Tusculanae Disputationes

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.

quaedam autem sunt aegritudines, quas levare illa[*](ulla Vrec ) medicina nullo modo possit, ut, si quis aegre ferat nihil in se esse virtutis, nihil animi, nihil officii, nihil honestatis, propter mala is[*](is ex si G2 agatur G1 ) quidem angatur, sed alia quaedam sit ad eum admovenda curatio, et talis quidem, quae possit esse omnium etiam de ceteris rebus discrepantium philosophorum. inter omnis enim convenire oportet commotiones animorum a recta ratione aversas esse vitiosas,[*](vitiosas om. V3 ) ut, etiamsi vel mala sint illa, quae[*](quaeex quem V3 ) metum aegritudinemve, vel[*](vel ...17 vel Bentl. nec ... nec) bona, quae cupiditatem laetitiamve moveant, tamen sit vitiosa ipsa commotio. constantem enim quendam volumus, sedatum, gravem, humana omnia spernentem[*](spernentem Anon. ap. Lb. ) illum esse, quem[*](prementem (praem. GKH)X (vix Cice- ronianum, licet Sen. de ira 3, 6, 1 dicat: animus quietus semper, omnia infra se premens cf. Tusc. p. 405, 20 omnia subter se habet) praemeditantem Se. ) magnanimum et fortem virum[*](virum add. G 3 ) dicimus. talis autem nec maerens nec timens nec cupiens nec gestiens esse quisquam potest. eorum enim haec sunt, qui eventus[*](quae ventus G1 (corr. 1) V1 (corr. 3)) humanos superiores quam suos animos esse ducunt.[*](ducunt s di- cunt X)

p.393

Quare omnium philosophorum, ut[*](aut V (exp. 3)) ante dixi, una[*](St. fr. 3, 488 cf. 474) ratio est medendi, ut nihil, quale sit illud quod perturbet animum, sed de ipsa sit[*](sit add.G2 ) perturbatione dicendum. itaque primum in ipsa cupiditate, cum id solum agitur ut ea tollatur, non est quaerendum, bonum illud necne sit quod lubidinem[*](lib. H (bis) K1 priore loco ) moveat, sed lubido ipsa tollenda est, ut, sive,[*](sive ex sine V3 ) quod honestum est, id sit summum bonum sive voluptas sive horum utrumque coniunctum sive tria illa genera bonorum, tamen, etiamsi[*](etiamsi si H virtus KRH) virtutis ipsius vehementior adpetitus sit, eadem sit[*](sit add. G1 ) omnibus ad deterrendum adhibenda oratio. continet autem omnem sedationem animi humana in conspectu posita natura; quae quo facilius expressa cernatur, explicanda est oratione communis condicio lexque vitae.[*](constantem ... 393, 15 vitae H)

itaque non sine causa, cum Orestem fabulam doceret[*](doceret s Prisc. diceret X) Euripides,[*](non ... 16 Euripides Prisc. GL. 2, 246, 2 ) primos tris versus revocasse dicitur Socrates:

  1. Neque ta/m terribilis u/lla fando ora/tio[*](oratio s (e0/pos) ratio X Prisc. ) est,
  2. Nec fo/rs[*](fors X (sor G1 fors G2) Prisc. (audacter dictum pro eo quod fors fert, ut saepe fortuna; sed vix spernendum cf. Forsdeus Att. 4, 10 forte-divinitus Liv. 1, 4, Ov. trist. 5, 3, 13, Vell. 2, 66 al.) sors vulgo (pa/qos Eur.)) nec ira cae/litum invectu/m[*](invectum edd. inventum X invictum Prisc. ) malum,
  3. Quod no/n[*](non add. G2 ) natura huma/na patiendo e/cferat.[*](neque ... 20 ferat Prisc. GL.3, 426, 7 )
est autem utilis ad persuadendum ea quae acciderint ferri et posse et oportere[*](oportere V eorum bis V1 ) enumeratio eorum qui tulerunt.[*](tullerunt GR (corr. c) V (corr. 3)) etsi aegritudinis sedatio et hesterna disputatione explicata est et in Consolationis libro, quem in medio—non enim sapientes eramus—maerore et dolore conscripsimus; quodque vetat[*](vertat V1 St. fr. 3, 484 ) Chrysippus, ad
p.394
recentis quasi tumores animi remedium adhibere, id nos fecimus naturaeque vim[*](cum in vim corr. V3 ) attulimus,[*](attullimus X (adt. V)) ut magnitudini medicinae doloris magnitudo concederet.[*](ut cum magnitudine ... 3 concederet Non. 270, 11 )

Sed aegritudini, de qua satis est disputatum, finitimus est metus, de quo pauca dicenda sunt. est enim metus, ut[*](ut V1 ) aegritudo praesentis, sic ille[*](illi X corr. V3 s ) futuri mali. itaque non nulli aegritudinis partem quandam metum esse dicebant, alii autem metum praemolestiam[*](praemolestia X corr. Vrec s ) appellabant, quod esset[*](esset Bentl. est) quasi dux consequentis molestiae. quibus igitur rationibus instantia feruntur, eisdem contemnuntur sequentia. nam videndum est in utrisque, ne quid humile summissum molle ecfeminatum fractum abiectumque faciamus.[*](sed... 13 faciamus H) sed quamquam de ipsius metus inconstantia inbecillitate levitate dicendum est, tamen multum prodest ea, quae metuuntur, ipsa contemnere. itaque sive casu[*](casu causa V) accidit sive consilio, percommode factum est, quod eis de rebus quae maxime metuuntur, de morte et de dolore, primo et proxumo die disputatum[*](disputandum K) est. quae si probata sunt,[*](disputata sunt G (-a sunt e corr.)) metu magna ex parte liberati sumus.

Ac de malorum opinione hactenus;