Tusculanae Disputationes

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.

ad hancine igitur vitam Telamonem illum revocabis, ut leves aegritudinem, et si quem tuorum adflictum maerore videris,[*](videbis R1 ) huic[*](ut huic V tu huic Str. p. 58 (non male, sed v. 10 ut pro et Non. CADA )) acipenserem[*](accipenserem X (cf. fat. fr. 5) accipienserem Non. V2 (pen) (acup. fin. 2,91 cf. 24. 5)) potius quam aliquem Socraticum libellum dabis?[*](et si... 12 dabis Non. 550, 18 ) hydrauli[*](hgDPAll fere X hydraulis V2 ) hortabere ut audiat voces potius quam Platonis? expones,[*](exponens X corr. V2 ) quae spectet,[*](spectat K) florida et varia? fasciculum ad naris admovebis? incendes odores et sertis redimiri iubebis et rosa? si vero aliquid etiam—, tum plane luctum omnem absterseris.

haec Epicuro confitenda sunt aut ea, quae modo expressa ad verbum dixi, tollenda de libro vel totus liber potius abiciundus; est enim confertus voluptatibus. Quaerendum igitur, quem ad modum aegritudine privemus[*](privemur X corr. K2R2V3 ) eum qui ita dicat:

  1. Pol mi/hi fortuna ma/gis nunc defit qua/m[*](quam quod G1 ) genus.[*](Enn. Thyest. sc. 354)
  2. Na/mque[*](namque neque K) regnum su/ppetebat mi,[*](mihi X corr. Grotius ) u/t scias, quanto e/ loco,
  3. Qua/ntis opibus, qui/bus de rebus la/psa fortuna a/ccidat.[*](occidat Ribb. sed cf. Th. l. l. I p. 290 )
p.340
quid? huic calix mulsi impingendus est, ut plorare desinat,[*](quid? plorare se desinat Non. 545, 20 ) aut aliquid eius modi? ecce tibi ex altera parte ab eodem poëta;
ex opibus summis opis egens, Hector,[*](haector X) tuae
—huic subvenire debemus; quaerit enim auxilium:
  1. Qui/d petam prae/sidi[*](praesidii X) aut e/xequar quo/ve nunc[*](Ennius Andr. sc. 85. 6)
  2. Au/xilio e/xili[*](exilii X (exillii K1) de hiatu cf. Plaut. Aul. 142 al. (Jacobsohn, Quaest. Plaut. Gött. 1904 p. 21)) au/t fugae[*](fugae s Bentl. fuga) fre/ta sim?
  3. A/rce et urbe o/rba sum. quo a/ccidam?[*](accedam X (accedam' K) corr. s ) quo a/pplicem?
  4. Cui/ nec arae pa/triae domi stant, fra/ctae et disiectae/ iacent,
  5. Fa/na flamma de/flagrata, to/sti alti[*](alii X corr. M2 s ) stant pa/rietes
  6. De/formati atque a/biete crispa—
scitis quae sequantur, et illa in primis:[*](ilium primis X corr. Tr. illud in primis Vc s cf. p. 260, 26 )
  1. O pa/ter, o patria, o Pri/ami domus,
  2. Saeptum a/ltisono cardi/ne templum!
  3. Vidi e/go te adstante[*](dstantem X (def. Va.) sed m eras. in V astante p. 260, 22 ) ope ba/rbarica
  4. Tecti/s caelatis la/queatis,
  5. Auro e/bore instructam re/gifice.[*](regificem X sed m exp. K1B)

o poëtam egregium! quamquam ab his cantoribus Euphorionis[*](Euphorioneis V ei in r. 1autc ) contemnitur. sentit omnia repentina et necopinata esse graviora; exaggeratis igitur regiis[*](regis X corr. s ) opibus, quae videbantur sempiternae fore, quid adiungit?

  1. Haec o/mnia vidi infla/mmari,[*](Enn. ib. 92.97 cf. p.260, 22 sqq.)
  2. Priamo/ vi vitam evi/tari,
  3. Iovis a/ram sanguine[*](sanguine KRc Non. sanguinem GR1V) tu/rpari.[*](Iovis... turpari Non. 181, 1 )

praeclarum carmen! est enim et rebus et verbis et modis lugubre. Eripiamus huic aegritudinem. quo modo?

p.341
conlocemus in culcita plumea, psaltriam adducamus,[*](eripiamus ... 341, 1 adducamus Non. 542, 17 ) [*](aducamus G1R1V1 (corr. G2RcV2)) demus[*](damus X supra a scr. Vc aut 1 ) hedycrum,[*](hedrycrum G1R1V1 aut c hedrycum R1V1 aedricrum G od. add. Po. psaltriam adducamus, hedychri incendamus scut. Mdv., sed he- dychrum unguentum est non suffimentum, Diosc, 1.58 al. nihil add. Se neque G. Dittmann qui litteris ad me datis scutellam idem esse statuit atque scutram Plaut. Persa 89 Cato agr. 157, 11; sed cf. p. 339, 15; 431, 27 ) odorum incendamus scutellam, dulciculae potionis aliquid videamus[*](dulciculae videamus Prisc. GL. II p. 105, 21 Anon. Class. auct. ed. Mai 8, 165 ) et cibi? haec tandem bona sunt, quibus aegritudines gravissumae detrahantur? tu enim paulo ante ne intellegere[*](interrogandi signa pos. Po. cf. § 43. 4) quidem te[*](te quidem, W corr. Lb. We. cl. v. 24, ac. 2, 140. fin. 2, 7. 20. 30. nat. deor. 1, 111 ) alia ulla[*](ulla V 2 W multa X) dicebas. revocari igitur oportere a[*](oportere a s oportet ea X (o. eum a V3)) maerore ad cogitationem bonorum conveniret mihi cum Epicuro, si, quid esset bonum, conveniret.

Dicet aliquis: quid ergo? tu Epicurum existimas[*](Epic. fr. 440 existimas s existimabas) ista voluisse, aut libidinosas eius fuisse sententias? ego vero minime; video enim ab eo dici multa severe, multa praeclare. itaque, ut saepe dixi, de acumine agitur eius, non de moribus; quamvis spernat[*](spernant X (sperant G1) corr. Vc aut 1 ) voluptates eas quas modo laudavit, ego tamen meminero quod[*](quid G) videatur ei summum bonum. non enim verbo solum posuit voluptatem, sed explanavit quid diceret:

saporem
inquit
et corporum complexum et ludos[*](Epic. fr. 67) atque cantus et formas eas quibus oculi iucunde moveantur.
num fingo, num mentior? cupio refelli. quid enim laboro nisi ut veritas in omni quaestione explicetur?

'at[*](at ad V) idem ait non crescere voluptatem dolore[*](fr. 419) detracto,[*](detractos G 1V1 esse Vc s om. X) summamque esse voluptatem nihil dolere.[*](dolore V1 )' paucis verbis tria magna peccata: unum, quod secum ipse pugnat. modo enim ne suspicari quidem se

p.342
quicquam bonum, nisi sensus quasi titillarentur[*](titilarentur R1VG2 (ex titul.)) voluptate; nunc autem summam voluptatem esse dolore carere: potestne magis secum ipse pugnare? alterum peccatum, quod, cum in natura tria sint,[*](sunt G1 ) unum gaudere, alterum dolere, tertium nec gaudere[*](prius gaudere om. K1 ) nec dolere, hic primum et tertium putat idem esse nec distinguit a non dolendo voluptatem. tertium peccatum commune cum quibusdam, quod, cum virtus maxime expetatur[*](maxime expetatur in r. Vc ) eiusque adipiscendae causa philosophia quaesita sit, ille a[*](a om. G1 ) virtute summum bonum separavit.

'at[*](at ac R1 ) laudat[*](Epic. fr. 507) saepe virtutem'. et quidem C. Gracchus,[*](sqq. grachus G1 (gracchi 23) K) cum largitiones maximas fecisset et effudisset[*](effundisset X corr. K1V1 ) aerarium, verbis tamen defendebat aerarium. quid verba audiam, cum facta videam? L.[*](L. add. Vc om. X (ut p. 223, 13 M. ante Crassum) cf. Verr. 4, 195 ) Piso ille Frugi semper contra legem frumentariam dixerat. is lege lata consularis ad frumentum accipiundum[*](accipiendum G1K) venerat. animum[*](animam X corr.R1?K2 ) advertit Gracchus in contione Pisonem stantem; quaerit audiente p. R., qui sibi constet, cum ea lege frumentum petat, quam dissuaserit.[*](dissuas serat G1 )

nolim
inquit
mea bona, Gracche, tibi viritim dividere libeat, sed, si facias,[*](facies K) partem petam.
parumne[*](parumne satis ss. V2 ) declaravit vir gravis et sapiens lege Sempronia patrimonium publicum dissupari? lege orationes Gracchi, patronum aerarii esse dices.

negat Epicurus[*](sqq. Epic. fr. 506. 584. 459 ) iucunde posse vivi, nisi cum virtute vivatur, negat ullam in sapientem vim esse fortunae, tenuem victum antefert copioso, negat ullum esse tempus, quo sapiens non beatus sit. omnia philosopho digna, sed cum voluptate pugnantia.

non istam dicit voluptatem
. dicat quamlibet; nempe eam dicit, in qua virtutis nulla pars insit. age, si voluptatem non intellegimus, ne dolorem
p.343
quidem? nego igitur eius[*](eius om. R1 ) esse, qui[*](quid X d del. in RV) dolore[*](dolorem X corr. s autem illi) summum malum metiatur, mentionem facere virtutis.