Tusculanae Disputationes

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.

quid iaces aut quid maeres aut cur succumbis cedisque fortunae? quae[*](quae om. G1 ) pervellere te forsitan potuerit et pungere, non potuit certe vires frangere. magna vis est in virtutibus; eas excita, si forte dormiunt. iam tibi aderit princeps fortitudo, quae te animo tanto esse coget, ut omnia, quae possint homini evenire, contemnas et pro nihilo putes. aderit temperantia, quae est eadem moderatio, a me quidem paulo ante appellata frugalitas, quae te turpiter et nequiter facere nihil patietur.[*](patiatur X (cf. coget 21 dicet 28)) quid est autem nequius aut turpius ecfeminato[*](eff. G1 e corr. R2Vrec ) viro? ne iustitia quidem sinet te ista facere, cui minimum esse videtur in hac causa loci;[*](loqui X corr. Vc? ) quae tamen ita dicet dupliciter esse te iniustum, cum et alienum adpetas,[*](appetas V2 ) qui mortalis natus condicionem[*](conditionem GKV) postules inmortalium et graviter feras te, quod utendum
p.337
acceperis, reddidisse.

prudentiae vero quid[*](quod R1 ) respondebis docenti virtutem sese esse contentam, quo modo ad bene vivendum, sic etiam ad beate? quae si extrinsecus religata pendeat et non et oriatur[*](et ante oriatur om. KR) a se et rursus ad se revertatur et omnia sua complexa nihil quaerat aliunde, non intellego, cur aut verbis tam vehementer ornanda aut re tantopere expetenda videatur
—ad haec bona me[*](me V (eras. si)) si revocas, Epicure, pareo, sequor, utor te ipso duce, obliviscor etiam malorum, ut iubes, eoque facilius, quod ea ne in malis quidem ponenda censeo. sed traducis cogitationes meas ad voluptates. quas? corporis, credo, aut quae propter corpus vel recordatione vel spe cogitentur. num quid est aliud? rectene interpretor[*](interprecor K1V) sententiam tuam? solent enim isti negare nos intellegere, quid dicat Epicurus.

hoc dicit, et hoc ille acriculus[*](agriculus X corr. Vc ) me audiente Athenis senex Zeno, istorum acutissimus, contendere et magna voce dicere solebat: eum esse[*](Epic. fr. 446) beatum, qui praesentibus voluptatibus frueretur confideretque se fruiturum aut in omni aut in magna parte vitae dolore non interveniente, aut si interveniret, si summus foret, futurum brevem, sin productior, plus habiturum iucundi quam mali; haec cogitantem fore beatum, praesertim cum[*](cum add. Vc si sR2 (ft. rectius, sed cf. fin. 1, 41 ad ea cum accedit) om. X) et ante perceptis bonis contentus esset et nec mortem nec deos extimesceret.[*](add. Hei.) habes formam Epicuri vitae beatae verbis Zenonis expressam, nihil ut possit negari.

Quid ergo?

huiusne vitae propositio et cogitatio aut Thyestem levare poterit aut Aeetam,[*](aetam X (ex aetem K1) oetam K2Rc? cf. p. 331,3 ) de quo paulo ante dixi, aut Telamonem pulsum patria exulantem atque egentem? in quo haec admiratio fiebat:

p.338
  1. Hi/cine[*](hicine BR2 haecine X) est ille Te/lamon,[*](Telamo Turn. sed cf. Str. p. 64 ) modo quem glo/ria ad caelum e/xtulit,
  2. Quem a/spectabant, cui/us ob os Grai[*](Graii s Graj La. Lucr. 3, 374. cf. epist. 9, 26 ) o/ra obverteba/nt sua?[*](Trag. inc. 93)

quodsi cui, ut ait idem,

simul animus cum re concidit[*](animus rem condidit X corr. Vc s )
, a gravibus illis antiquis philosophis petenda medicina est, non[*](estnon V) [*](est si non X) ab his voluptariis. quam enim isti bonorum copiam dicunt? fac sane esse summum bonum non dolere—quamquam id non vocatur voluptas, sed non necesse est nunc omnia—: idne est, quo traducti luctum levemus? sit sane summum malum dolere:[*](dolore in dolere corr. G2K2V2 ) in eo igitur qui non est, si malo careat, continuone fruitur summo bono?

Quid tergiversamur, Epicure, nec fatemur eam nos dicere voluptatem, quam tu idem, cum os perfricuisti, soles dicere? sunt haec tua verba necne? in eo quidem libro, qui continet[*](Epic.p. te/lousfr. 67 p. 119, 16) omnem disciplinam tuam,—fungar enim iam interpretis munere, ne quis me putet fingere—dicis haec:

nec equidem habeo, quod intellegam bonum illud, detrahens eas voluptates quae sapore percipiuntur, detrahens eas quae rebus percipiuntur veneriis, detrahens[*](eas quae rebus percipiuntur venereis detrahens add. in mg. Vc om. rell. cf. praef. et locos ab Usenero ad fr. 67 congestos ) eas quae auditu e[*](e Sor. et (cf. 23 ex formis)) cantibus, detrahens eas etiam quae ex formis percipiuntur oculis[*](detrahens eas supra oculis add. K2 ) suavis motiones, sive quae aliae voluptates in toto homine gignuntur quolibet[*](quelibet V1 quodlibet K1 ) sensu. nec vero ita dici potest, mentis laetitiam solam esse in bonis. laetantem enim mentem ita novi: spe eorum omnium, quae supra dixi, fore[*](forte G1K1 ) ut natura is[*](natura is naturalis X natura iis s ) potiens dolore careat.

atque haec quidem his verbis, quivis ut intellegat, quam voluptatem norit

p.339
Epicurus. deinde paulo infra:
saepe quaesivi
inquit[*](Epic. ib. fr. 69)
ex is qui appellabantur sapientes, quid haberent quod in bonis[*](quid in boni GV (quod V2) R1 (in exp. 1) quidboni K1 quid in bonis K2B quod in bono Gr.) relinquerent, si illa detraxissent, nisi si vellent voces inanis fundere: nihil ab is potui cognoscere. qui si virtutes ebullire volent et sapientias,[*](sapientiam V2 ) nihil aliud dicent nisi eam viam,[*](viam K viam V (exp. 2) vim quae fiant ureae vol. Non. quae G) qua efficiantur eae[*](eae haec K) voluptates quas supra dixi.[*](qui si ... 7 dixi Non. 26, 19 )
quae secuntur,[*](sequuntur GR) in eadem sententia sunt, totusque liber, qui est[*](alt. est om. X add. V2 ) de summo bono, refertus est et verbis et sententiis talibus.