Lucullus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Plasberg, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1908.

Quae autem sumunt ut concludant id quod volunt, ex his duo sibi putant concedi (neque enim quisquam repugnat); ea sunt haec: quae visa falsa sint ea percipi non posse; et alterum: inter quae visa nihil intersit, ex is non posse alia talia esse ut percipi possint alia ut[*](alia aut A1V1B1 ) non possint. reliqua vero multa et varia oratione defendunt, quae sunt item duo: unum, quae videantur eorum alia vera esse alia falsa; alterum, omne visum quod sit a vero tale esse quale etiam a falso possit esse.

haec duo proposita non praetervolant sed ita dilatant ut non mediocrem curam adhibeant et diligentiam. dividunt enim in partes et eas quidem magnas, primum in sensus, deinde in ea quae ducuntur[*](dicuntur A1V1B1 ) a sensibus et ab omni consuetudine, quam[*](quae Dav. ) obscurari volunt; tum perveniunt ad eam partem ut ne ratione quidem et coniectura ulla res percipi possit. haec autem universa concidunt etiam minutius. ut enim de sensibushesterno sermone vidistis item faciunt de reliquis, in singulisque rebus, quas in minima dispertiunt, volunt efficere

p.48
iis omnibus quae visa sint veris adiuncta esse falsa quae a veris nihil differant; ea cum talia sint non posse conprendi.

Hanc ego subtilitatem philosophia quidem dignissimam iudico sed ab eorum causa qui ita disserunt remotissimam. definitiones enim et partitiones et horum[*](harum Lb. ) luminibus utens oratio, tum similitudines dissimilitudinesque[*](dissimilitudines om. AB, que del. A2 ) et earum tenuis et acuta distinctio fidentium est hominum illa vera et firma et certa esse quae tutentur, non eorum qui clament nihilo magis vera illa esse quam falsa. quid enim agant, si cum aliquid definierint[*](definient B) roget eos quispiam num illa definitio possit in aliam rem transferri quamlubet:[*](quam iubet A1VB1 ) si posse dixerint, quid enim[*](del. Asc.2) dicere habeant cur ila vera definitio sit; si negaverint, fatendum sit, quoniam †vel illa vera†[*](vero V1 a vero V2; vel om. dett. Dav. vel illa del. Kay. vera om. Ven. vel vera del. Ha. ) definitio transferri non possit in falsum, quod ea definitione explicetur id percipi posse; quod minime illi volunt. Eadem dici poterunt[*](poterunt M2 -rint A2B potuerint A1V) in omnibus partibus.

si enim dicent ea de quibus disserent[*](disserant Ern. ) se dilucide perspicere nec ulla communione visorum inpediri, conprendere ea se fatebuntur; sin autem negabunt vera visa a falsis posse distingui, qui poterunt longius progredi: occurretur enim, sicut occursum est. Nam concludi argumentum non potest nisi is quae ad concludendum sumpta erunt ita probatis ut falsa eiusdem modi nulla possint esse. ergo si rebus conprensis et perceptis nisa[*](insa dett. Man. uisa AVB) et progressa ratio hoc efficiet, nihil posse conprendi, quid potest reperiri quod ipsum sibi repugnet magis? cumque ipsa natura accuratae orationis hoc profiteatur, se aliquid patefacturam quod non appareat, et quo id facilius adsequatur adhibituram et sensus et ea quae perspicua sint, qualis

p.49
est istorum oratio qui omnia non tam esse quam videri volunt? Maxime autem convincuntur cum haec duo pro congruentibus sumunt tam vehementer repugnantia, primum esse quaedam falsa visa (quod cum volunt, declarant quaedam esse vera), deinde ibidem, inter falsa visa et vera nihil interesse. at primum sumpseras tamquam interesset: ita priore[*](priori A2VB2 ) posterius, posteriore[*](posteriori A2V2B2 ) superius convincitur.[*](conuincitur Pl. coniungitur AV1B non i- V2 )

Sed progrediamur longius et ita agamus ut nihil nobis adsentati esse videamur, quaeque ab iis dicuntum sic persequamur ut nihil in praeteritis relinquamus. Primum igitur perspicuitas illa quam diximus satis magnam habet vim, ut[*](cf. p. 35, 21) ipsa per sese ea quae sint nobis ita ut sint indicet. sed tamen ut maneamus in perspicuis firmius et constantius, maiore quadam opus est vel arte vel diligentia, ne ab is quae clara sint ipsa per sese quasi praestrigiis[*](praestigiis A2V2B2 A1V1 ) quibusdam et captionibus depellamur. nam qui voluit subvenire erroribus Epicurus iis qui videntur conturbare veri cognitionem dixitque sapientis esse opinionem a perspicuitate seiungere nihil profecit;[*](proficit A1B1 ) ipsius enim opinionis errorem nullo modo sustulit.

Quam ob rem cum duae causae perspicuis et evidentibus rebus adversentur, auxilia totidem sunt contra conparanda. adversantur[*](adversatur dett. Ald. ) enim primum quod parum defigunt animos et intendunt in ea quae perspicua sunt, ut quanta luce ea circumfusa sint[*](sint Dav. sunt AVB) possint agnoscere; alterum est quod fallacibus et captiosis interrogationibus circumscripti atque decepti quidam cum eas dissolvere non possunt desciscunt a veritate. oportet igitur et ea quae pro perspicuitate responderi possunt[*](possint Mue. ) in promptu habere, de quibus iam diximus, et esse armatos ut occurrere possimus interrogationibus eorum

p.50
captionesque discutere, quod deinceps facere constitui.

Exponam igitur generatim argumenta eorum, quoniam ipsi etiam illi[*](illa Bc ) solent non confuse loqui. Primum conantur ostendere multa posse videri esse quae omnino nulla sint, cum animi inaniter moveantur, eodem modo rebus iis quae nullae sint ut is quae sint. 'nam cum dicatis' inquiunt 'visa quaedam mitti a deo, velut ea quae in somnis videantur quaeque oraculis auspiciis extis declarentur' (haec enim aiunt probari a[*](a om. V) Stoicis, quos contra disputant) — quaerunt[*](quaerunt ergo Reid ) quonam modo falsa visa quae sint ea deus efficere possit probabilia, quae autem plane proxume[*](aut plane aut prox. del. Dur. ) ad verum accedant[*](accedant Lb. -unt AVB) efficere non possit, aut si ea quoque possit cur illa non possit quae perdifficiliter internoscantur tamen, et si haec, cur non inter quae nihil sit[*](inter sit Lb. ) omnino.

'Deinde cum mens moveatur ipsa per sese, ut et ea declarant quae cogitatione depingimus et ea quae vel dormientibus vel furiosis videntur non †inquam veri simile sit sic etiam mentem moveri ut non modo non internoscat vera illa visa sint[*](nonnumquam (A2), v. s. est Mdv., non in tellegitis quam Pl. ) anne falsa, sed ut in is nihil intersit omnino', ut si qui tremerent et exalbescerent vel ipsi per se motu[*](motus B1 A 1 ) mentis aliquo vel obiecta terribili re extrinsecus, nihil ut esset qui distingueretur tremor ille et pallor, neque ut quicquam interesset inter [*](add. A2 in B2 ) intestinum et oblatum. 'Postremo si nulla visa sunt probabilia quae falsa sint, alia ratio est; sin autem sunt, cur non etiam quae non facile internoscantur, cur non ut plane nihil intersit, praesertim cum ipsi dicatis sapientem[*](sapiente A1V1 -tis B1 ) in furore sustinere se ab omni adsensu, quia nulla in visis distinctio appareat.'

Ad has omnes visiones inanes Antiochus quidem

p.51
et permulta dicebat et erat de hac una re unius diei disputatio. mihi autem non idem faciundum puto sed ipsa capita dicenda. Et primum quidem hoc reprehendendum, quod captiosissimo genere interrogationis utuntur, quod genus minime in philosophia probari solet, quom aliquid minutatim et gradatim additur aut demitur: soritas hoc vocant, qui[*](quia dett. Lb. ) acervum efficiunt uno addito grano, vitiosum sane et captiosum genus. sic enim ascenditis: 'si tale visum obiectum est a deo dormienti ut probabile sit, cur non etiam ut valde veri simile; cur deinde non ut difficiliter a vero internoscatur, deinde ut ne internoscatur quidem, postremo ut nihil inter hoc et illud intersit.' huc si perveneris me tibi primum quidque concedente, meum vitium fuerit, sin ipse tua sponte processeris, tuum.

quis enim tibi dederit aut omnia deum posse aut ita facturum esse si possit? quo modo autem sumis ut si quid cui simile esse possit; sequatur ut etiam difficiliter internosci possit, deinde ut ne internosci quidem, postremo ut eadem sit?[*](idem sit B2 ) [*](eadem sint dett. Asc. an intellegitur res?) et[*](et ut V2F2 A1 ) si lupi canibus similes, eosdem[*](codem AV1B1 ) dices ad extremum? et quidem honestis similia sunt quaedam non honesta et bonis non bona et artificiosis minime artificiosa: quid dubitamus igitur adfirmare nihil inter haec interesse? Ne repugnantia quidem videmus? nihil est enim quod e[*](quod de A2B2 ) suo genere in aliud genus transferri possit; at[*](posset at A2B1 posse dat A 1V1 ) si efficeretur ut inter visa differentium generum nihil interesset, reperirentur quae et in suo genere essent et in alieno;

quod fieri qui potest? Omnium deinde inanium visorum una depulsio est, sive illa cogitatione informantur, quod fieri solere concedimus, sive in quiete sive per vinum sive per insaniam. nam ab omnibus eius-

p.52
dem modi visis perspicuitatem, quam mordicus tenere debemus, abesse dicemus.[*](perspicuitatem ... dicamus non. p. 139 (mordicus)) quis enim, cum sibi fingit aliquid et cogitatione depingit, non simul ac se ipse commovit atque ad se revocavit sentit quid intersit inter perspicua et inania? eadem ratio est somniorum. num censes Ennium, cum in hortis cum Ser. Galba vicino suo ambulavisset, dixisse 'visus sum mihi cum Galba ambulare'?[*](Enn. ann. 6) at cum somniavit ita narravit 'visus Homerus adesse poeta',[*](Enn. frg. var. 45) idemque in Epicharmo 'nam videbar somniare med ego[*](med ego Man. me et ego AVB memet Gul. ego memet Leo Gesch. d. röm. Lit. 1, 200 n. 7 ) esse mortuum'. itaque simul ut experrecti sumus visa illa contemnimus neque ita habemus ut ea quae in foro gessimus.

'At enim dum videntur, eadem est in somnis species eorum quae[*](eorum quae AV eorumque B et eorum quae Lb. ) vigilantes videmus.' Primum interest, sed id omittamus; illud enim dicimus, non eandem esse vim neque integritatem dormientium et vigilantium nec mente nec sensu. ne vinulenti quidem quae faciunt eadem adprobatione faciunt qua sobrii: dubitant haesitant revocant se interdum iisque quae videntur inbecillius adsentiuntur, cumque edormierunt[*](edormiuerunt AV) illa visa quam levia fuerint intellegunt. quod idem contingit insanis, ut et incipientes furere sentiant et dicant aliquid quod non sit id videri sibi, et cum relaxentur sentiant atque illa dicant Alcmeonis 'sed mihi neutiquam cor consentit cum oculorum aspectu'.[*](Enn. scen. 34)

'At enim ipse[*](cf. p. 50, 29) sapiens sustinet se in furore ne adprobet falsa pro veris.' Et alias quidem saepe, si aut in sensibus ipsius est aliqua forte gravitas aut tarditas, aut obscuriora sunt quae videntur, aut a perspiciendo temporis brevitate excluditur. Quamquam totum hoc, sapientem aliquando sustinere adsensionem, contra vos est. si enim inter visa ** nihil interesset,[*](add. V2; perspicus et inania n. i.?) aut semper

p.53
sustineret aut numquam. Sed ex hoc genere toto perspici potest levitas orationis eorum qui omnia cupiunt confundere. quaerimus gravitatis constantiae firmitatis sapientiae iudicium, utimur exemplis somniantium furiosorum ebriosorum: illud adtendimus, in hoc omni genere quam inconstanter loquamur? non enim proferremus[*](proferremus Ven. -fere- AVBc -fera- Bp ) vino aut somno oppresses aut mente captos tam absurde, ut tum diceremus interesse inter vigilantium visa et sobriorum et sanorum et eorum qui essent aliter adfecti, tum nihil interesse.

Ne hoc quidem cernunt, omnia se reddere incerta, quod nolunt? (ea dico incerta quae a)/dhla Graeci.) si enim res se ita habeat[*](habeat Goer. fin. 1, 25 -ant AVB) ut nihil intersit utrum ita cui videatur ut insano an[*](an ut Lb. ) sano, cui possit exploratum esse de sua sanitate? quod velle efficere non mediocris insania[*](insaniae V2 ) est. Similitudines vero aut geminorum aut signoruni anulis inpressorum pueriliter consectantur. quis enim nostrum similitudines negat esse, cum eae plurimis in rebus appareant. sed si satis est ad tollendam cognitionem similia esse multa multorum, cur eo non estis contenti, praesertim concedentibus nobis, et cur id potius contenditis quod rerum natura non patitur, ut non suo quidque genere[*](in suo Ha. in gen. Lb. ) sit tale quale est, nec sit[*](sit2] sic A1V1B1 ) in duobus aut pluribus nulla re different ulla communitas? ut †sibi[*](sibi si vis Dav. ) sint et ova ovorum et apes apium simillimae: quid pugnas igitur aut quid tibi vis in geminis? conceditur enim similes esse, quo contentus esse potueras;

tu autem vis eosdem plane esse non similes, quod fieri nullo modo potest. Dein confugis ad physicos eos qui maxime in Academia inridentur, a quibus ne tu quidem iam te abstinebis, et ais Democritum dicere innumerabiles esse mundos, et quidem sic quosdam inter sese[*](inter se B1 interese V1 inter se esse V2 ) non solum similes sed

p.54
undique perfecte et absolute ita[*](ita del. Chr. ) pares ut inter eos nihil prorsus intersit, et eo quidem mnumerabiles **[*](etiam soles lunas maria terras, singulas denique res,Pl.) itemque homines. deinde postulas ut, si mundus ita sit par alteri mundo ut inter eos ne minimum quidem intersit, concedatur tibi ut in hoc quoque nostro mundo aliquid alicui sic sit par ut nihil differat nihil intersit. 'cur enim' inquies 'ex illis individuis, unde omnia Democritus gigni adfirmat, in reliquis mundis et in iis quidem innumerabilibus innumerabiles Q. Lutatii Catuli non modo possint esse sed etiam sint, in hoc tanto mundo Catulus alter non possit effici?' Primum quiderm me ad Democritum vocas;

cui non adsentior potius †quare fallar† potest[*](potius AVB 2 B1; quale fallor B; potiusque refellam A2 -refello V2; potest AV1B propter V2. potius quam re fallar minime perspicua; inde autem quod efficis id ipsum redarguere atque refellere potest Pl. ) id quod dilucide docetur a politioribus physicis, singularum rerum singulas proprietates esse. fac enim antiquos[*](antiquo A1V1 -ico B1 ) illos Servilios, qui gemini fuerunt, tam similes quam dicuntur, num censes etiam eosdem fuisse? 'non cognoscebantur foris': at[*](at1] ad B1 a A1V1 ) domi; 'non ab alienis': at a suis. an non videmus hoc usu venire, ut quos numquam putassemus a nobis internosci posse eos consuetudine 20 adhibita tam facile internosceremus ut ne minimum[*](uti ne minimum dett. Ald. uti minimum A2B2 ne minimum V2 nimium A 1V1B1 ) quidem similes viderentur.

Hic pugnes licet, non repugnabo, quin etiam concedam ilium ipsum sapientem, de quo omnis hic sermo est, cum ei res similes[*](similises B1 -lis esse B2 -les esse A2 ) occurrant quas non habeat[*](habeant A1V1B1 ) dinotatas, retenturum adsensun nec umquam ulli viso adsensurum nisi quod tale fuerit quale falsum esse non possit. sed et ad[*](et ad V2 et V1 ad A2BA1 ) ceteras res habet quandam artem qua vera a falsis possit distinguere, et ad similitudines istas usus adhibendus

p.55
est: ut mater geminos. internoscit consuetudine oculorum, sic tu internosces si adsueveris. videsne ut in proverbio sit ovorum inter se similitudo: tamen hoc accepimus, Deli fuisse complures salvis rebus illis, qui gallinas alere permultas quaestus causa solerent; ii cum ovum inspexerant quae id gallina peperisset dicere solebant.[*](qui ... solerent (idem add. BA) libro II cum ovum ... quae (id om.) ... solebant Non. p. 117 (gallinas). cf. Plain. nat. 10, 155 )

Neque id est[*](id est B2 idem AVB1 ) contra vos;[*](nos F) nam vobis[*](nobis dett. Rom. Ven. ) satis esset[*](esset vel esse posset Pl. est ex A1V1B1 est A2V2B2 (ouo V1)) ova illa non internoscere; nihilo[*](nihilo Lb. nihil AVB) enim magis adsentirer[*](adsentirer Pl. -rep AB2 -rep V1 -rep B1 -ri potest V2 ) hoc illud esse quam si inter illa omnino nihil interesset.[*](interesse A1V1B1 ) habeo enim regulam, ut talia visa vera iudicem qualia falsa esse non possint; ab hac mihi non licet transversum ut aiunt digitum discedere, ne confundam[*](necfundam B1 nec conf- V1 non conf- A1 ) omnia; veri enim et falsi non modo cognitio sed etiam natura tolletur, si nihil erit quod intersit. Ut etiam illud absurdum sit quod interdum soletis dicere, cum visa in animos[*](animis dett. Lb. -mo Mue. ) inprimantur, non vos id dicere, inter ipsas inpressiones nihil interesse, sed inter species et quasdam formas[*](et quasi f. Wa. ) eorum. quasi vero non specie visa iudicentur; quae fidem nullam habebunt sublata veri et falsi nota.

Illud vero perabsurdum quod dicitis, probabilia vos sequi si nulla re inpediamini. primum qui potestis non inpediri, cum a veris falsa non distent? deinde quod iudicium est veri, cum sit commune falsi? Ex his illa necessario nata est e)poxh\ [*](epochei idem B -cheidem V1 -cheidae V2 cf. testim. ) id est adsensionis retentio, in qua melius sibi constitit Arcesilas, si vera stunt quae de Carneade non nulli existimant. si enim percipi nihil potest,

p.56
quod utrique visum est, tollendus adsensus est; quid enim est tam futtile quam quicquam adprobare non cognitum? Carneadem autem etiam heri audiebamus solitum esse eo [*](add. Ern. (esse om., pro quo eo V p)) delabi interdum ut diceret opinaturum id est[*](id est AB2 ) peccaturum esse sapientem.[*](idem V1B1 item V2 ) mihi porro non tam certum est esse aliquid quod conprendi possit, de quo[*](quo quod A1V1B1 ) iam nimium etiam diu disputo, quam sapientem nihil opinari id[*](idem A1V1 item V2 ) est numquam adsentiri rei vel falsae vel incognitae.

Restat illud quod dicunt veri inveniundi causa contra omnia dici oportere et pro omnibus. volo igitur videre quid invenerint.[*](inuenerint F2 -nerit A2VB -nirit A1 ) 'Non solemus' inquit 'ostendere'. Quae sunt tandem ista mysteria, aut cur celatis quasi turpe aliquid sententiam vestram? 'Ut qui audient' inquit 'ratione potius quam auctoritate ducantur'. Quid si utrumque,[*](utroque dett. Dav. ) num peius est? Unum tamen illud non celant, nihil esse quod percipi possit. an in eo auctoritas nihil obest? mihi quidem videtur vel plurimum. quis enim ista tam aperte perspicueque et perversa et falsa secutus esset, nisi tanta in Arcesila, multo etiam maior in Carneade[*](carneadem A1V1B1 ) et copia rerum et dicendi vis fuisset?