Tusculanae Disputationes

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.

Cum multis locis[*](cum multis locis om. R1 spatio rubricatori relicto (add. R2), pallidiore atramento add. K1? cf. praef. ) nostrorum hominum ingenia virtutesque, Brute, soleo mirari, tum maxime in is studiis, quae sero admodum[*](admodum V1(?) ) expetita in hanc civitatem e Graecia transtulerunt. nam cum a primo urbis ortu regiis[*](graegiis R1 ) institutis, partim etiam legibus auspicia, caerimoniae, comitia, provocationes, patrum consilium,[*](consilium. V1 ) equitum peditumque discriptio, tota res militaris divinitus esset[*](esse KR1 ) constituta, tum progressio admirabilis incredibilisque cursus ad omnem excellentiam factus est dominatu regio re p.[*](res p. X) liberata. nec vero hic locus est, ut de moribus institutisque maiorum et disciplina ac temperatione civitatis loquamur; aliis haec locis satis accurate a nobis dicta sunt maximeque in is sex libris, quos de re publica scripsimus.

hoc autem loco consideranti mihi studia doctrinae multa sane[*](sanae GK sane RV) occurrunt, cur ea quoque arcessita aliunde neque solum expetita, sed etiam conservata et culta videantur. erat enim illis paene in conspectu praestanti sapientia et nobilitate Pythagoras, qui fuit in Italia temporibus isdem quibus

p.362
L. Brutus patriam liberavit, praeclarus auctor nobilitatis tuae. Pythagorae autem doctrina cum longe lateque flueret, permanavisse mihi videtur in hanc civitatem, idque cum coniectura probabile est, tum quibusdam etiam vestigiis indicatur. quis enim est qui putet, cum floreret in Italia Graecia[*](graeciae X) potentissumis et[*](et s. v. add. V1? ) maximis urbibus, ea quae magna dicta est, in isque primum ipsius Pythagorae, deinde[*](dein K1 ) postea[*](pythagorae deinde postea add. Vc in mg. ) Pythagoreorum[*](pytagoraeorum G (e del. 2) pythagoraeorum ex -reorum ter Vc ) tantum nomen esset, nostrorum hominum ad eorum doctissimas voces aures clausas fuisse?

quin etiam arbitror propter Pythagoreorum admirationem Numam quoque regem Pythagoreum[*](pythagoreorum K1 pythagoreum V) a posterioribus existimatum. nam cum Pythagorae disciplinam et instituta[*](instituta s constituta X) cognoscerent regisque eius aequitatem et[*](et s. v. add. V1 ) sapientiam a maioribus suis accepissent, aetates[*](aetas R1 ) autem et tempora ignorarent propter vetustatem, eum, qui sapientia excelleret, Pythagorae auditorem crediderunt fuisse. et de coniectura quidem hactenus. vestigia autem Pythagoreorum quamquam multa colligi possunt, paucis tamen utemur, quoniam non id agitur hoc tempore. nam cum carminibus soliti illi esse dicantur et praecepta[*](del. Dav.2 (opponuntur inter se carmina et cantus ut 28 cf. de orat. 3, 197)) quaedam occultius tradere et mentes suas a cogitationum intentione cantu fidibusque[*](fidelibusque K (corr. in fidibusque2)) ad tranquillitatem traducere, gravissumus auctor in Originibus dixit[*](fr. 118 cf. 218, 17) Cato morem apud maiores hunc epularum fuisse, ut deinceps, qui accubarent, canerent ad tibiam clarorum virorum laudes atque virtutes; ex quo perspicuum est et cantus tum fuisse discriptos[*](rescriptos GKR rescripto suo cum s. V ( V2) discriptos Sey. ) vocum sonis et carmina.

quamquam id quidem etiam duodecim tabulae declarant,[*](tb. 8, 1 Br.)

p.363
condi iam tum solitum esse carmen; quod ne liceret fieri ad[*](ad X in V2 ) alterius iniuriam,[*](iniuriam infamiam add. V2 (sed C. non ut rep. 4, 12 ipsa legis verba affert)) lege[*](legem V1 (m. del. 2) longe K) sanxerunt. nec vero illud non eruditorum temporum argumentum est, quod et deorum pulvinaribus et epulis magistratuum fides praecinunt, quod proprium eius fuit, de qua loquor, disciplinae. mihi quidem etiam Appii[*](appii+ tuberonem K1 (etiam+), reliqua in mg. add. Kc ) Caeci carmen, quod valde Panaetius laudat epistola quadam, quae est ad Q.[*](ad Q. Vrec s atque X) Tuberonem, Pythagoreum[*](pythagoreorum X corr. V2? ) videtur. multa[*](multae GR1 (corr. 1 ) V1 (corr. 2?)) etiam sunt in nostris institutis ducta[*](ductis ducta K autc ) ab illis; quae praetereo, ne ea, quae repperisse[*](perperisse X peperisse K2 s repperisse Dav. (cf. nat. deor. 2, 16)) ipsi putamur, aliunde didicisse videamur.[*](aliunde didicisse videamur post 13 nostros habet X. suo loco posuit Vc )