Lucullus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Plasberg, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1908.
quis enim tibi dederit aut omnia deum posse aut ita facturum esse si possit? quo modo autem sumis ut si quid cui simile esse possit; sequatur ut etiam difficiliter internosci possit, deinde ut ne internosci quidem, postremo ut eadem sit?[*](idem sit B2 ) [*](eadem sint dett. Asc. an intellegitur res?) et[*](et ut V2F2 A1 ) si lupi canibus similes, eosdem[*](codem AV1B1 ) dices ad extremum? et quidem honestis similia sunt quaedam non honesta et bonis non bona et artificiosis minime artificiosa: quid dubitamus igitur adfirmare nihil inter haec interesse? Ne repugnantia quidem videmus? nihil est enim quod e[*](quod de A2B2 ) suo genere in aliud genus transferri possit; at[*](posset at A2B1 posse dat A 1V1 ) si efficeretur ut inter visa differentium generum nihil interesset, reperirentur quae et in suo genere essent et in alieno;
quod fieri qui potest? Omnium deinde inanium visorum una depulsio est, sive illa cogitatione informantur, quod fieri solere concedimus, sive in quiete sive per vinum sive per insaniam. nam ab omnibus eius-
'At enim dum videntur, eadem est in somnis species eorum quae[*](eorum quae AV eorumque B et eorum quae Lb. ) vigilantes videmus.' Primum interest, sed id omittamus; illud enim dicimus, non eandem esse vim neque integritatem dormientium et vigilantium nec mente nec sensu. ne vinulenti quidem quae faciunt eadem adprobatione faciunt qua sobrii: dubitant haesitant revocant se interdum iisque quae videntur inbecillius adsentiuntur, cumque edormierunt[*](edormiuerunt AV) illa visa quam levia fuerint intellegunt. quod idem contingit insanis, ut et incipientes furere sentiant et dicant aliquid quod non sit id videri sibi, et cum relaxentur sentiant atque illa dicant Alcmeonis 'sed mihi neutiquam cor consentit cum oculorum aspectu'.[*](Enn. scen. 34)
'At enim ipse[*](cf. p. 50, 29) sapiens sustinet se in furore ne adprobet falsa pro veris.' Et alias quidem saepe, si aut in sensibus ipsius est aliqua forte gravitas aut tarditas, aut obscuriora sunt quae videntur, aut a perspiciendo temporis brevitate excluditur. Quamquam totum hoc, sapientem aliquando sustinere adsensionem, contra vos est. si enim inter visa ** nihil interesset,[*](add. V2; perspicus et inania n. i.?) aut semper
Ne hoc quidem cernunt, omnia se reddere incerta, quod nolunt? (ea dico incerta quae a)/dhla Graeci.) si enim res se ita habeat[*](habeat Goer. fin. 1, 25 -ant AVB) ut nihil intersit utrum ita cui videatur ut insano an[*](an ut Lb. ) sano, cui possit exploratum esse de sua sanitate? quod velle efficere non mediocris insania[*](insaniae V2 ) est. Similitudines vero aut geminorum aut signoruni anulis inpressorum pueriliter consectantur. quis enim nostrum similitudines negat esse, cum eae plurimis in rebus appareant. sed si satis est ad tollendam cognitionem similia esse multa multorum, cur eo non estis contenti, praesertim concedentibus nobis, et cur id potius contenditis quod rerum natura non patitur, ut non suo quidque genere[*](in suo Ha. in gen. Lb. ) sit tale quale est, nec sit[*](sit2] sic A1V1B1 ) in duobus aut pluribus nulla re different ulla communitas? ut †sibi[*](sibi si vis Dav. ) sint et ova ovorum et apes apium simillimae: quid pugnas igitur aut quid tibi vis in geminis? conceditur enim similes esse, quo contentus esse potueras;
tu autem vis eosdem plane esse non similes, quod fieri nullo modo potest. Dein confugis ad physicos eos qui maxime in Academia inridentur, a quibus ne tu quidem iam te abstinebis, et ais Democritum dicere innumerabiles esse mundos, et quidem sic quosdam inter sese[*](inter se B1 interese V1 inter se esse V2 ) non solum similes sed
cui non adsentior potius †quare fallar† potest[*](potius AVB 2 B1; quale fallor B; potiusque refellam A2 -refello V2; potest AV1B propter V2. potius quam re fallar minime perspicua; inde autem quod efficis id ipsum redarguere atque refellere potest Pl. ) id quod dilucide docetur a politioribus physicis, singularum rerum singulas proprietates esse. fac enim antiquos[*](antiquo A1V1 -ico B1 ) illos Servilios, qui gemini fuerunt, tam similes quam dicuntur, num censes etiam eosdem fuisse? 'non cognoscebantur foris': at[*](at1] ad B1 a A1V1 ) domi; 'non ab alienis': at a suis. an non videmus hoc usu venire, ut quos numquam putassemus a nobis internosci posse eos consuetudine 20 adhibita tam facile internosceremus ut ne minimum[*](uti ne minimum dett. Ald. uti minimum A2B2 ne minimum V2 nimium A 1V1B1 ) quidem similes viderentur.