Lucullus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Plasberg, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1908.

Haec est una contentio quae adhuc permanserit. nam[*](ss. cf. p. 59, 28 ss.) illud, nulli rei adsensurum esse sapientem, nihil ad hanc controversiam pertinebat. licebat enim 'nihil percipere et tamen opinari'; quod a Carneade dicitur probatum: equidem Clitomacho plus quam Philoni aut Metrodoro credens hoc magis ab eo disputatum quam probatum puto.

Sed id omittamus. illud certe opinatione et perceptione sublata sequitur, omnium adsensionum retentio, ut[*](cf. p. 60, 20) si ostendero nihil posse percipi tu concedas numquam adsensurum esse.

Quid ergo est quod percipi possit, si ne sensus quidem vera nuntiant? quos tu Luculle communi loco defendis.[*](cf. p. 36, 24 ss.) quod ne id[*](id ita Mue. ) facere posses, idcirco heri non necessario loco contra sensus tam multa dixeram; tu autem te negas infracto remo neque columbae collo commoveri. primum cur? nam et in remo sentio non esse id quod videatur, et in columba pluris videri colores nec esse plus uno. deinde nihilne praeterea diximus? 'Maneant illa omnia; †lacerat[*](lecerat B laceratur Mdv. apud Ha. p. 854 lacera est Ha. laborat Ern. iaceat dett. Mdv. em. 175 iacet (sed manent) Reid ) ista causa; veracis[*](add. Reitz. (ante veracis Or.) et adversarium loqui statuit ) suos esse sensus dicit Epicurus'. Igitur semper auctorem habes, et[*](et om. V) eum qui magno suo periculo causam agat; eo enim rem demittit[*](demittit Asc. dim- AVB2 -ite B1 cf. p. 77, 18 nat. eor. 1, 70 ) Epicurus, si unus sensus semel in vita mentitus sit, nulli umquam esse credendum.

hoc est verum esse, confidere suis testibus et †inportata[*](importune F2 in re probata Bai. ) insistere; itaque Timagoras Epicureus negat sibi umquam cum oculum torsisset duas ex lucerna flammulas esse visas; opinionis enim esse mendacium non oculorum: quasi quaeratur quid

p.66
sit, non quid videatur. Sic[*](sic sit dett. Goer. sed dett. Ald. B1 ) hic quidem, maiorum similis; tu vero, qui visa sensibus alia vera dicas esse alia falsa, qui ea distinguis?[*](quie addistinguis B1 A1 ) Et desine quaeso communibus locis; domi nobis ista nascuntur.[*](desine (quaeso om.) ... nascuntur Hier. adv. Pelag. 1, 14, cf. idem epist. 84, 4, 1 aug. util. cred. 1, 5 ) 'Si'[*](cf. p. 36, 25 ss.) inquis 'deus te interroget
sanis modo et integris sensibus num amplius quid desideras
,[*](desideres Bp Lbm. ) quid respondeas?' Utinam quidem roget: audies quam nobiscum male †agerent.[*](audiet ... egerit dett. Bai. audies ... agi dicerem Pl. ) ut enim vera videamus, quam longe videmus?[*](videmus cod. Urs. Lall. uidebimus AVB) ego Catuli Cumanum ex hoc loco cerno; regionem video Pompeiani, ipsum [*](add. Pl.) Pompeianum non cerno, neque quicquam interiectum est quod obstet, sed intendi acies longius non potest. o praeclarum prospectum: Puteolos videmus; at familiarem nostrum P.[*](P. p A1 o V om. BA2 C. dett. (?) Goer. ) Avianium[*](auianum B) fortasse in porticu Neptuni ambulantem non videmus.

'At ille nescio qui, qui in scholis nominari solet, mille et octingenta[*](octoginta M (cf. Plin. nat. 7, 85)) stadia quod abesset videbat.' Quaedam volucres longius; responderem igitur audacter isti vestro deo me plane his oculis non esse contentum. dicit[*](dicet dett. Asc. ) me acrius videre quam illos[*](illos dett. Ven. ullos AVB2 -us B1 ) pisces fortasse, qui neque videntur a nobis (et nunc quidem sub oculis sunt) neque ipsi nos suspicere possunt; ergo ut illis aqua sic nobis aer crassus offunditur. 'At amplius non desideramus.' Quid talpam num desiderare lumen putas? Neque tam[*](tamen AV1B) quererer[*](quererer Ald. quereretur V2B2 quaer- AV1B1 ) cum deo quod parum longe quam quod falsum viderem.[*](viderem Ald. -ret AVB) videsne navem illam: stare nobis videtur; at iis qui in nave sunt moveri haec villa. quaere rationem cur

p.67
ita videatur; quam ut maxime inveneris,[*](inueniris A1V1B1 ) quod haut scio an non possis, non tu verum testem[*](tu te Lb.; te testem Dav. ) habere, sed eum non sine causa falsum testimonium dicere ostenderis.

Quid ego de nave; vidi enim a te remum contemni: maiora fortasse quaeris. Quid potest[*](potest esse V2 ) sole maius, quem mathematici amplius duodeviginti partibus confirmant maiorem esse quam terram:[*](cf. Lact. inst. 3, 23, 12) quantulus nobis videtur; mihi quidem quasi pedalis; Epicurus[*](Epic. ad Pythoclem Diog. L. 10, 91) autem posse putat[*](putat Asc. 2 -ant AVB) etiam minorem esse eum quam videatur, sed non multo; ne maiorem quidem multo putat esse, vel tantum esse quantus videatur, ut oculi aut nihil mentiantur tamen aut non multum — mentiantur[*](tamen A 1B1 del. A2B2 (tamen ... mentiantur om. V1; aut non multum aut nihil mentiantur V2)) tamen: ubi igitur illud est 'semel'?[*](add. Pl. 'si semel Pl., cf. p. 65, 24 s. ) — sed ab hoc credulo, qui numquam sensus mentiri putat, discedamus, qui ne[*](qui ne A2VBA1 quin ne Ha. ) nunc quidem, cum ille sol, qui tanta incitatione fertur ut celeritas eius quanta sit ne cogitari quidem possit, tamen nobis stare videatur.

Sed ut minuam controversiam, videte quaeso quam in parvo[*](paruulis A2V1B) lis sit.[*](sit Dav. sitis AVB) Quattuor sunt capita quae concludant nihil esse quod nosci[*](cognosci Lbm. ) percipi conprehendi possit, de quo haec tota quaestio est. e quibus primum est esse aliquod visum falsum, secundum non posse id percipi, tertium inter quae visa nihil intersit fieri non posse ut eorum alia percipi possint alia non possint, quartum nullum esse visum verum a sensu profectum cui non adpositum sit visum aliud quod ab eo nihil intersit quodque percipi non possit. horum quattuor capitum secundum et tertium omnes concedunt; primum Epicurus non dat, vos, quibuscum res est, id quoque

p.68
conceditis; omnis[*](omnes A1V1B1 ) pugna de quarto est.

Qui igitur P. Servilium Geminum videbat, si Quintum se videre putabat, incidebat in eius modi visum quod percipi non posset, quia nulla nota verum distinguebatur a falso; qua distinctione sublata quam haberet in[*](in m. A2B2 A1 ) C.[*](C. om. VB2 ) Cotta, qui bis cum[*](cum P. dett. Dav. ) Gemino consul fuit, agnoscendo eius modi notam quae falsa esse non possit?[*](posset dett. Dav. ) negas[*](cf. p. 53, 23) tantam similitudinem in rerum natura esse; pugnas omnino, sed cum adversario facili. ne sit sane: videri certe potest; fallet igitur sensum. et si una fefellerit similitudo, dubia omnia reddiderit; sublato enim iudicio illo quo oportet agnosci, etiam si ipse erit quem videris qui tibi videbitur, tamen non ea nota iudicabis qua dicis oportere ut non possit esse eiusdem modi falsa.