Lucullus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Plasberg, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1908.
Hic pugnes licet, non repugnabo, quin etiam concedam ilium ipsum sapientem, de quo omnis hic sermo est, cum ei res similes[*](similises B1 -lis esse B2 -les esse A2 ) occurrant quas non habeat[*](habeant A1V1B1 ) dinotatas, retenturum adsensun nec umquam ulli viso adsensurum nisi quod tale fuerit quale falsum esse non possit. sed et ad[*](et ad V2 et V1 ad A2BA1 ) ceteras res habet quandam artem qua vera a falsis possit distinguere, et ad similitudines istas usus adhibendus
Neque id est[*](id est B2 idem AVB1 ) contra vos;[*](nos F) nam vobis[*](nobis dett. Rom. Ven. ) satis esset[*](esset vel esse posset Pl. est ex A1V1B1 est A2V2B2 (ouo V1)) ova illa non internoscere; nihilo[*](nihilo Lb. nihil AVB) enim magis adsentirer[*](adsentirer Pl. -rep AB2 -rep V1 -rep B1 -ri potest V2 ) hoc illud esse quam si inter illa omnino nihil interesset.[*](interesse A1V1B1 ) habeo enim regulam, ut talia visa vera iudicem qualia falsa esse non possint; ab hac mihi non licet transversum ut aiunt digitum discedere, ne confundam[*](necfundam B1 nec conf- V1 non conf- A1 ) omnia; veri enim et falsi non modo cognitio sed etiam natura tolletur, si nihil erit quod intersit. Ut etiam illud absurdum sit quod interdum soletis dicere, cum visa in animos[*](animis dett. Lb. -mo Mue. ) inprimantur, non vos id dicere, inter ipsas inpressiones nihil interesse, sed inter species et quasdam formas[*](et quasi f. Wa. ) eorum. quasi vero non specie visa iudicentur; quae fidem nullam habebunt sublata veri et falsi nota.
Illud vero perabsurdum quod dicitis, probabilia vos sequi si nulla re inpediamini. primum qui potestis non inpediri, cum a veris falsa non distent? deinde quod iudicium est veri, cum sit commune falsi? Ex his illa necessario nata est e)poxh\ [*](epochei idem B -cheidem V1 -cheidae V2 cf. testim. ) id est adsensionis retentio, in qua melius sibi constitit Arcesilas, si vera stunt quae de Carneade non nulli existimant. si enim percipi nihil potest,
Restat illud quod dicunt veri inveniundi causa contra omnia dici oportere et pro omnibus. volo igitur videre quid invenerint.[*](inuenerint F2 -nerit A2VB -nirit A1 ) 'Non solemus' inquit 'ostendere'. Quae sunt tandem ista mysteria, aut cur celatis quasi turpe aliquid sententiam vestram? 'Ut qui audient' inquit 'ratione potius quam auctoritate ducantur'. Quid si utrumque,[*](utroque dett. Dav. ) num peius est? Unum tamen illud non celant, nihil esse quod percipi possit. an in eo auctoritas nihil obest? mihi quidem videtur vel plurimum. quis enim ista tam aperte perspicueque et perversa et falsa secutus esset, nisi tanta in Arcesila, multo etiam maior in Carneade[*](carneadem A1V1B1 ) et copia rerum et dicendi vis fuisset?
Haec Antiochus fere et Alexandreae tum et multis annis post multo etiam adseverantius, in Syria cum esset mecum paulo ante quam est mortuus. Sed iam confirmata causa te hominem amicissimum' (me autem appellabat) 'et aliquot annis minorem natu non dubitabo monere. Tune, cum tantis laudibus philosophiam extuleris Hortensiumque[*](in exitu Hortensi dialogi) nostrum dissentientem commoveris, eam philosophiam sequere[*](sequare B 1 ) quae confundit vera cum falsis, spoliat nos iudicio, privat adprobatione omni, orbat sensibus?[*](omnibus V2 ) et Cimmeriis quidem, quibus aspectum solis sive deus aliquis sive na-
sublata enim adsensione omnem et motum animorum et actionem[*](adsessione V1 ass- B 2 -nem V2 adsedsione B1; ads. ... actionem (rationem A2) Om. A1 ) rerum sustulerunt; quod non modo recte fieri sed omnino fieri non potest. Provide etiam ne uni tibi istam sententiam minime liceat defendere. an tu, cum res occultissimas aperueris in lucemque protuleris iuratusque dixeris ea te conperisse (quod mihi quoque licebat qui ex te illa cognoveram),[*](cf. Catil. 1, 10 Att. 1, 14, 5 epist. 5, 5, 2) negabis esse rem ullam quae cognosci conprendi percipi possit? vide quaeso etiam atque etiam ne illarum quoque rerum pulcherrimarum a te ipso minuatur auctoritas.'
Quae cum dixisset ille, finem fecit. Hortensius autem vehementer admirans (quod quidem perpetuo Lucullo loquente fecerat, ut etiam manus saepe tolleret: nec mirum; nam numquam arbitror contra Academiam dictum esse subtilius) me quoque, iocansne an ita sentiens (non enim satis intellegebam), coepit hortari ut sententia desisterem.
Tum mihi Catulus 'Si te' inquit 'Luculli oratio flexit, quae est habita memoriter accurate copiose, taceo neque te quo minus si tibi ita videatur sententiam mutes deterrendum puto. illud vero non censuerim, ut eius auctoritate moveare. tantum enim te non[*](del. Ald.) modo monuit' inquit adridens, 'ut caveres ne quis inprobus tribunus plebis, quorum vides quanta copia semper futura sit, arriperet te et in contione[*](contentione B) quaereret