Lucullus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Plasberg, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1908.

primum quia is visis inter quae nihil interest aequaliter omnibus abrogatur fides; deinde, cum dicant posse accidere sapienti ut cum omnia fecerit diligentissimeque circumspexerit existat aliquid quod et veri simile videatur et absit longissime a vero, ne [*](add. A2V2B2 add. Mdv. ) si magnam partem quidem, ut solent dicere, ad verum ipsum aut quam proxime accedant confidere sibi poterunt. ut enim confidant, notum iis esse debebit insigne veri; quo obscuro[*](obscurato cum vetere cod.' Lb. ) et oppresso quod tandem verum sibi videbuntur attingere? quid autem tam absurde dici potest quam cum ita locuntur: 'est hoc quidem illius rei signum aut argumentum, et ea re id sequor, sed fieri potest ut id quod significatur aut falsum sit aut nihil sit omnino'.

Sed de perception hactenus; si quis enim ea quae dicta sunt labefactare volet, facile etiam absentibus nobis veritas se ipsa defendet.

His satis cognitis quae iam explicata sunt nunc de adsensione atque adprobatione, quam Graeci sugkata/qesin vocant, pauca dicemus, non quo non latus locus sit, sed paulo ante iacta sunt fundamenta. nam[*](cf. p. 36, 24 ss.) cum vim quae esset in sensibus explicabamus, simul illud aperiebatur, conprendi multa et percipi sensibus, quod fieri sine adsensione non potest. deinde cum inter inanimum[*](inanimum ven. 2 animum AVB) et animal hoc maxime intersit, quod[*](quod inanimum nihil agit Ven. 2 ) animal agit aliquid (nihil enim agens ne cogitari quidem potest

p.46
quale sit), aut ei sensus adimendus est aut ea quae est in nostra potestate sita reddenda adsensio.

et[*](et A 2V2B2 ) vero animus quodam modo eripitur iis quos neque sentire neque adsentiri volunt. ut enim necesse est lancem in libram[*](libra A 2B2 liberam V1 ) ponderibus inpositis deprimi sic animum perspicuis cedere. nam quo modo non potest animal ullum non adpetere id quod adcommodatum ad naturam adpareat (Graeci id oi)kei=on [*](oecion V2 oetion AB (k ut vid. superscr. Bc) V1 ) appellant), sic non potest[*](potest animus M) obiectam rem perspicuam non adprobare. Quamquam si illa de quibus disputatum est vera sunt, nihil attinet[*](aditnent B1 att- B2 attinens V1 attingens Vm ) de adsensione omnino[*](omnino F2 omni AVB) loqui; qui enim quid percipit adsentitur statim. Sed haec etiam secuntur, nec memoriam sine adsensione posse constare nec notitias rerum nec artes; idque quod maximum est, ut sit aliquid in nostra potestate, in eo qui rei nulli[*](rei nulli A2B2 re- V re inulla B1 A1 ) adsentietur non erit.

ubi igitur virtus, si nihil situm est in ipsis nobisi? maxime autem absurdum vitia in ipsorum esse potestate neque peccare quemquam nisi adsensione, hoc idem in virtute non esse, cuius omnis constantia et firmitas ex is rebus constat quibus adsensa est et quas adprobavit. Omninoque ante videri aliquid quam agamus necesse est eique quod visum sit adsentiatur.[*](assentiamur dett. Asc. -tiri Lb. ) quare qui aut visum aut adsenseum tollit is omnem actionem tollit e vita.

Nunc ea videamus quae contra ab his disputari solent. sed prius potestis[*](protestis oportebit vel opus erit Ha. oportet vos Mue. opus est vel oportet St. ) totius eorum rationis[*](rationes V1B1 ) quasi fundamenta cognoscere. Conponunt igitur primum artem quandam de his quae visa dicimus, eorumque et vim et genera definiunt, in his quale sit id quod percipi et[*](et ac B1 ) conprendi possit, totidem verbis quot Stoici.

p.47
Deinde illa exponunt duo, quae quasi contineant[*](conteeant A1B1 ) omnem hanc quaestionem: quae ita videantur ut etiam alia eodem modo videri possint nec in is quicquam intersit, non posse[*](non1 om. A1V; non omnes posse A2B) eorum alia percipi alia non percipi; nihil interesse autem non modo si omni ex parte eiusdem modi sint sed etiam si discerni non possint. Quibus positis unius argumenti conclusione tota ab his causa conprenditur. conposita autem ea conclusio sic est: 'eorum quae videntur alia vera sunt alia falsa; et quod falsum est id percipi non potest, quod autem verum visum est, id omne tale est ut eiusdem modi falsum etiam possit videri'; et quae visa sint[*](sunt rom. Ven. ) eius modi ut in is nihil intersit, non posse[*](potest Ald. ) accidere ut eorum alia percipi possint alia non possint; 'nullum igitur est visum quod percipi possit'.

Quae autem sumunt ut concludant id quod volunt, ex his duo sibi putant concedi (neque enim quisquam repugnat); ea sunt haec: quae visa falsa sint ea percipi non posse; et alterum: inter quae visa nihil intersit, ex is non posse alia talia esse ut percipi possint alia ut[*](alia aut A1V1B1 ) non possint. reliqua vero multa et varia oratione defendunt, quae sunt item duo: unum, quae videantur eorum alia vera esse alia falsa; alterum, omne visum quod sit a vero tale esse quale etiam a falso possit esse.

haec duo proposita non praetervolant sed ita dilatant ut non mediocrem curam adhibeant et diligentiam. dividunt enim in partes et eas quidem magnas, primum in sensus, deinde in ea quae ducuntur[*](dicuntur A1V1B1 ) a sensibus et ab omni consuetudine, quam[*](quae Dav. ) obscurari volunt; tum perveniunt ad eam partem ut ne ratione quidem et coniectura ulla res percipi possit. haec autem universa concidunt etiam minutius. ut enim de sensibushesterno sermone vidistis item faciunt de reliquis, in singulisque rebus, quas in minima dispertiunt, volunt efficere

p.48
iis omnibus quae visa sint veris adiuncta esse falsa quae a veris nihil differant; ea cum talia sint non posse conprendi.