Lucullus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Plasberg, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1908.

potestne igitur quisquam dicere inter eum qui doleat et inter eum qui in voluptate sit nihil interesse, aut ita qui[*](quis A1V1B1 ) sentiet[*](sentient B1 -at dett. Ald. ) non apertissime insaniat?

Atqui qualia sunt haec quae sensibus percipi dicimus talia secuntur ea quae non sensibus ipsis percipi dicuntur sed quodam modo sensibus, ut haec: 'illud est album, hoc dulce, canorum illud, hoc bene olens. hoc asperum': animo iam haec tenemus conprehensa non sensibus. 'ille' deinceps 'equus est, ille canis'.

p.38
cetera series deinde sequitur maiora nectens, ut haec quae quasi expletam rerum conprehensionem amplectuntur: 'si homo est, animal est mortale rationis particeps'. Quo e genere nobis notitiae rerum inprimuntur, sine quibus nec intellegi quicquam nec quaeri nec disputari[*](add. Pl. disputariue A2B2 aut disp. V2 ) potest.

quod si essent falsae notitiae (e)nnoi/as enim notitias appellare tu videbare) — si igitur essent eae falsae aut eius modi visis inpressae qualia visa a falsis discerni[*](discerne B1 A1 ) non possent, quo tandem his modo uteremur, quo modo autem quid cuique rei consentaneum esset quid repugnaret videremus?[*](uidemus A1VB1 ) Memoriae quidem certe, quae non modo philosophiam sed omnis[*](omnem Wa. omnes qui A1B1 omnis qui V1 ) vitae usum omnesque artes una maxime continet, nihil omnino loci relinquitur. quae potest enim esse memoria falsorum, aut quid quisquam meminit quod non animo conprehendit et tenet? Ars vero quae potest esse nisi quae non ex una aut[*](aut A2b et A1V) duabus sed ex multis animi perceptionibus constat? quam si[*](quas Wa. ) subtraxeris, qui distingues artificem ab inscio: non enim fortuito hunc artificem dicemus esse illum negabimus,[*](negauimus A1V1B1 ) sed cum alterum percepta et conprehensatenere videmus[*](uidebimus Lb. ) alterum non item. cumque artium aliud eius modi genus sit ut tantum modo animo rem cernat, aliud ut moliatur aliquid et faciat, quo modo aut[*](aut A2 autem A1VB) geometres[*](geometris AV1B) cernere ea potest quae aut nulla sunt aut internosci a falsis non possunt, aut is qui fidibus utitur explere numeros et conficere versus; quod idem in similibus quoque artibus continget, quarum omne opus est in faciendo atque agendo. quid enim est quod arte effici possit[*](posset AV1B) nisi is qui artem tractabit multa perceperit?

Maxime vero virtutum cognitio confirmat percipi

p.39
et conprendi multa posse. in quibus[*](quibus percipiendo et conprehendendo ) solis inesse etiam scientiam dicimus, quam nos non conprehensionem modo rerum sed eam stabilem quoque et immutabilem esse censemus, itemque sapientiam 5artem vivendi, quae ipsa ex sese habeat constantiam; ea autem constantia si nihil habeat percepti et cogniti, quaero unde nata[*](nacta AB necta V1 ) sit aut quo modo. quaero etiam, ille vir bonus, qui statuit omnem cruciatum perferre, intolerabili dolore lacerari potius quam aut officium prodat aut fidem, cur has sibi tam graves leges inposuerit, cum quam ob rem ita oporteret nihil haberet conprehensi percepti cogniti constituti. nullo igitur modo fieri potest ut quisquam tanti aestimet[*](aestimat A1VB1 ) aequitatem et fidem ut eius conservandae causa nullum supplicium recuset, nisi[*](ni B1 ) is rebus adsensus sit quae falsae esse non possint.

Ipsa vero sapientia si se ignorabit sapientia sit necne, quo modo primum obtinebit nomen sapientiae? deinde[*](dein B) quo modo suscipere aliquam rem aut agere fidenter audebit, cum certi nihil erit quod sequatur? cum vero dubitabit[*](dubitauit A1VB1 30 cf. p. 25, 11 ) quid sit extremum et ultimum bonorum, ignorans quo omnia referantur, qui poterit esse sapientia? Atque etiam illud perspicuum est, constitui necesse esse initium quod sapientia cum quid agere incipiat sequatur, idque initium esse naturae accommodatum. nam aliter adpetitio (eam enim volumus esse o(rmh\n qua ad agendum impellimur et id adpetimus quod est visum) moveri non potest.

illud autem quod movet prius oportet videri eique credi; quod fieri non potest, si id quod visum erit discerni non poterit a falso. quo modo autem moveri animus ad adpetendum potest, si id quod videtur non percipitur adcommodatumne naturae sit an alienum? itemque, si quid officii sui sit non occurrit animo, nihil umquam omnino aget,

p.40
ad nullam rem umquam inpelletur, numquam movebitur. quod si aliquid aliquando acturus est, necesse est id ei verum quod occurrit videri.

Quid quod, si ista vera sunt, ratio omnis tollitur quasi quaedam lux lumenque vitae: tamenne in ista pravitate perstabitis?[*](peraestabitis A 1 B 1 ) nam quaerendi initium ratio attulit, quae perfecit[*](perficit V1 ) virtutem, cum esset[*](est Chr. ) ipsa ratio[*](ratio del. Reitz. ) confirmata quaerendo; quaestio autem est adpetitio cognitionis quaestionisque finis[*](est finis A 1VB2 B1 ) inventio; at nemo invenit falsa, nec ea quae incerta permanent inventa esse possunt, sed cum ea quae quasi involuta ante[*](involuta ante Ha. inuoluptate ante B 1 inuoluptate A 1V1 inuoluta A2B2 in uoluntate Vm ) fuerunt[*](fuerant B2 ) aperta sunt, tum inventa dicuntur: sic[*](sic ratio Wa. ) et initium quaerendi et exitus[*](exitum Lb. ) percipiundi et conprendendi[*](conpraedendi A1V1 praed- B 1 conpraehend- A2V2B2 ) tenet.[*](tenetur Bentl. ) itaque[*](itaque om. A1V) argumenti conclusio, quae est Graece a)po/deicis, ita definitur: 'ratio quae ex rebus perceptis ad id quod non percipiebatur adducit'.

quod si omnia visa eius modi essent qualia isti[*](ista A1VB1 ) dicunt, ut ea vel falsa esse possent neque ea posset ulla notio discernere, quo modo quemquam aut conclusisse aliquid aut invenisse dicemus,[*](diceremus dett. Rom. ) aut quae esset conclusi argumenti fides? ipsa autem philosophia, quae rationibus progredi debet, quem habebit exitum? sapientiae vero quid futurum est, quae neque de se ipsa dubitare debet neque de suis decretis (quae philosophi vocant do/gmata), quorum nullum sine scelere prodi poterit; cum enim decretum proditur, lex veri rectique proditur, quo e vitio et amicitiarum proditiones et rerum publicarum nasci solent; non potest igitur dubitari quin decretum nullum falsum possit esse sapientis neque[*](AC. III cf. p. 25, 11 ) [*](neque A3 que VB2 quae B1 A1 ) satis sit non esse falsum sed etiam stabile fixum

p.41
ratum esse debeat, quod movere nulla ratio queat; talia autem neque esse neque videri possunt eorum ratione qui illa visa e quibus omnia decreta sunt nata negant quicquam a falsis interesse.

Ex hoc illud est natum, quod postulabat Hortensius, ut id ipsum saltem perceptum a sapiente dioeretis, nihil posse percipi. Sed Antipatro hoc idem postulanti, cum diceret ei qui adfirmaret nihil posse percipi[*](pos | posse (om. percipi) B) consentaneum esse[*](om. M) unum tamen illud dicere percipi posse consentaneum esse[*](cons. esse del. Man. ) ut alia non possent, Carneades acutius resistebat. nam tantum abesse dicebat ut id[*](id ei V) consentaneum esset, ut maxime etiam repugnaret. qui enim negaret quicquam esse quod perciperetur, eum nihil excipere; ita necesse esse ne id ipsum quidem quod exceptum non esset conprendi et percipi ullo modo posse.

Antiochus ad istum locum pressius videbatur accedere. quoniam enim id haberent Academici decretum (sentitis enim iam hoc me do/gma dicere), nihil posse percipi, non debere eos in suo decreto sicut in ceteris rebus fluctuari,[*](fluctuare V2 ) praesertim cum in eo summa consisteret: hanc enim esse regulam totius philosophiae, constitutionem veri falsi; cogniti incogniti; quam rationem quoniam susciperent docereque vellent quae visa[*](visa Ha. uis AVB) accipi oporteret quae repudiari, certe hoc ipsum, ex quo[*](exinquo B1 ) omne veri falsique iudicium esset, percipere eos debuisse; etenim duo esse haec maxima in philosophia, iudicium veri et finem bonorum, nec sapientem posse esse qui aut cognoscendi esse[*](esse del. A2 ) initium ignoret aut extremum expetendi, ut aut unde proficiscatur aut quo perveniendum sit nesciat;haecautem habere dubia nec is ita confidere ut moveri non possint abhorrere a sapientia plurimum. hoc igitur modo potius erat ab his postulandum ut hoc unum saltem,

p.42
percipi nihil posse, perceptum esse dicerent. Sed de inconstantia totius illorum sententiae — si ulla sententia cuiusquam esse potest nihil adprobantis — sit ut opinor dictum satis.

Sequitur disputatio copiosa illa quidem sed paulo abstrusior — habet enim aliquantum a physicis, ut verear ne maiorem largiar ei[*](largiar ei -are A1 -aret B1 ) qui contra dicturus est libertatem et licentiam; nam quid eum facturum putem de abditis rebus et obscuris, qui lucem eripere conetur? — sed disputari poterat subtiliter quanto quasi artificio natura fabricata esset primum animal omne deinde hominem maxime, quae vis esset in sensibus, quem ad modum prima[*](primo Lb. -mum dett. Ha. ) visa nos pellerent, deinde adpetitio ab his pulsa sequeretur, tum ut sensus ad res percipiendas intenderemus. Mens enim ipsa,[*](ipse Ern. ) quae sensuum fons est atque etiam ipsa sensus est, naturalem vim habet, quam intendit ad ea quibus movetur. itaque alia visa sic arripit ut iis statim utatur, alia quasi[*](alia quasi Fab. aliqua sic AVB) recondit, e quibus memoria oritur; cetera autem similitudinibus construit, ex quibus efficiuntur notitiae rerum, quas Graeci tum e)nnoi/as tum prolh/myeis vocant; eo cum accessit ratio argumentique conclusio rerumque innumerabilium multitudo, tum et perceptio eorum omnium apparet et eadem ratio perfecta is gradibus ad sapientiam pervenit.

ad rerum igitur scientiam vitaeque constantiam aptissima cum sit mens hominis amplectitur maxime cognitionem et istam kata/lhmyin,[*](cf. p. 35, 18) quam ut dixi verbum e verbo exprimentes conprensionem dicemus, cum ipsam per se amat (nihil enim est ei veritatis luce dulcius) tum etiam propter usum. quocirca et sensibus utitur et artes efficit quasi sensus alteros et usque eo philosophiam ipsam corroborat ut virtutem efficiat, ex qua

p.43
re una vita omnis apta sit.[*](sit est Ha. ) Ergo i qui negant quicquam posse oonprendi haec ipsa eripiunt vel instrumenta vel ornamenta vitae, vel potius etiam totam vitam evertunt funditus ipsumque animal orbant animo. ut difficile sit de temeritate eorum perinde ut causa postulat dicere.

Nec vero satis constituere possum quod sit eorum consilium aut quid velint. interdum enim cum adhibemus ad eos orationem eius modi, si ea quae disputentur vera sint tum omnia fore incerta, respondent: 'quid ergo istud ad nos? num nostra culpa est? naturam accusa, quae in profundo veritatem ut ait Democritus penitus abstruserit'.[*](cf. p. 19, 6) alii autem elegantius, qui etiam queruntur quod eos insimulemus omnia incerta dicere, quantumque intersit inter incertum et id quod percipi non possit docere conantur eaque distinguere. Cum his igitur agamus, qui haec distingunt, illos, qui omnia sic incerta dicunt ut stellarum numerus par an impar sit, quasi desperatos aliquos relinquamus. Volunt enim (et hoc quidem vel maxime vos animadvertebam moveri) probabile aliquid esse et quasi veri[*](uere A 1V1B1 ) simile,[*](cf. Aug. c. Acad. 2, 7, 16 probabile — — scisne ab ipsis etaiam veri simile nominari) eaque se uti regula et in agenda vita et in quaerendo ac disserendo.

Quae ista regula est veri et falsi, si notionem veri et falsi[*](veri et falsi1 del. Lb. ) propterea quod ea non possunt internosci nullam habemus? nam si habemus, interesse oportet ut inter rectum et pravum sic inter verum et falsum. si nihil interest, nulla regula est, nec potest is cui est visio veri falsique communis ullum habere iudicium aut ullam omnino veritatis notam. Nam cum dicunt hoc se unum tollere, ut quicquam possit[*](add. ex 'antiquo libro' ante possit Man., hic Bai. ) ita verum videri

p.44
ut non eodem modo falsum etiam possit ita[*](del. Lb.) videri, cetera autem concedere,[*](concidere A1V1B1 ) faciunt pueriliter. quo enim omnia iudicantur sublato reliqua se negant tollere; ut si quis quem oculis privaverit dicat ea quae cerni possent se ei non ademisse. ut enim illa oculis modo agnoscuntur sic reliqua visis, sed propria veri non communi veri et falsi nota. quam ob rem sivetu probabilem visionem sive in[*](del. Fab.) probabilem et quae non inpediatur, ut Carneades volebat, sive aliud quid proferes[*](proferens ApV1B) quod sequare, ad visum illud de quo[*](quo quod A1B1 ) agimus tibi erit revertendum.

in eo autem si erit communitas cum falso, nullum erit iudicium, quia proprium in[*](in del. Man. ) communi signo notari non potest. sin autem commune nihil erit, habeo[*](abeo A1V aueo B1 ) quod volo; id enim quaero quod ita mihi videatur verum ut non[*](add. V2; ne pro non A2B2 ) possit item falsum videri. Simili in errore versantur cum convicio[*](convicio Mdv. -uincio V1 -uintio A 1 -uinctio B1 -uinctio V2; conuicti ac ueritate A2 conuincti ac ueritatis B2 ) veritatis coacti perspicua a perceptis volunt distinguere et conantur ostendere esse aliquid perspicui, verum illud quidem et[*](et V st B 1 A1 del. A2B2 ) inpressum in animo[*](menti impr. Dav. in animo- Guy-) atque mente, neque tamen id percipi ac conprendi posse. quo enim modo perspicue dixeris album esse aliquid, cum possit accidere ut id quod nigrum sit album esse videatur, aut quo modo ista aut perspicua dicemus aut inpressa subtiliter, cum sit incertum vere inaniterne[*](inaniterne Ald. -ue AVB) moveatur:[*](moveamur Fab. animus moveatur ex 'antiquo libro' Man. mens- Lb. ) ita neque color neque corpus nec veritas nec argumentum nec sensus neque perspicuum ullum relinquitur.

Ex hoc illud is usu venire solet, ut quicquid dixerint[*](dixerit VB1 -runt A 1 ) a quibusdam interrogentur 'ergo istuc quidem percipis?'. sed qui ita interrogant ab iis

p.45
inridentur. non enim urguent ut coarguant neminem ulla de re posse contendere nec adseverare sine aliqua eius rei quam sibi quisque placere dicit certa et propria nota. Quod est igitur istuc vestrum probabile? nam si quod cuique occurrit et primo quasi aspectu probabile videtur id confirmatur, quid eo levius; sin ex circumspectione aliqua et accurata consideratione quod visum sit id se dicent sequi, tamen exitum non habebunt,

primum quia is visis inter quae nihil interest aequaliter omnibus abrogatur fides; deinde, cum dicant posse accidere sapienti ut cum omnia fecerit diligentissimeque circumspexerit existat aliquid quod et veri simile videatur et absit longissime a vero, ne [*](add. A2V2B2 add. Mdv. ) si magnam partem quidem, ut solent dicere, ad verum ipsum aut quam proxime accedant confidere sibi poterunt. ut enim confidant, notum iis esse debebit insigne veri; quo obscuro[*](obscurato cum vetere cod.' Lb. ) et oppresso quod tandem verum sibi videbuntur attingere? quid autem tam absurde dici potest quam cum ita locuntur: 'est hoc quidem illius rei signum aut argumentum, et ea re id sequor, sed fieri potest ut id quod significatur aut falsum sit aut nihil sit omnino'.

Sed de perception hactenus; si quis enim ea quae dicta sunt labefactare volet, facile etiam absentibus nobis veritas se ipsa defendet.

His satis cognitis quae iam explicata sunt nunc de adsensione atque adprobatione, quam Graeci sugkata/qesin vocant, pauca dicemus, non quo non latus locus sit, sed paulo ante iacta sunt fundamenta. nam[*](cf. p. 36, 24 ss.) cum vim quae esset in sensibus explicabamus, simul illud aperiebatur, conprendi multa et percipi sensibus, quod fieri sine adsensione non potest. deinde cum inter inanimum[*](inanimum ven. 2 animum AVB) et animal hoc maxime intersit, quod[*](quod inanimum nihil agit Ven. 2 ) animal agit aliquid (nihil enim agens ne cogitari quidem potest

p.46
quale sit), aut ei sensus adimendus est aut ea quae est in nostra potestate sita reddenda adsensio.

et[*](et A 2V2B2 ) vero animus quodam modo eripitur iis quos neque sentire neque adsentiri volunt. ut enim necesse est lancem in libram[*](libra A 2B2 liberam V1 ) ponderibus inpositis deprimi sic animum perspicuis cedere. nam quo modo non potest animal ullum non adpetere id quod adcommodatum ad naturam adpareat (Graeci id oi)kei=on [*](oecion V2 oetion AB (k ut vid. superscr. Bc) V1 ) appellant), sic non potest[*](potest animus M) obiectam rem perspicuam non adprobare. Quamquam si illa de quibus disputatum est vera sunt, nihil attinet[*](aditnent B1 att- B2 attinens V1 attingens Vm ) de adsensione omnino[*](omnino F2 omni AVB) loqui; qui enim quid percipit adsentitur statim. Sed haec etiam secuntur, nec memoriam sine adsensione posse constare nec notitias rerum nec artes; idque quod maximum est, ut sit aliquid in nostra potestate, in eo qui rei nulli[*](rei nulli A2B2 re- V re inulla B1 A1 ) adsentietur non erit.

ubi igitur virtus, si nihil situm est in ipsis nobisi? maxime autem absurdum vitia in ipsorum esse potestate neque peccare quemquam nisi adsensione, hoc idem in virtute non esse, cuius omnis constantia et firmitas ex is rebus constat quibus adsensa est et quas adprobavit. Omninoque ante videri aliquid quam agamus necesse est eique quod visum sit adsentiatur.[*](assentiamur dett. Asc. -tiri Lb. ) quare qui aut visum aut adsenseum tollit is omnem actionem tollit e vita.

Nunc ea videamus quae contra ab his disputari solent. sed prius potestis[*](protestis oportebit vel opus erit Ha. oportet vos Mue. opus est vel oportet St. ) totius eorum rationis[*](rationes V1B1 ) quasi fundamenta cognoscere. Conponunt igitur primum artem quandam de his quae visa dicimus, eorumque et vim et genera definiunt, in his quale sit id quod percipi et[*](et ac B1 ) conprendi possit, totidem verbis quot Stoici.

p.47
Deinde illa exponunt duo, quae quasi contineant[*](conteeant A1B1 ) omnem hanc quaestionem: quae ita videantur ut etiam alia eodem modo videri possint nec in is quicquam intersit, non posse[*](non1 om. A1V; non omnes posse A2B) eorum alia percipi alia non percipi; nihil interesse autem non modo si omni ex parte eiusdem modi sint sed etiam si discerni non possint. Quibus positis unius argumenti conclusione tota ab his causa conprenditur. conposita autem ea conclusio sic est: 'eorum quae videntur alia vera sunt alia falsa; et quod falsum est id percipi non potest, quod autem verum visum est, id omne tale est ut eiusdem modi falsum etiam possit videri'; et quae visa sint[*](sunt rom. Ven. ) eius modi ut in is nihil intersit, non posse[*](potest Ald. ) accidere ut eorum alia percipi possint alia non possint; 'nullum igitur est visum quod percipi possit'.