. bene ergo Ennius:[*](Ennius sc. 395)

  1. Fla/giti[*](flagitii X cives G(?)Rrec ) princi/pium est nudare i/nter civis co/rpora.
qui ut sint, quod fieri posse video, pudici, solliciti tamen et anxii sunt, eoque magis, quod se ipsi continent et coërcent.

atque, ut muliebris amores omittam, quibus maiorem licentiam natura concessit, quis aut de Ganymedi[*](ganumedi K nymedi G1 ganymedis Vrec ) raptu dubitat, quid poëtae velint, aut non intellegit, quid apud Euripidem et loquatur et cupiat[*](Eurip. Chrysippo p. 632 N.) Laius? quid denique homines doctissimi et summi poë- tae de se ipsis et carminibus edunt[*](edunt Lb. edant cf. praef. ) et cantibus? fortis vir in sua re p. cognitus quae de iuvenum amore scribit Alcaeus! nam Anacreontis quidem tota poësis est amatoria. maxume vero omnium flagrasse amore Reginum

p.398
Ibycum apparet ex scriptis. Atque horum omnium lubidinosos esse amores videmus: philosophi sumus exorti, et[*](et ex G1 ) auctore quidem nostro Platone, quem non iniuria Dicaearchus accusat, qui amori auctoritatem tribueremus.

Stoici vero et sapientem amaturum esse[*](St. fr. 3, 652) dicunt et amorem ipsum

conatum amicitiae faciendae ex pulchritudinis specie
definiunt. qui si[*](qui si quin V) quis est in rerum natura sine sollicitudine, sine desiderio, sine cura, sine suspirio, sit sane; vacat enim omni libidine; haec autem de libidine oratio est. sin autem est aliquis amor, ut est certe, qui nihil absit aut non multum ab insania, qualis in Leucadia est:
si quidem sit quisquam[*](Turpil. 115) deus, cui[*](cuii Ribb. ad V) ego sim curae