Lucullus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Plasberg, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1908.
Haec cum dixisset Catulus, me omnes intueri. tum ego non minus conmotus quam soleo in causis maioribus huius[*](ab huius Reid. ) modi quadam oratione sum exorsus.
'Me Catule oratio Luculli de ipsa re ita movit ut docti hominis[*](homines V1B1 ) et copiosi et parati et nihil praetereuntis eorum quae pro illa causa dici possent, non tamen ut ei respondere[*](responderi dett. Dav. ) posse diffiderem; auctoritas autem tanta plane me movebat, nisi tu opposuisses non, minorem tuam. adgrediar igitur, si pauca ante quasi de fama mea dixero.
Ego enim si aut ostentatione aliqua adductus aut studio certandi ad hanc potissimum philosophiam me adplicavi, non modo stultitiam meam sed etiam mores et naturam[*](natura AVB) condemnandam puto. nam si in minimis rebus pertinacia reprehenditur, calumnia etiam coercetur, ego[*](ego Ven. 2 ergo AVB) de omni statu consilioque totius vitae aut certare cu'm aliis pugnaciter aut frustrari cum alios tum etiam me ipsum velim? itaque[*](velim itaque dett. Rom. itaque uelim AVB) nisi ineptum putarem in tali disputatione id facere quod cum de re publica disceptatur fieri interdum solet, iurarem per Iovem deosque penates me et ardere studio veri reperiendi et ea sentire quae dicerem.
qui enim possum non cupere verum invenire, cum gaudeam si simile veri quid invenerim?[*](inuenirim A1B) sed ut hoc pulcherrimum esse iudico,[*](iudico Ern. -cem AVB) vera videre,
'si ulli rei sapiens adsentietur umquam, aliquando etiam opinabitur; numquam autem opinabitur; nulli igitur rei adsentietur'.[*](cf. Sext. math. 7, 157) hanc conclusionem Arcesilas probabat;
Nobis autem primum etiam si quid percipi possit tamen ipsa consuetudo adsentiendi periculosa esse videtur et lubrica. quam ob rem cum tam vitiosum esse constet adsentiri quicquam aut falsum aut incognitum, sustinenda est potius omnis adsensio, ne praecipitet si temere processerit. ita enim finitima sunt falsa veris eaque quake percipi non possunt iis quae possunt [*](add. Lb.) (si modo ea sunt quaedam; iam enim videbimus), ut tam[*](tam V2 tamen AV1B) in praecipitem locum non debeat se sapiens committere. Sin autem omnino nihil esse quod percipi possit a me sumpsero et quod tu mihi das accepero, sapientem nihil opinari, effectum illud erit, sapientem adsensus omnes cohibiturum, ut videndum tibi sit idne malis an aliquid opinaturum esse sapientem. 'Neutrum' inquies 'illorum' nitamur[*](del. A2B2 ) . Nitamur igitur nihil posse percipi; etenim de eo omnis est controversia.
Sed prius pauca cum Antiocho, qui haec ipsa quae a me defenduntur et didicit apud Philonem tam diu ut constaret[*](constet Pl. ) diutius didicisse neminem, et scripsit de iis rebus acutissime, et idem haec non acrius accusavit in senectute quam antea defensitaverat. quamvis igitur fuerit acutus, ut fuit, tamen inconstantia[*](inconstanta AB) levatur auctoritas. quis quam[*](del. Lb.) enim iste dies inluxerit quaero,
Unde autem subito vetus Academia revocata est? nominis dignitatem videtur, cum a re ipsa descisceret, retinere voluisse. quod erant qui illum[*](cf. Plut. Cic. 4,2 Aug. c. Acad. 2,7,15) gloriae causa facere dicerent,[*](facere dicerent Camer. facerent AB fecerunt V) sperare etiam fore ut i qui se sequerentur Antiochii[*](Antiochii Ald. (-ei Asc.) -chi AVB) vocarentur; mihi autem magis videtur non potuisse sustinere concursum omnium philosophorum. etenim de ceteris sunt inter illos non nulla communia; haec Academicorum est una sententia quam reliquorum philosophorum nemo probet. itaque cessit, et ut ii qui sub novis[*](novis Fab. nubes AVB) solem non ferunt item ille cum aestuaret veterum ut maenianorum sic Academicorum umbram secutus est.[*](interim ille ... A. viam s. e. Non. p. 65 (maeniana))