Lucullus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Plasberg, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1908.

Hanc ego subtilitatem philosophia quidem dignissimam iudico sed ab eorum causa qui ita disserunt remotissimam. definitiones enim et partitiones et horum[*](harum Lb. ) luminibus utens oratio, tum similitudines dissimilitudinesque[*](dissimilitudines om. AB, que del. A2 ) et earum tenuis et acuta distinctio fidentium est hominum illa vera et firma et certa esse quae tutentur, non eorum qui clament nihilo magis vera illa esse quam falsa. quid enim agant, si cum aliquid definierint[*](definient B) roget eos quispiam num illa definitio possit in aliam rem transferri quamlubet:[*](quam iubet A1VB1 ) si posse dixerint, quid enim[*](del. Asc.2) dicere habeant cur ila vera definitio sit; si negaverint, fatendum sit, quoniam †vel illa vera†[*](vero V1 a vero V2; vel om. dett. Dav. vel illa del. Kay. vera om. Ven. vel vera del. Ha. ) definitio transferri non possit in falsum, quod ea definitione explicetur id percipi posse; quod minime illi volunt. Eadem dici poterunt[*](poterunt M2 -rint A2B potuerint A1V) in omnibus partibus.

si enim dicent ea de quibus disserent[*](disserant Ern. ) se dilucide perspicere nec ulla communione visorum inpediri, conprendere ea se fatebuntur; sin autem negabunt vera visa a falsis posse distingui, qui poterunt longius progredi: occurretur enim, sicut occursum est. Nam concludi argumentum non potest nisi is quae ad concludendum sumpta erunt ita probatis ut falsa eiusdem modi nulla possint esse. ergo si rebus conprensis et perceptis nisa[*](insa dett. Man. uisa AVB) et progressa ratio hoc efficiet, nihil posse conprendi, quid potest reperiri quod ipsum sibi repugnet magis? cumque ipsa natura accuratae orationis hoc profiteatur, se aliquid patefacturam quod non appareat, et quo id facilius adsequatur adhibituram et sensus et ea quae perspicua sint, qualis

p.49
est istorum oratio qui omnia non tam esse quam videri volunt? Maxime autem convincuntur cum haec duo pro congruentibus sumunt tam vehementer repugnantia, primum esse quaedam falsa visa (quod cum volunt, declarant quaedam esse vera), deinde ibidem, inter falsa visa et vera nihil interesse. at primum sumpseras tamquam interesset: ita priore[*](priori A2VB2 ) posterius, posteriore[*](posteriori A2V2B2 ) superius convincitur.[*](conuincitur Pl. coniungitur AV1B non i- V2 )

Sed progrediamur longius et ita agamus ut nihil nobis adsentati esse videamur, quaeque ab iis dicuntum sic persequamur ut nihil in praeteritis relinquamus. Primum igitur perspicuitas illa quam diximus satis magnam habet vim, ut[*](cf. p. 35, 21) ipsa per sese ea quae sint nobis ita ut sint indicet. sed tamen ut maneamus in perspicuis firmius et constantius, maiore quadam opus est vel arte vel diligentia, ne ab is quae clara sint ipsa per sese quasi praestrigiis[*](praestigiis A2V2B2 A1V1 ) quibusdam et captionibus depellamur. nam qui voluit subvenire erroribus Epicurus iis qui videntur conturbare veri cognitionem dixitque sapientis esse opinionem a perspicuitate seiungere nihil profecit;[*](proficit A1B1 ) ipsius enim opinionis errorem nullo modo sustulit.

Quam ob rem cum duae causae perspicuis et evidentibus rebus adversentur, auxilia totidem sunt contra conparanda. adversantur[*](adversatur dett. Ald. ) enim primum quod parum defigunt animos et intendunt in ea quae perspicua sunt, ut quanta luce ea circumfusa sint[*](sint Dav. sunt AVB) possint agnoscere; alterum est quod fallacibus et captiosis interrogationibus circumscripti atque decepti quidam cum eas dissolvere non possunt desciscunt a veritate. oportet igitur et ea quae pro perspicuitate responderi possunt[*](possint Mue. ) in promptu habere, de quibus iam diximus, et esse armatos ut occurrere possimus interrogationibus eorum

p.50
captionesque discutere, quod deinceps facere constitui.

Exponam igitur generatim argumenta eorum, quoniam ipsi etiam illi[*](illa Bc ) solent non confuse loqui. Primum conantur ostendere multa posse videri esse quae omnino nulla sint, cum animi inaniter moveantur, eodem modo rebus iis quae nullae sint ut is quae sint. 'nam cum dicatis' inquiunt 'visa quaedam mitti a deo, velut ea quae in somnis videantur quaeque oraculis auspiciis extis declarentur' (haec enim aiunt probari a[*](a om. V) Stoicis, quos contra disputant) — quaerunt[*](quaerunt ergo Reid ) quonam modo falsa visa quae sint ea deus efficere possit probabilia, quae autem plane proxume[*](aut plane aut prox. del. Dur. ) ad verum accedant[*](accedant Lb. -unt AVB) efficere non possit, aut si ea quoque possit cur illa non possit quae perdifficiliter internoscantur tamen, et si haec, cur non inter quae nihil sit[*](inter sit Lb. ) omnino.

'Deinde cum mens moveatur ipsa per sese, ut et ea declarant quae cogitatione depingimus et ea quae vel dormientibus vel furiosis videntur non †inquam veri simile sit sic etiam mentem moveri ut non modo non internoscat vera illa visa sint[*](nonnumquam (A2), v. s. est Mdv., non in tellegitis quam Pl. ) anne falsa, sed ut in is nihil intersit omnino', ut si qui tremerent et exalbescerent vel ipsi per se motu[*](motus B1 A 1 ) mentis aliquo vel obiecta terribili re extrinsecus, nihil ut esset qui distingueretur tremor ille et pallor, neque ut quicquam interesset inter [*](add. A2 in B2 ) intestinum et oblatum. 'Postremo si nulla visa sunt probabilia quae falsa sint, alia ratio est; sin autem sunt, cur non etiam quae non facile internoscantur, cur non ut plane nihil intersit, praesertim cum ipsi dicatis sapientem[*](sapiente A1V1 -tis B1 ) in furore sustinere se ab omni adsensu, quia nulla in visis distinctio appareat.'

Ad has omnes visiones inanes Antiochus quidem

p.51
et permulta dicebat et erat de hac una re unius diei disputatio. mihi autem non idem faciundum puto sed ipsa capita dicenda. Et primum quidem hoc reprehendendum, quod captiosissimo genere interrogationis utuntur, quod genus minime in philosophia probari solet, quom aliquid minutatim et gradatim additur aut demitur: soritas hoc vocant, qui[*](quia dett. Lb. ) acervum efficiunt uno addito grano, vitiosum sane et captiosum genus. sic enim ascenditis: 'si tale visum obiectum est a deo dormienti ut probabile sit, cur non etiam ut valde veri simile; cur deinde non ut difficiliter a vero internoscatur, deinde ut ne internoscatur quidem, postremo ut nihil inter hoc et illud intersit.' huc si perveneris me tibi primum quidque concedente, meum vitium fuerit, sin ipse tua sponte processeris, tuum.