Lucullus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Plasberg, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1908.
quando igitur potest tibi P. Geminus Quintus videri, quid habes explorati cur non possit tibi Cotta videri qui non sit, quoniam aliquid videtur esse quod non est? Omnia[*](cf. p. 51, 25. 53, 23) dicis sui generis esse, nihil esse idem quod sit aliud. Stoicumst id[*](Stoicum est id Lb. stoicum sedem A1V1B1 -sed est A2V2B2 -est F2 ) quidem nec admodum credibile, nullum esse pilum omnibus rebus talem qualis[*](quales A1V1 -le B1 ) sit pilus alius, nullum granum. haec refelli possunt, sed pugnare nolo; ad id enim quod agitur nihil interest omnibusne partibus visa re nihil differat an internosci non possit etiam si differat. Sed si hominum similitudo tanta esse non potest,[*](potes A1B1 ) ne signorum quidem? dic mihi: Lysippus eodem aere eadem temperatione, eodem caelo aqua ceteris omnibus centum[*](centum Ald. certum AVB) Alexandrus[*](alexandrum A2B -driis V2 -dros Ald. ) eiusdem modi facere non posset? qua igitur notione discereres?
quid si in eius[*](eiusdem Lb. ) modi cera centum sigilla hoc anulo inpressero,[*](inpressoro A1V1B1 ) ecquae[*](ecque Rom. haec quae AVB2 -que B1 ) poterit in agnoscendo esse distinctio? an tibi erit quaerendus
cur non extimescam opinandi temeritatem? etiamne[*](cf. p. 43, 5) hoc adfirmare potes Luculle, esse aliquam vim, cum prudentia et consilio scilicet,[*](cf. p. 42, 12) quae finxerit vel ut tuo verbo utar quae fabricata sit hominem? qualis ista fabrica est, ubi adhibita, quando cur quo modo? tractantur ista ingeniose, disputantur etiam eleganter; denique videantur sane, ne adfirmentur modo. Sed[*](cf. p. 85, 15 ss.) de physicis mox, et quidem[*](qui id B2 quid B1 qui idem AV) ob eam causam, ne[*](cf. p. 53, 31. 54, 7) tu, qui id me facturum paulo ante dixeris, videare menititus. Sed ut ad ea quae[*](qua A1V1B1 ) clariora sunt veniam, res iam universas profundam, de quibus volumina inpleta sunt non a nostris solum sed etiam a Chrysippo[*](cf. p. 63, 23) (de quo queri solent Stoici, dum studiose omnia conquisierit contra sensus et perspicuitatem contraque omnem consuetudinem contraque rationed, ipsum sibi respondentem inferiorem fuisse, itaque ab eo armatum esse Carneadem);
ea sunt eius modi, quae a[*](a ad A1B1 ) te diligentissime tractata[*](tracta A1B1 ) sunt. Dormientium[*](cf. p. 49, 24 ss.) et vinulentorum et furiosorum[*](cf. p. 52, 15 ss.) visa inbecilliora ess,e dicebas quam vigilantium siccorum sanorum. quo modo? quia cum experrectus esset Ennius[*](cf. p. 52, 8) non diceret se vidisse Homerum sed visum esse,[*](esse adesse pl. cf. p. 52, 24 ) Alcmeo autem 'sed mihi
Quid loquar de insanis: qualis tandem fuit adfinis tuus Catule Tuditanus, quisquam sanislsimus tam certa putat quae videt quam is putabat quae videbantur? quid ille qui 'video video te; vive[*](vive Goer. (cf. ed orat. 3, 162) uiuum AV2BV1 ) Ulixes dum licet'[*](trag. inc. 47) nonne etiam bis exclamavit se videre, cum omnino non videret; quid apud Euripidem Hercules, cum ut Eurysthei filios ita suos configebat sagittis, cum uxorem interemebat, cum conabatur etiam patrem, non perinde movebatur falsis ut veris moveretur; quid[*](cf. p. 52, 24) ipse Alcmeo tuus, qui negat cor sibi cum oculis consentire, nonne ibidem incitato furore 'unde haec flamma oritur'[*](Enn. scen. 27–32) et illa deinceps 'incede incede, adsunt me expetunt'; quid cum virginis fidem implorat:
num dubitas quin sibi haec videre videatur? itemque cetera[*](cetera dextra WZillinger Cic. u. die altröm. Dichter (Würzburg 1911) 109 n. 3 cet. 'dextra Pl. )
- 'intendit crinitus Apollo
- arcum auratum, luna innixus,
- Diana facem iacit a laeva':
qui magis haec crederet si essent quam credebat quia videbantur; apparet enim iam cor cum oculis consentire. Omnia autem haec proferuntur ut illud efficiatur, quo certius nihil potest esse, inter visa vera et falsa ad animi adsensum nihil interesse. vos autem nihil agitis, cum illa falsa[*](falsa visa Reid ) vel furiosorum vel somniantium recordatione ipsorum refellitis. non enim id quaeritur, qualis recordatio fieri soleat eorum qui experrecti sunt[*](sint V2 ) aut eorum qui furere destiterint, sed quails visio fuerit aut furentium aut somniantium tum cum movebantur.[*](cum mouebantur Mc commou- AVB cum commou- F2 )
Sed abeo a sensibus; quid est quod ratione percipi possit? dialecticam inventam esse dicitis veri et falsi quasi disceptatricem et iudicem. cuius veri et falsi, et in qua re? in geometriane[*](geomeo metria A1B1 -tri V1 ) quid sit verum aut falsum dialecticus iudicabit an in litteris[*](lectis cus AV1B1 dial- V2 ) an in musicis? at ea non novit. in philosophia igitur: sol quantus sit quid ad ilium? quod sit[*](si A1VB1 ) summum bonum quid habet ut queat iudicare? quid igitur iudicabit? quae coniunctio quae diiunctio[*](quae disiunctio B? quaid eiunctio B1 quaideconiunctio A1V; quid coniunctione uerum V2 q. ad coniunctionem u. Vm ) vera sit, quid ambigue dictum sit, quid sequatur quamque rem quid repugnet: si haec et