Tusculanae Disputationes

Cicero

Cicero, Marcus Tullius, creator; Pohlenz, M, 1872-1962, editor

sed quid hos, quibus[*](quibus add. G1 ) Olympiorum victoria consulatus[*](consolatus X ( ss. Rrec)) ille antiquus videtur? gladiatores, aut perditi homines aut barbari, quas plagas perferunt! quo modo illi, qui bene instituti sunt, accipere plagam[*](plaga G) malunt quam turpiter vitare! quam saepe apparet nihil eos malle quam vel domino satis facere vel populo! mittunt etiam volneribus confecti ad dominos, qui quaerant quid velint: si satis is factum sit, se velle decumbere.[*](decŏmbere R1 ) quis mediocris gladiator[*](gradiator X (corr. RK1?K2Vrec)) ingemuit, quis vultum mutavit umquam? quis non modo stetit, verum etiam decubuit turpiter? quis, cum decubuisset,[*](decubisset R1 ) ferrum recipere iussus collum contraxit? tantum exercitatio meditatio consuetudo valet. ergo hoc poterit[*](poterit V)

Samnis, spurcus homo, vita illa dignus locoque[*](Lucil. 150)
; vir natus ad gloriam ullam partem animi tam mollem habebit, quam non meditatione et ratione conroboret? crudele gladiatorum spectaculum et inhumanum non nullis videri solet, et haud[*](haud V (ha in r. et d ex c1 autc) adhuc (adhoc K)X) scio an ita sit, ut nunc fit; cum vero sontes ferro depugnabant, auribus fortasse multae, oculis quidem nulla poterat[*](porterit G1 ) esse fortior contra dolorem et mortem disciplina.

De exercitatione et consuetudine et commentatione

p.302
dixi. age sis,[*](sis V (exp. vet)) [*](agesis K (s eras.)) nunc de ratione videamus, nisi quid vis ad haec.

Egone ut te[*](ut te uite V1 ) interpellem? ne hoc[*](hocdefendi potest ita ut ablativus sit (hiscere Po. in comm.)) quidem vellem: ita me ad credendum tua ducit oratio.

Sitne igitur malum dolere[*](dolere ex -ore K2V2 ) necne, Stoici viderint, qui contortulis[*](contortulis (mut. al. m., vix 1 ) R (in mg. ctortulis Rc)) quibusdam et minutis conclusiunculis[*](conclusiuinculis V1 ) nec ad sensus permanantibus[*](permanentibus X (e V2)) effici volunt non esse malum dolorem. ego illud, quicquid sit, tantum[*](sitantum V1 sittant. G) esse, quantum videatur, non puto, falsaque eius visione et specie moveri homines dico vehementius, doloremque eius[*](del. Ern. (eis Man.)) omnem esse tolerabilem.[*](tollerabilem X (toll. GR1 tl K1))

Unde igitur ordiar? an eadem breviter attingam,[*](adt. G1 ) quae modo dixi, quo[*](quo ex quod G2 ) facilius oratio progredi possit longius?

inter omnis igitur hoc constat, nec doctos homines solum sed etiam indoctos, virorum esse fortium et magnanimorum[*](magna animorum X (corr. K2R2Vrec)) et patientium et humana vincentium toleranter[*](tolleranter X (toll R1)) dolorem pati; nec vero quisquam fuit, qui eum, qui ita pateretur, non laudandum putaret. quod ergo et postulatur a fortibus et[*](et f. V (corr.2)) laudatur, cum fit, id aut extimescere veniens aut non ferre praesens nonne[*](non R (ss. 2)) turpe est? atqui[*](atqui K ( ss. 2) atqui R1 atquin GV) vide ne, cum omnes rectae animi adfectiones[*](aff. VcH) virtutes appellentur, non sit hoc proprium nomen omnium, sed ab ea quae una[*](uana G1 ) ceteris excellebat[*](excellit H) omnes nominatae sint.[*](sunt G) appellata est enim ex[*](ex a V2 ) viro virtus; viri autem propria maxime est

p.303
fortitudo, cuius munera duo sunt maxima: mortis dolorisque contemptio. utendum est igitur his, si[*](prius si om. H) virtutis compotes[*](conp. V) vel potius si viri volumus esse, quoniam a viris virtus nomen est[*](nomen est nomine H) mutuata.

Quaeres[*](quaerentes G1 ) fortasse, quo modo,[*](quo modo in commodo corr. H1 ) et recte: talem enim medicinam philosophia profitetur.[*](sed cum omnes ... 303,6 profitetur H)

venit Epicurus, homo minime[*](minime mini in r. Vc ) malus vel potius vir optimus; tantum monet,[*](monet et G) quantum intellegit.[*](venit... 8 intellegit Char. GL. 120, 19 Epic. fr. 446 )

neglege[*](negglege G (corr. 2 ) )
inquit[*](inquid G1 (10 V1))
dolorem.
quis hoc dicit? idem, qui dolorem summum malum? vix[*](vix V) satis constanter.[*](constanter V) audiamus.
si summus dolor est
inquit,[*](inquid G1 (10 V1))
brevem necesse est esse.[*](nec. est brevem e. KR)
iteradum[*](iteradum ac. 2,88. iterandum X (-dum Rc)) eadem ista mihi![*](Iteradum ... 12 mihi Pacuv. Iliona 202 )
non enim satis intellego, quid[*](quod V1 ) summum dicas esse, quid breve.[*](brevi GR1V)
summum,[*](si ante summum add. V2 ) quo nihil sit superius, breve, quo[*](quod G1 ) nihil brevius. contemno magnitudinem doloris, a qua me brevitas temporis vindicabit ante paene quam venerit.
sed si est tantus dolor, quantus Philoctetae?
bene plane magnus mihi quidem videtur, sed tamen non summus;[*](summis G1 ) nihil enim dolet nisi pes: possunt oculi, potest caput latera pulmones, possunt omnia; longe igitur abest a summo dolore. ergo
inquit[*](inquid G1 (10 V1))
dolor diuturnus habet laetitiae plus quam molestiae.

nunc ego[*](ego ex ergo V) non possum tantum hominem nihil sapere dicere, sed nos ab eo derideri puto. ego summum dolorem—summum autem dico, etiamsi decem atomis est maior alius—non continuo esse dico brevem multosque possum bonos viros nominare, qui complures[*](cumplures GV) annos doloribus podagrae crucientur

p.304
maximis. sed homo catus numquam terminat nec magnitudinis nec diuturnitatis modum, [*](sed ... 2 modum Non. 92,20 propter catus (castus LCADA ) catus s Non. cautus cf. Progr. 21 1 ) ut sciam,[*](sciat G1 ) quid summum dicat in dolore, quid breve[*](brevem X m del. R1 e 2K2 ) in tempore. omittamus hunc igitur nihil prorsus dicentem cogamusque confiteri non esse ab eo doloris remedia quaerenda, qui[*](que om. G1 ) dolorem malorum omnium maxumum dixerit,[*](maxsumum duxerit G1 ) quamvis idem forticulum se in torminibus et in stranguria sua praebeat.[*](quamvis ... 8 praebeat Non. 32, 12 Epic. fr. 122 ) Aliunde igitur est quaerenda medicina, et maxime quidem, si, quid maxime consentaneum sit, quaerimus, ab is quibus, quod honestum sit,[*](sit est Hei. ) summum bonum, quod turpe, summum videtur malum. his tu praesentibus gemere et iactare te non audebis profecto;

loquetur enim eorum voce Virtus ipsa tecum:

tune, cum pueros Lacedaemone,[*](lacedemone KV (-nę)) adulescentis[*](adulescentes V2 ) Olympiae,[*](olymphiae GKR) barbaros in harena[*](harena h exp. K2 ) videris excipientis[*](excipientes R1 ) gravissimas plagas et ferentis silentio, si te forte dolor[*](dolor add. Vc ) aliquis pervellerit, exclamabis ut mulier, non constanter[*](non c. nec c. Char. ) et sedate[*](et sedate sed ate G1 ) feres?[*](ubi Virtus loqui desinat, C. non significat cf. ac.2, 93 al.) [*](exclamabis... 18 feres Char. GL. 1220, 17 )
fieri non potest; natura non patitur.
audio. pueri ferunt gloria[*](supra gloria scr. yol et in mg. ) [*](ygraeculi fer. barbari fer. Vc) ducti, ferunt pudore alii, multi metu, et tamen veremur, ut hoc, quod a tam multis[*](atatam multis X (corr.K2RV2)) et quod tot locis perferatur, natura patiatur? illa vero non modo patitur, verum etiam postulat: nihil enim habet praestantius, nihil quod magis expetat[*](expetat V) quam honestatem,[*](honestatem quam decus. his ergo Char. ) quam
p.305
laudem, quam dignitatem, quam decus. hisce ego pluribus[*](nihil enim habet natura pr.... 305, 1 pluribus Char. GL. I 223, 31 ) nominibus unam rem declarari volo, sed utor,[*](utor s (P sec. Doug.) utar X (r in r. G ita Vrec) Char. ) ut quam maxime significem, pluribus. volo autem dicere illud homini[*](homine X corr V1 ) longe optumum esse, quod ipsum sit optandum per se, a virtute profectum[*](pfectum G1) vel in ipsa virtute situm, sua sponte laudabile,[*](volo... 6 laudabile Char. GL. I 204,,10 ) quod idem citius dixerim solum quam non summum bonum. atque ut haec de honesto, sic de turpi contraria: nihil tam taetrum,[*](tetrum GK) nihil tam aspernandum,[*](nil tam asp. GH (etiam nil hom.) R1 e corr. ) nihil homine indignius.[*](nihil enim ... 305, 9 indignius H)

Quod si[*](sit Vvet ) tibi persuasum est—principio enim dixisti plus in dedecore mali[*](dedecore. ali G1 ) tibi videri[*](videre R1 ) quam in dolore—, reliquum est, ut tute[*](utute G1R1V1 t post ut ss. G2RcV2 ut. tu. te (tute ci 2) K) tibi imperes. quamquam hoc nescio quo modo dicatur.[*](dicitur Ba. duossimus G1R1V1 ) quasi duo simus, ut alter imperet, alter pareat! non inscite[*](insite G1 ) tamen dicitur. est enim animus in partis[*](partes R2 ) tributus duas, quarum altera rationis est particeps, altera expers. cum igitur praecipitur, ut nobismet ipsis imperemus, hoc praecipitur, ut ratio coërceat temeritatem. est in[*](est inin r. Vc ) animis omnium fere natura molle quiddam, demissum,[*](dimissum Vc? ) humile, enervatum quodam modo et languidum. si nihil esset aliud,[*](si nihil esset aliud V (sed hil esset scr. Vc in r.) senile sed aliud GKR1 (senile; sed si aliud non esset2)) nihil esset homine deformius. sed praesto est domina omnium et regina ratio, quae conixa[*](conixa s conexa X (conn. G)) per se et progressa longius fit perfecta virtus. haec ut imperet illi parti animi, quae oboedire[*](obedire GK1 ) debet, id videndum est viro.

quonam[*](quonam n in r. Vc ) modo?
inquies.

vel ut dominus

p.306
servo vel ut imperator[*](velud imp. R) militi vel ut parens filio. [*](sed... 306, 1 filio H) si turpissime se illa pars animi geret, quam dixi esse mollem, si se lamentis muliebriter lacrimisque dedet,[*](si ... lacrimisque dedecoret Char. GL. I 206,17 ) vinciatur et constringatur amicorum propinquorumque custodiis; saepe enim videmus fractos pudore, qui ratione[*](qui ratione add. K2 ) nulla vincerentur. ergo hos quidem ut famulos vinclis[*](vinclis V1 ) prope ac custodia,[*](acad custodia KV (ad exp. m. vet.) G2 (adac1) ac ad custodiam R atque c. Halm (sed cf. Th. l. l. II, 1049)) qui autem erunt firmiores nec tamen robustissimi, hos admonitu oportebit ut bonos milites revocatos dignitatem tueri. non nimis in Niptris[*](in niptris R1 in niptris2 ) ille sapientissimus Graeciae saucius lamentatur[*](lamentator ) vel modice potius:
pedetemptim,
inquit,[*](inquid G1K)
  1. ite[*](ite, quod Cic. ipse addidit, del. Dav. ) et sedato/ nisu[*](Pacuv. 256 Soph.p. 230 pedetemptim ac sedato nisu Char. GL. I 214, 10 peditemptim K ( ss. 2) peditemtim R1 (pedetemptim) V1 (pedetemtim corr. 1) peditentẽ in -ĩ corr. G2? cf. p. 345, 1 ) [*](nisi G1 -su ne suc in r. V)
  2. Ne su/ccussu arripia/t maior
  3. Dolor
(Pacuvius hoc melius quam Sophocles;

apud illum enim perquam flebiliter Ulixes lamentatur in volnere); tamen huic leviter gementi illi ipsi, qui ferunt[*](fuerunt G1 (non R)) saucium, personae gravitatem intuentes non dubitant[*](dubitant s dubitarunt X) dicere:

  1. Tu quo/que, Ulixes, quamqua/m graviter
  2. Cerni/mus ictum,[*](ictu X (˜ add. V1R2)) nimis pae/ne animo es
  3. Molli/, qui consuetu/s[*](consuetu's Wo. ) in armis
  4. Aevom[*](aevom R1K2 ) a/gere ---
  5. [*](ferrendi GR (corr. 1 et 2 ) )
intellegit poëta prudens ferendi doloris consuetudinem esse non contemnendam magistram.

atque ille non inmoderate magno in dolore:

p.307
  1. Retine/te, tenete! oppri/mit[*](retinetene oppr. G1 opprimit Vossius opprimite) ulcus;
  2. Nuda/te! heu miserum me: e/xcrucior.
incipit labi, deinde ilico[*](lico G2) desinit:[*](desint G2 )
  1. Operi/te, abscedite ia/m iam![*](iam iam iam tandem Mue. )
  2. Mitti/te! nam attrectatu[*](atrectatu X (corr. R2)) e/t quassu
  3. Saevum a/mplificatis dolo/rem.
videsne, ut[*](ut ex et G2 ) obmutuerit[*](ommut. KR1V) non sedatus corporis, sed castigatus animi dolor? itaque in extremis Niptris alios quoque obiurgat, idque moriens:
  1. Co/nqueri fortu/nam adversam, no/n lamentari/ decet;
  2. Id viri est offi/cium, fletus mu/liebri ingenio a/dditus.

Huius animi pars illa mollior[*](molior K1V1 ) rationi sic paruit ut severo imperatori miles pudens.[*](pudens ) [*](prudens G2RcK2 ) in quo vero[*](vero Bentl. viro) erit perfecta sapientia—quem adhuc nos quidem vidimus[*](vidimus s videmus X cf. orat. 19. 100. Lael. 18 al. ) neminem; sed philosophorum sententiis, qualis hic futurus[*](futuris G1K1 ut v. ) sit, si modo aliquando fuerit, exponitur—, is igitur sive ea ratio, quae erit in eo perfecta atque absoluta, sic illi parti imperabit inferiori ut iustus parens probis filiis; nutu, quod volet, conficiet, nullo labore, nulla molestia; eriget ipse se, suscitabit,[*](suscitabit s suscitabitur X) instruet, armabit, ut tamquam[*](ut aquam V1 ) hosti sic obsistat dolori. quae sunt ista arma? contentio[*](cotentio K1R) confirmatio sermoque intumus, cum ipse secum:

'cave turpe quicquam, languidum, non virile.' obversentur[*](obversentur s ) [*](obversetur GRK2 ) [*](observetur K1V (s in r. m.vet)) species honestae[*](honeste X(alt. e transf. Vvet)) animo:[*](animo (aio) s ūo V1 (exp. 2autc) uero GKR viro Tr. ) Zeno proponatur Eleates, qui perpessus est omnia potius quam conscios[*](conscius X (consscius G1) corr. Vrec s ) delendae tyrannidis indicaret; de Anaxarcho[*](de anaxarcho V2 ) Democritio[*](denax. X) cogitetur, qui cum

p.308
Cypri[*](cypri V (p e corr. 1)) [*](cyrri GKR(r1)) in manus Timocreontis[*](Timocreontis ) [*](Nicocreontis s ) regis incidisset, nullum genus supplicii[*](supplici V1 ) deprecatus est neque recusavit. Callanus[*](Callanus W cf. Th. l. l. ) Indus, indoctus ac barbarus, in radicibus Caucasi natus, sua voluntate vivus[*](nobis V2 ) combustus est; nos, si pes condoluit, si dens sed fac totum[*](fac totum ) [*](factotum ) [*](facto tum ) [*](factottum K1 ) dolere[*](dolere om. V) [*](dolore K1G1 (corr. K2G2)) corpus[*](si tactum dolore corpus s We. (addito est) sed... corpus del. Bai. ) , ferre non possumus. opinio est enim quaedam effeminata ac levis—nec in dolore magis quam eadem in voluptate—, qua[*](qua V) cum liquescimus[*](liquiscimus R1 ) fluimusque[*](flumusque V (m Vc)) mollitia, apis aculeum sine clamore ferre non possumus.

at vero C.[*](C. G. X) Marius, rusticanus vir, sed plane vir, cum secaretur, ut supra[*](supra p.298,5 ) dixi, principio vetuit se alligari,[*](C. Marius, rust. vir, cum secaretur, principio ... alligari Char. GL. I 215,17 ) nec quisquam[*](nequisquam KV1 ) ante Marium solutus dicitur esse sectus.[*](esse sectus et postea alii V (signa app. 2)) cur ergo postea alii? valuit auctoritas. videsne igitur opinionis esse, non naturae malum? et tamen fuisse acrem morsum doloris idem Marius ostendit; crus enim alterum non praebuit. ita et tulit dolorem ut vir et ut homo maiorem ferre sine causa necessaria noluit.

Totum igitur in eo est, ut tibi imperes. ostendi autem, quod esset imperandi genus; atque haec cogitatio, quid patientia, quid fortitudine, quid magnitudine animi dignissimum sit, non solum animum comprimit, sed ipsum etiam dolorem nescio quo pacto mitiorem facit.

ut enim fit in proelio, ut ignavus miles ac timidus, simul ac viderit hostem, abiecto scuto fugiat quantum possit, ob eamque[*](que om. X (add. K2R2V2)) causam pereat non numquam etiam integro corpore, cum ei qui steterit nihil

p.309
tale evenerit, sic qui[*](si quid V1 (d del. vet.)) doloris speciem ferre non possunt, abiciunt se[*](se om. G1 ) atque ita adflicti et exanimati iacent;[*](examinati lacent G) qui autem restiterunt, discedunt saepissime superiores. sunt enim quaedam animi similitudines cum corpore. ut onera contentis corporibus facilius feruntur, remissis opprimunt,[*](ut ... 6 obprimunt Non. 258, 29 (pessimis obprimuntur)) simillime animus intentione sua depellit pressum[*](praessum GKR (praess.)) omnem ponderum,

remissione[*](remissio G1 ) autem sic urgetur, ut se nequeat extollere. et si verum quaerimus, in omnibus officiis persequendis[*](persequentis X) animi est adhibenda contentio; ea est sola officii tamquam custodia. sed hoc idem in dolore maxume[*](maximi G1 ) est providendum, ne quid abiecte, ne[*](ve ne G) quid timide, ne quid ignave, ne quid serviliter muliebriterve faciamus,[*](providendum est ne ... 13 faciamus Char. GL. 1203, 7 ) in primisque refutetur ac reiciatur Philocteteus ille clamor. Ingemescere[*](ingemisc. K1Rc ) non numquam viro concessum est, idque raro, eiulatus[*](eiulatus K1 (eiu in r.)) ne mulieri quidem; et hic nimirum est

lessus[*](lessus Mur. cf. leg. 2,59.64 fletus W l pessus in mg. Vc cf. Progr. p.30 )
, quem duodecim tabulae in funeribus adhiberi vetuerunt.[*](tabulae, V)

nec vero umquam ne[*](ne nec X corr. Vvet ) ingemescit[*](ingemisc. K1Rc ) quidem vir fortis ac sapiens, nisi forte ut se intendat ad firmitatem, ut in stadio cursores exclamant quam maxime possunt. faciunt idem, cum exercentur, athletae;[*](in stadio ... 21 athletae Char. GL. 216, 19 ) [*](atlętae RV) [*](atlete K1 ) [*](adlaetae G) pugiles vero, etiam cum feriunt[*](ferunt K1 ) adversarium, in iactandis caestibus ingemescunt,[*](ingemisc. K1Rc ) [*](-scent ) [*](-scunt K2RcV2 ) non quod doleant animove succumbant, sed quia profundenda[*](profunda G1 ) voce omne[*](cum ante omne V2 ) corpus intenditur venitque plaga vehementior. quid? qui volunt exclamare maius, num satis habent latera

p.310
fauces linguam intendere, e quibus elici[*](elici cf. Pl. ad nat. deor. 2, 151 ) vocem et fundi videmus? toto[*](Otto, Sprichw. 1828) corpore atque omnibus ungulis, ut dicitur, contentioni vocis adserviunt.

genu mehercule M. Antonium vidi, cum contente[*](contente (n in r.) K) [*](contempte ) pro se ipse lege[*](le G2 ) Varia diceret, terram tangere. ut enim ballistae[*](balistae GK2(1?)R2(1?) ) lapidum et reliqua tormenta telorum eo graviores emissiones habent, quo sunt contenta atque adducta vehementius, sic vox, sic cursus, sic plaga hoc gravior, quo[*](quo (ante est) s cum X) est missa contentius. cuius contentionis cum tanta vis sit, si gemitus in dolore ad confirmandum animum valebit, utemur; sin erit ille gemitus elamentabilis, si inbecillus,[*](imb. R imbecillis K1 ) si abiectus, si flebilis, ei qui se dederit, vix eum virum dixerim. qui[*](quae q. X corr. K1(?)RcV2 ) quidem gemitus si levationis aliquid adferret,[*](adferrent KR) [*](adferent G) tamen videremus, quid esset fortis et animosi viri; cum vero nihil imminuat doloris, cur frustra turpes[*](turpe X corr. K2Vc ) esse volumus? quid est enim fletu muliebri viro turpius?

atque hoc praeceptum, quod de dolore datur, patet latius: omnibus enim rebus, non solum dolori, simili contentione animi resistendum[*](eadem G) est. ira exardescit, libido concitatur: in eandem arcem confugiendum est, eadem sunt arma sumenda. sed quoniam de[*](de add. G2Vc ) dolore loquimur,[*](loquimus V1 ) illa omittamus.[*](omittam; (= -us) R opm. G1 )

Ad ferendum igitur dolorem placide atque sedate plurimum proficit toto[*](Otto, Sprichiv. 1368) pectore, ut dicitur, cogitare, quam id honestum sit. sumus enim natura, ut ante[*](ante p. 304, 24ss. ) dixi—dicendum est enim[*](enim om. H) saepius—, studiosissimi adpetentissimique honestatis, cuius si quasi lumen

p.311
aliquod aspeximus, nihil est quod, ut eo potiamur, non parati simus[*](sumus G1V) [*](paratissimus K1 ) et ferre et perpeti. ex hoc cursu atque impetu animorum ad veram laudem atque[*](at v. l. adque G1 ) honestatem illa[*](illa om. H) pericula adeuntur in proeliis, non sentiunt viri fortes in acie volnera,[*](uulnera K1R1 e corr. H (in 8 uuln. V)) vel sentiunt, sed mori malunt quam tantum[*](tantulum V2 fort. recte cf. We. ) modo de dignitatis gradu demoveri.[*](omnibus rebus ... 311,6 demoveri (om. 22 sed ... 26 sit) H)

fulgentis gladios hostium videbant Decii, cum in aciem eorum inruebant. his levabat omnem volnerum metum nobilitas mortis et gloria. num tum ingemuisse Epaminondam putas, cum una cum sanguine vitam effluere sentiret? imperantem enim patriam Lacedaemoniis[*](lacedemoniis GK (iis in r. 2)) relinquebat, quam acceperat servientem. haec sunt solacia, haec fomenta summorum dolorum.

Dices: quid in pace, quid domi, quid in lectulo? ad philosophos me revocas, qui in aciem non saepe prodeunt. e quibus homo sane levis, Heracleotes Dionysius,[*](St. fr. 1,432) [*](dionisius X) cum a Zenone fortis esse didicisset, a dolore[*](dolere R1 ) dedoctus[*](deductus X corr. Bentl. ) est. nam cum ex renibus laboraret, ipso in eiulatu[*](hei.K2 ) clamitabat falsa esse illa, quae antea de dolore ipse sensisset. quem cum[*](tum X tum R1? ) Cleanthes[*](cleantes X1 ) condiscipulus rogaret, quaenam ratio eum de sententia deduxisset, respondit:

quia, si, cum[*](quicum X quia cum s si add. Mdv. ad fin. 5, 94 (post dedissem Se.)) tantulum operae[*](tanto opere X (operam Vrec) tantum operae s tantulum operae Po. ) philosophiae dedissem, dolorem tamen ferre non possem, satis esset argumenti malum esse dolorem. plurimos autem annos in philosophia consumpsi nec ferre[*](ferre non possum V) possum. malum est igitur dolor.[*](dolor or in r. Vc )
tum[*](tunc ) Cleanthem,[*](cleantem ) [*](clehantem G) cum pede terram percussisset, versum ex Epigonis[*](Tr. gr. fr. adesp. 3) [*](epigoneis X) ferunt dixisse:
p.312
  1. audi/sne haec, Amphiara/e[*](amphiare X) sub terram a/bdite?
Zenonem significabat, a quo[*](quo V) illum degenerare dolebat.